Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none (Omnes textus textus)
Search criteria: christo

Quod quaesisti inventum est in 1679 locis.

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Omnes locos inventos monstra (Paululum expectandum est dum data mittantur)

Preme hic ut KWIC videas

Loci 1501-1600:


1501. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1043 | Paragraph | SubSect | Section]

inseritur ἐπεμβολὴ, iniectum quid, aut emblema, exponens illam multiplicem mortem et varia peccata: qua finita per Epanalepsin resumit illud initium orationis, eamque perficit, Vos mortuos peccatis, Deus pro sua misericordia convivificavit cum Christo. Sequens quoque oratio simili plenitudine conferta est. Tale emblema aut evagatio est etiam sequenti capite inde ab initio secundi versus usque ad finem decimitertii: decimoquarto autem resumitur initium. Tali vero schemate, dicit Hermogenes, fieri peribolas et mestotita aut densitatem


1502. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1043 | Paragraph | SubSect | Section]

densitatem sermonis. Caput ad Col. 1 ferme totum constat hac dicendi ratione. nam primum prolixe exponit, additis subdivisionibus ac commoratione, quam multiplicem pietatem illis a Deo precetur: deinde simili sermonis plenitudine ostendit, quam multis beneficiis sint a Christo affecti: tertio, quanta gloria ac dignitate sit ornatus filius Dei: quarto, quomodo voluerit, Deus per eum reconciliare totum genus humanum, et per ipsius Evangelion omnes ad se vocare ac servare. Sic mox sequenti capite, per commorationem exponit copiose, quomodo simus redempti per


1503. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1047 | Paragraph | SubSect | Section]

ratione magis sensus quam compositionis verborum. Rom. 6, Christus excitatus ex mortuis, non amplius moritur, mors ei non amplius dominatur. Nam quod mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Sic et vos concludite, mortuos quidem vos esse peccato, vivere autem Deo in Christo. Ubi media sententia, Nam quod mortuus est peccato, mortuus est semel, etc. est tum ratio praecedentis, tum etiam antecedens collationis sequentis sententiae. Debuisset enim repeti, Sicut igitur Christus ipse mortuus quidem est peccato, vivit autem Deo: ita et vos statuite, vos


1504. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1047 | Paragraph | SubSect | Section]

mortuus est peccato, mortuus est semel, etc. est tum ratio praecedentis, tum etiam antecedens collationis sequentis sententiae. Debuisset enim repeti, Sicut igitur Christus ipse mortuus quidem est peccato, vivit autem Deo: ita et vos statuite, vos esse mortuos peccato, vivere autem Christo. Sed illud antecedens in antecedente sententia continetur: quae cum sit perspicua, et in recenti memoria Lectori, non est necesse eam iterari, facileque addita modo applicatione illa antecedens sententia potest subintelligi a Lectore non somnolento. Simile prorsus exemplum est 1 Thessal.


1505. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1049 | Paragraph | SubSect | Section]

similia: vult Lectorem proprietates bonae arboris, ovis, peregrini et similium rerum diligenter expendere, et in natura vere pii hominis investigare. Sic cum dicit Christum esse agnum Dei, esse vitem, esse tegmen contra solem, pluviam et frigus: vult te illarum rerum proprietates expendere, et in Christo similia quaedam observare ac considerare. Talia sunt innumera, ubi indicata unica voce re quapiam, non aliter nobis magnam rerum sciendarum copiam suppeditat, quam si data in manus scheda aut alio libello diceret, ibi eum illa omnia plenius diligenter considerando cogniturum, quae ipsa


1506. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1050 | Paragraph | SubSect | Section]

ex alio in aliud labi aut fluere. Sed inter alia illustre est illud Coloss. 1. quod totum primum caput occupat, quod hîc adscribam, etc. Gratias agimus DEO et patri Domini nostri IESU Christi, semper pro vobis orantes, audita fide vestra in Christo IESU, et charitate in omnes sanctos: propter spem sepositam nobis in caelis, quam prius audistis per sermonem veritatis, id est Evangelii, perveniens ad vos, sicut et in totum mundum: et fructum profert, sicut apud nos quoque: ex quo die vere cognovistis Dei gratiam, sicut et didicistis ex


1507. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1050 | Paragraph | SubSect | Section]

et aetatibus, nunc autem patefactum estsanctis eius, quibus voluit Deus notum facere, quae sint divitiae gloriosi huius mysterii inter gentes, qui est Christus inter vos, spes illa gloriae, quem nos annunciamus, admonentes omnem hominem in omni sapientia, ut praestemus omnem hominem perfectum in Christo IESU. Ad quod etiam enitor, decertans secundum efficacitatem ipsius agentem in me potenter. Hîc videmus semper sequentes sententias ac membra ita praecedentibus quasi alligatas annexasque esse, ut sine quiete aut respiratione necesse sit Lectorem uno continuatoque


1508. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1051 | Paragraph | SubSect | Section]

ita omnes sententiae sunt inter se connexae, ut magna eius pars, unica periodus esse videatur. Verum adscribamus sane etiam ex ea epistola exemplum, ut tanto magis haec res illustretur. Benedictus Deus et pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nobis omni benedictione spirituali in caelis, Christo: sicut elegit nos in ipso, ante quam iacerentur fundamenta mundi, ut essemus sancti et inculpati coram ipso, per charitatem, praedestinando nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in sese pro sponte benevolo affectu voluntatis suae ad laudem gloriosae gratiae suae, quae gratos nos


1509. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1051 | Paragraph | SubSect | Section]

sanguinem ipsius, remissionem, inquam, peccatorum ex divite ipsius gratia, qua redundavit in nos omni sapientia et intelligentia, patefacto nobis mysterio voluntatis suae secundum gratuitam suam benevolentiam, quam proposuerat in sese, nempe ut in pleni temporis dispensatione recolligeret omnia in Christo, tum quae in caelis sunt, tum quae in terra: in ipso, inquam, in quo etiam electi sumus, cum essemus praedestinati secundum propositum eius: qui omnia efficit ex consilio voluntatis suae, ut nos simus laudi gloriae ipsius, qui priores speravimus in Christo, in quo sperastis et vos audito


1510. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1051 | Paragraph | SubSect | Section]

dispensatione recolligeret omnia in Christo, tum quae in caelis sunt, tum quae in terra: in ipso, inquam, in quo etiam electi sumus, cum essemus praedestinati secundum propositum eius: qui omnia efficit ex consilio voluntatis suae, ut nos simus laudi gloriae ipsius, qui priores speravimus in Christo, in quo sperastis et vos audito sermone veritatis, id est, Evangelio, salutis vestrae: in quo etiam, postea quam credidistis, obsignati estis Spiritu illo promissionis sancto, qui est arrhabo haereditatis nostrae, dum in libertatem vendicemur ad laudem gloriae ipsius.


1511. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1051 | Paragraph | SubSect | Section]

2 Tim. 1. Ne igitur te pudeat testimonii Domini nostri, neque te pudeat mei, qui sum vinctus ipsius: sed esto particeps afflictionum Evangelii ex potentia Dei, qui servavit nos, et vocavit vocatione sancta, non ex operibus nostris, sed ex suo proposito et gratia: quae data quidem est nobis in Christo IESU ante tempora secularia, sed patefacta est nunc per illustrem illum adventum servatoris nostri IESU Christi, qui et mortem abolevit, et vitam in lucem produxit, ac immortalitatem per Evangelium: cuius constitutus ego sum praeco et Apostolus, ac doctor gentium: quam


1512. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1052 | Paragraph | SubSect | Section]

sensus alii alligatur, fitque perpetuus quidam orationis fluxus. Aliquando causa efficiens aut effectus adglutinantur antecedentibus, ut in praecedenti exemplo Col. 1, Gratias agimus Deo et patri Domini nostri IESU Christi, semper de vobis orantes. Audita fide vestra in Christo et dilectione in omnes propterspem repositam vobis in caelis, etc. Hîc gratiarum actioni alligatur causa, nempe audita illorum fides et charitas. Huic iterum causa fidei et charitatis, nempe futurae gloriae spes: cui porro alligatur, unde illam spem cognoverint, hauserintue.


1513. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1053 | Paragraph | SubSect | Section]

in carne ambulantes, non secundum carnem militamus: quia arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo, ad demolitionem munitionum, quibus armis consilia demolimur, et omnem celsitudinem, quae extollitur adversus cognitionem Dei: et captivam ducimus omnem cogitationem ad obedientiam Christo, et in promptu habemus vindictam adversus omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. Quae in conspectu sunt, videtis? Si quis de seipso confidit, quod Christi sit: illud rursum perpendat ex seipso, quod quemadmodum ipse Christi est, ita et nos Christi sumus. Nam si et


1514. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1053 | Paragraph | SubSect | Section]

recordari et considerare, quod viva experientia experti fuissent efficaciam Christi et Evangelii, dum per eius fidem, non per legem, Spiritum Sanctum accepissent. Eos spiritu accepisse suam religionem, et nunc carnalibus cultibus consummare velle: eos denique tam multa frustra passos esse pro Christo et puro Evangelio, quod nunc repudient. Singula igitur verba ibi suas vividissimas energias, et quasi propria enthymemata continent. Quibus addit repetitas interrogationes, ut eos tanto magis urgeat.


1515. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1056 | Paragraph | SubSect | Section]

tradita: admonetque eos, ut recordentur quid nam ab eo didicerint. Sic et II eiusdem, reprehensurus eos de ataxia sacrae coenae, cum aliquo exordiolo ad eam materiam transit. Habet Paulus quasi peculiaria quaedam verba ac formulas loquendi, Connasci, consepeliri cum Christo, concrucifigi, convivere, conformari, conregnare, conglorificari, resurgere cum Christo, baptizari in eius mortem, crucifigere corpus peccati, resurgere in novam vitam, veterem hominem corrumpi, eundem exuere, et novum induere, mortificari et vivificare, lex membrorum et in membris, lex


1516. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1056 | Paragraph | SubSect | Section]

reprehensurus eos de ataxia sacrae coenae, cum aliquo exordiolo ad eam materiam transit. Habet Paulus quasi peculiaria quaedam verba ac formulas loquendi, Connasci, consepeliri cum Christo, concrucifigi, convivere, conformari, conregnare, conglorificari, resurgere cum Christo, baptizari in eius mortem, crucifigere corpus peccati, resurgere in novam vitam, veterem hominem corrumpi, eundem exuere, et novum induere, mortificari et vivificare, lex membrorum et in membris, lex Spiritus, secundum carnem aut spiritum vivere, servire mente aut spiritu, peccato aut legi


1517. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1063 | Paragraph | SubSect | Section]

probatur. Qua enim gratia Lycaones putaverunt illum esse Mercurium? Nam quod ambos Apostolos Deos esse arbitrati sunt, signo praecedente constat effectum. Quod vero hunc Mercurium esse dicebant, sermonis claret fuisse insignem. Unde autem et plures quam caeteri Apostoli Christo populos acquisivit? Unde et toto orbe terrarum multus in omni ore versatur? Unde nobis non solum, sed etiam Iudaeis et gentibus maxime celebris est, et qui plus caeteris honoretur, nisi ex virtute


1518. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1064 | Paragraph | SubSect | Section]

reliquit, admirabiles plane, et sapientia reverenda plenas. Quae quidem nobis non solum contra adulterina dogmata, et ad eorum custodiam, quae sunt vera, conducunt: sed etiam ad bene vivendum plurimum tribuunt adiumenti. His quippe utentes praepositi Ecclesiarum, castam virginem quam despondit Christo, moderantur, et ad spiritualem perducunt decorem. His etiam supervenientes ei infirmitates repellunt, et reductam custodiunt sanitatem. Talia nobis imperitus ille medicamina comparavit, et tanta virtute nobilia: quorum quidem experimenta bene norunt, qui his utuntur assidue: et quantum eius


1519. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1066 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Studiosius describit conciones Christi, quam miracula aut alias res gestas, contra quam alii Evangelistae, ideoque habet illam prolixam et praeclaram concionem post sacram coenam, ab omnibus aliis omissam. Plerunque ille ideo narrat miracula ac facta, ut inde sumptam occasionem dicendi Christo esse, et sibi eius concionem recitandi ostendat. ut Ioan. 4, sessionem ad fontem: et 5, sanationem iacentis ad piscinam: Ioan. 7, miraculum tot saturatorum paucis panibus: Ioan. 7, ex sero adventu Christi ad festum, et ex sermonibus ac cogitationibus vulgi sumitur occasio dicendi. Sic


1520. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1068 | Paragraph | SubSect | Section]

Ionae 3, ubi scriptum est, quod Ninivitae induerint se saccis: id est, sordidioribus vestibus. Christus quoque Matthaei 11, et Lucae 10, eodem modo de poenitentia loquitur. Verae autem agnitionis peccatorum per legis praedicationem, item fiduciae in promissiones de Christo, saepe nulla fit mentio in talibus locis: cum tamen eos praecipue requirat Deus. Sicut Isa. 58. reprehendit Iudaeorum ieiunia, quod tantum affligerent corpus, et incederent inclinato capite, tanquam debiles et moesti: cum Deus ab eis veram potius conversionem et luctum animi requireret,


1521. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1069 | Paragraph | SubSect | Section]

IEIUNIO, MATERIA HACTENUS PARUM liquido explicata, vera disertatio. Magna fuit omnibus temporibus superstitio et abusus ieiunii, aliarumque coniunctarum afflictionum. Hoc vero tempore praeter abusus, maximae sunt quoque de hac materia controversiae. Quare iuvante Christo statui, quam clarissime potero, et originem seu causam efficientem ieiuniorum, et tam veram quam falsam causam finalem, ad haec et ipsam ieiuniorum formam, declarare. Quo facto phrases quoque in sacris Literis de Ieiunio loquentes, intelligibiliores nobis fient.


1522. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1073 | Paragraph | SubSect | Section]

modum displicentem propter admissa peccata, et toties offensum Deum. denique fugientem, tanquam peregrinum, hanc vitam, futuram patriam quaerentem, et cupientem liberari a corpore mortis huius, ac esse cum Christo. Solebant autem olim pii homines saepius ieiunare, quod subinde instaurabant poenitentiam, diligentius vitam suam excutiebant, seque ad veram pietatem extimulabant. Nec erant tantum privata ieiunia, sed et publica, sicut in die expiationum


1523. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1076 | Paragraph | SubSect | Section]

et occasio huius ieiunii fuit, quia Christus quoque 40 diebus ieiunaverat, quibus quadraginta diebus adiecta est heb domada una, propter passionem Christi. Priusquam autem quadragesima hunc numerum excresceret, ieiunabant alii unam, alii duas, alii tres dies ante Pascha, ut veluti compaterentur Christo, qui illis diebus fuit in afflictione. Calixtus Papa, qui circa 220 annum vixit, statuit primo terin anno ieiunandum, quo maior esset proventus frumenti, vini, olei, ut veluti pro singulis his semel ieiunarent. Unde et hoc obiter dicere possumus, eos iam tunc


1524. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1077 | Paragraph | SubSect | Section]

agentia de causis iustificationis, et de qualitatibus personarum, iustificatarum, ac denique de clementi compensatione afflictionum: ut veram genuinamque Dei sententiam aut mentem in talibus dictis nobis propositam percipiamus, ne a Christo ad Moysen, ab Evangelio ad legem, a gratuita iustitia Dei ad nostram, et denique a merito ac obedientia satisfactioneque Christi ad nostra opera meritaque impie simul ac perniciose deficiamus, atque ita ex Christianis revera Pharisaei aut potius Ethnici fiamus. 1


1525. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1082 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut et in aliis materiis, ita et in hac bonorum operum diserte ac expresse tribuantur actiones aut effectus causis minus propriis aut principalibus accidentariis, atque adeo quoquo modo ad eam rem pertinentibus: ut, Christiani iudicabunt et condemnabunt mundum, quod proprie revera soli Christo convenit: piis autem aliqua impropria aut accidentaria ratione tribuitur. Tali Hebraismo videtur Deus Gen. 1 iubere terram producere arbores, et aquam pisces: cum proprie ipse sit, qui ex aqua et terra omnia quae vult, producat. Sic Deus Moysen iubet mare rubrum in duas partes scindere,


1526. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1086 | Paragraph | SubSect | Section]

expectasse et accepisse. 28 Ut vero maxime multa magnaque beneficia ac praemia in hac et altera vita a Deo bonis operibus tribuantur, non tamen mox necesse est eis illam ipsam primariam iustificationem aut reconciliationem cum Deo tribui, quam Scriptura proprie soli Christo eiusque passioni adscribit. Dives est Deus, cui mille modi remunerendi etiam minima nostra pietatis opera in promptu sunt. Quin etiam remunerat nostras immundas iustitias non ob earum praestantiam, sed suam ingentem misericordiam. Quare furor ac plane extrema impietas est, Christum de sede


1527. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1086 | Paragraph | SubSect | Section]

et malis male facit: sed qua gratis peccatores credentes, condonando eis peccata, servat, Rom. 1, 3, et alias saepissime vocatur eadem iustitia, donum Dei, ut Rom. 5 diserte: adeo est diversa a nostro merito. Sic cum Zacharias cap. 9, et Matth. 21 de Christo dicit: Ecce rex tuus venit tibi iustus: non est intelligendum legaliter de severa eius iustitia, sed de gratis iustitiam donante aut vivificante. Eodem sensu dicitur Meschias venturus armatus iustitia, Is. 11 et 59, ac saepe alias. Non raro quoque iustitia


1528. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1087 | Paragraph | SubSect | Section]

Iure igitur ac promissione de futuro, non actu ac opere ipso abolitum est, ut scilicet quoties petierimus, praeteriti temporis peccati reatus aboleatur. Tale quid est quod quaedam versio habet, Rom. 8, Nihil est damnabile, sicut et Germanica Dietenbergii, nichts verdamlich, in iis qui sunt in Christo Iesu, cum in Graeco κατάκριμα, damnatio aut condemnatio. Est enim adhuc praegrandis massa carnis ac veteris hominis in piis, de qua adeo graviter queritur Paul. Rom. 7, quae vere est damnabilis coram iudicio Dei, et omnes pios ira ac


1529. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1088 | Paragraph | SubSect | Section]

et impie faciet, qui ante renovationem aut creationem hominis ad bona opera, ea collocare volet. 4 Certum est, fidem praecedere remissionem debitorum: est enim instrumentum aut medium, quo peccator ad remissionem peccatorum pervenit, eamve apprehendit. At dilectio, teste Christo, est effectus condonati debiti, Lucae 7. Non praecedit ergo condonationem debiti, ut fides. Est ergo fides initio sine bonis operibus actu praesentibus. 5 Ex charitate Dei erga nos oritur nostra charitas erga ipsum, non contra, 1. Ioan. 4. Sensus autem


1530. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1088 | Paragraph | SubSect | Section]

non sunt nostra bona opera, sed Dei ingentia beneficia, quae nos Deo debitores constituunt, et obligant, sicut et ipsa Spiritus sancti donatio: sed hinc oriuntur demum boni fructus. Ipsae etiam virtutes tum demum sunt fiuntve nostra bona opera, cum eas veluti sortem quandam nobis divinitus, teste Christo, ad negotiandum concreditam fideliter exercemus. 8 Hoc sane modo necessario redibimus ad fidem formatam et ad opera congrui, item quod nemo servetur sine bonis operibus, ut Maior vociferatur. Sic enim argumentabitur Maiorista quispiam aut Papista: Tantum viva


1531. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1089 | Paragraph | SubSect | Section]

omnia mandata, vivet in eis: seu in obedientia perfecta virtutum ac bonorum operum. At contra fidei iustitiam dicit esse, fide Christum apprehendi, eiusque iustitia aut merito nostra peccata tegi, non imputari, et condonari. Haec ipsa iustificatio, et ei opposita monachorum infusa describitur a Christo, in illis duobus in templo orantibus: quorum aliter quidem gratias Deo agebat de virtutibus sibi ab eo donatis, eisque se iustum coram Deo opinabatur: alter vero tantum precatione fidei mendicabat gratuitam debitorum condonationem, et propter Meschiam, qui quidem longe iustior altero a


1532. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1090 | Paragraph | SubSect | Section]

in dilecto filio, ut etiam operum nostrorum crebro ratio habeatur, eaque non parum laudentur. Huc pertinet illud: Iustus est qui facit iustitiam. Et: Attendite ne faciatis iustitiam vestram coram hominibus. Huc pertinet infusa aut donata iustitia cum suis effectibus aut fructibus, ad quos nos in Christo conditi sumus, ut ambulemus in eis. Ad hanc approbationem aut iustificationem referendae sunt omnes celebrationes iustitiae aut pietatis sanctorum, ut cum Zacharias et Elizabeth dicuntur iusti et irreprehensibiles fuisse coram Deo, ambulantes in omnibus mandatis


1533. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1103 | Paragraph | SubSect | Section]

magnis rebus nos erudire possunt. Cum dicitur, Iustus ut palma florebit: multum illustratur hoc dictum. si tota palmae descriptio ex Plinio petatur, videlicet quod palma contra impositum onus insurgat: sic pii non premuntur, sed evehuntur cruce, spiritu Domini eos confirmante ac corroborante, et Christo in eis triumphante. Falsa doctrina a Christo cum zizania comparatur: cuius naturam si quis cognosceret, cerneret eam bellissime ingenium pravae doctrinae exprimere. Nam primum partim sua sponte vitio pravi soli crescit, partim etiam ipsum bonum semen facile in eam


1534. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1103 | Paragraph | SubSect | Section]

multum illustratur hoc dictum. si tota palmae descriptio ex Plinio petatur, videlicet quod palma contra impositum onus insurgat: sic pii non premuntur, sed evehuntur cruce, spiritu Domini eos confirmante ac corroborante, et Christo in eis triumphante. Falsa doctrina a Christo cum zizania comparatur: cuius naturam si quis cognosceret, cerneret eam bellissime ingenium pravae doctrinae exprimere. Nam primum partim sua sponte vitio pravi soli crescit, partim etiam ipsum bonum semen facile in eam degenerat. Deinde aliquandiu valde similis est tritico, donec spicam


1535. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1109 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam omnia summa, spiritualia ac aeterna bona potissimum, vel potius solum petenda esse docuerunt: et denique dum illas inanes fiducias ceremoniarum, sacrificiorum, loci, et omnium operum acriter taxarunt. Verûm ista tota detractio velaminis in novo Testamento clarius ac facilius peracta est a Christo, et eius dilectissimis Apostolis. Detraxit igitur in novo Testamento Christus, huius populi rex et Dominus, velamen Mosis in iudiciali aut politica lege, dum pauper nascitur, et toto vitae huius tempore affligitur, ac demum ignominiose interficitur. Quibus et aliis


1536. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1113 | Paragraph | SubSect | Section]

ubique tribuatur. Ideo volumus quaedam testimonia aut indicia recensere, unde populus Israeliticus etiam ante Prophetas potuit veram salutis rationem perspicere: unde etiam sacrifici et alii seductores de vera salutis via convinci potuerunt, etiam sepositis vetustissimis illis promissionibus de Christo, quibus merito semper primus locus in hoc genere tribuendus est. 1 Initio docens Deus Mosen fabricam totius tabernaculi, et universi Levitici sacerdotii cultus et sacrificiorum constitutionem, Exod. 25, ostendit ei verum archetypum, quem habet in caelo: ubi


1537. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1116 | Paragraph | SubSect | Section]

esse, ut sint veluti testimonia, typi ac picturae illius primae promissionis eam applicantia, et simul ut exercitia quaedam veraepietatis, non ut ex eis tanquam prima riis causis efficientibus aut fontibus salutem homines quaererent, haurirentue. Omitto nunc prophetias de Christo in Genesi et se quentibus libris a Mose propositas, quas proculdubio pii doctores diligenter ac prolixe exposuerunt, et publice ac privatim inculcarunt, et quae singulare lumen toti veteri Testamento, verae religioni et piorum cordibus attulerunt. Hic utile fuerit


1538. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1116 | Paragraph | SubSect | Section]

alios usus, et praesertim ad intelligendos Prophetas proderit. GRADUS DECLINATIONIS IUDAEORUM A VERA IUSTItia ac pietate, ad extremam iniustitiam et impietatem. Et vicissim series revocationis aut retractionis eorundem ad sanitatem a Christo et Prophetis adhibita. 1 A cognitione suae corruptionis aut morbi, paulatim recesserunt Iudaei ad Liberi arbitrii bonam valetudinem, et medici Christi neglectionem. 2 Ab Evangelica iustitia solius Christi, unicique medici, ad commixtionem


1539. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1116 | Paragraph | SubSect | Section]

confusionem remissionis peccatorum cum meritis et inhaerente iustitia cordis: quae iustitia partim Evangelica, partim legalis est. 3 Ab illa commixtione iustitiae imputativae et inhaerentis, ad solam virtutum nostrarum iustitiam: atque ita ab Evangelio prorsus ad Legem, a Christo ad Moysen. 4 A iustitia obedientiae cordis, ad externam disciplinam moralium operum: seu a legis pleno sensu, ad externa verba legis. Quam imperfectam disciplinae iustitiam totum caput quintum Matth. et innumera


1540. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1120 | Paragraph | SubSect | Section]

se digito monstrantem ac dicentem: Ecce hic est verus Erit, totius mundi, etc. In huius Erit consummationis memoriam etiam sacram Coenam in omnes generationes fieri instituit. 3 Correspondet haec prophetia pulcherrime omnibus praecedentibus promissionibus de Christo. Nam antea quidem fuerat praedicta potissimum humanitas Christi, quod semen mulieris conteret caput serpentis: quod in semine Abrahami et Isaaci erant benedicendae ac felicitandae omnes gentes: quod item futurum esset, ut ex Iuda nasceretur Silo. Erat indicata et passio ac resurrectio eius


1541. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecce vobis illum toties promissum ducem ac servatorem Ero et Erit. Vocat igitur primum eum Verbum λόγον, sicut et Ionathas Chaldaeus aliquoties vertit nomen Iehova per Meimar, quod est Verbum, et in Psal. 110, ipsi Christo nomen Verbi tribuit, inquiens: Dixit Dominus Verbo, Sede a dextris meis. Hunc igitur λόγον aut Verbum Ioannes depingit: primum, quoniam semper fuerit apud Deum, et verus Deus, per quem omnia facta sint, veluti perstringens


1542. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

11. 12. Heb. 10. Apoc. 4 et 11. ac saepe alias in Scriptura, ut quasi studio alludat ad verbum Aeeieh Ero et Erit: quasi dicat, is qui olim inculacavit nobis Ero et Erit servator vester, ille Veniens, aut qui venire debuit, quique venturus expectatur, iam adest, etc. Sic quaerunt ex Christo Ioannis discipuli, Tune es ille Veniens seu promissum Ero, aut alium expectemus? Item alibi: Benedictus ille Veniens, ille panis veniens de caelo: item ille veniens qui fuit, qui et Est. Unde clare apparet illud Ero et Erit, expressum esse nomine aut participio, vel potius participiali


1543. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

et qui habeat filium, etc. Itaque ii, quanquam pertinaciter contendunt se verum Deum, conditorem caeli et terrae colere: tamen a vero Deo aberrabant, sua idola, quae ipsimet sibi finxere, adorant. Qui enim non honorat filium, ille, teste Christo, nec patrem honorat. Idem quoque saepissime olim a condito orbe, usque ad Messiae adventum accidit. Propterea Deus subinde se aliis atque aliis patefactionibus


1544. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1124 | Paragraph | SubSect | Section]

esse, ne forte tacendo ego quoque pro mea parte, veluti si probarem, calcar audaciae eius ad maiores corruptelas in religionem tentandas adderem, quae ilioqui quotidie supra modum crescunt. Quare breviter, Christo servatore iuvante, tum veram nominis Iesu etymologiam asseram, tum et Osiandri sophismata corruptelasque refutabo. Cum Angelus Matth. 1 dicit ad Iosephum cogitantem de deserenda Maria (quod eam suspectam adulterii habebat) per somnium: Ioseph fili David, ne


1545. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1124 | Paragraph | SubSect | Section]

Quarta: Iesus omnibus linguis servator nominatur, quo nomine haud dubie omnes gentes etiam ad eius nomen alludere voluerunt, vel potius ex eius nominis significatione id nomen desumpserunt. Quinta: Quod nomen convenire omnino magis potest Christo, quam id, quod eius functionem diserte exprimit? Fuit autem eius officium, salvum facere populum a peccatis suis. Ergo merito Iesus, id est, servator vocatus est. Nec obstat, quod et alii aliqui hoc nomen immerito habuerunt. Nam is demum vere Iehosua, id est, salvator est qui a peccato, ira


1546. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1124 | Paragraph | SubSect | Section]

quod et alii aliqui hoc nomen immerito habuerunt. Nam is demum vere Iehosua, id est, salvator est qui a peccato, ira Dei, diabolo et morte aeterna servat, non qui tantum in aliquibus temporariis periculis et difficultatibus opitulatur. Sexta: Paulus dicit, quod ideo Deus Christo donaverit nomen quod est supra omne nomen, quia cum in forma Dei esset, se exinaniverit, factusque sit obediens, etc. ibi si est intelligendum nomen revera pro ipsa appellatione, ut Osiander vult, certe non fuit necesse Christo nomen יהוה


1547. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1124 | Paragraph | SubSect | Section]

Sexta: Paulus dicit, quod ideo Deus Christo donaverit nomen quod est supra omne nomen, quia cum in forma Dei esset, se exinaniverit, factusque sit obediens, etc. ibi si est intelligendum nomen revera pro ipsa appellatione, ut Osiander vult, certe non fuit necesse Christo nomen יהוה nunc recens propter istud eius novum factum istamque obedientiam donari. Nam filius Dei semper habuit summo iure nomen יהוה. propterea quod essentia ipsa est Deus patri aequalis, non propter hoc novum


1548. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1126 | Paragraph | SubSect | Section]

recte dici possit: Iste puer erit servator a peccatis, idem esse, quod Iste puer erit Deus nobiscum. Sub finem huius argumenti varie sophisticatur, quid nomen Iehosua Christo contulerit, etc. Respondeo, Ipsi nihil contulit, confert autem nobis id commodi, ut indicet ipso statim proprio nomine, cur ad nos venerit, quidve nobis boni facturus sit, et quid nos de eo credere et ab eo quaerere debeamus. Tertio dicit, a Luca


1549. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1128 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsi voluerint, eadem extulissent. Videmus enim Evangelistas, praesertim in istiusmodi gravioribus sententiis, non solum sensum verborum Christi, sed et ipsa verba expressisse. Huc accedit, quod Matthaeus et Lucas eadem omnino verba recitant, ut illa ipsa concordia testetur, eos etiam ipsa verba a Christo prolata recitasse. Ex hoc igitur Christi dicto certo sequitur, Legem ac Prophetas, non solum literis, sed et apicibus iam inde a principio scriptos, qui tam firmi ratique esse debeant. Aut, si quis rixosior hoc concedere nolit, illud tamen cogetur concedere, tempore Christi iam legem


1550. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1131 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam ad id velamen recte detegendum valde prodesset ostendere, quid Scriptura originale malum vocet, quibusve appellationibus aut phrasibus id nominet describatque quo tum rei veritatem, tum etiam illas ipsas sanas verborum Spiritus sancti formulas constantissime retineremus. Id igitur iam iuvante Christo faciam, et simul originale peccatum seu fontem omnium malarum actionum aut peccatorum actualium, quidnam sit, contra quorundam incommodas opiniones declarabo. Testor autem Deum patrem Domini nostri IESU Christi, me hanc tractationem instituere mero studio


1551. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1139 | Paragraph | SubSect | Section]

Gal. 5, illis verbis clare ostendit peccatum originale, dicens: Qui sunt Christi, crucifixerunt carnem cum affectibus et concupiscentiis suis. quid quaeso ibi illa mater malorum affectuum et concupiscentiarum aliud est, quam ipsamet nostra pessima natura? Comparamur a Christo cum pessima arbore. Sicut igitur in mala arbore illa nativa malitia non est accidens quoddam, sed ipsamet eius pessima substantia: sic et nostra originalis pravitas est ipsa pessima substantia, praesertim in nobilissima parte. Obiiciunt porro Synergistae contra


1552. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1148 | Paragraph | SubSect | Section]

Meath centum singularis numeri, pro Meoth pluralis olim versores eorum acceperunt. Ubi ex re parva, nempe unica vocula, longe maximus error est exortus. Idololatria invocationis sanctorum, valde confirmata est illa depravatione primae ac illustrissimae promissionis de Christo, quod inscitia linguae, Ipsa conteret caput serpentis: pro ipso semine converterunt. Unde simul etiam prima et amplissima promissio, atque adeo fons promissionum de victoria et liberatione Meschiae obscurata, vel etiam pene funditûs sublata, aut certe ad mortuos hoies est translata.


1553. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1148 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic nunc in controversia de libero arbitrio quidam gravissime hallucinantur, humano more intelligentes voces istas: Auxilium cum aliquo aliquid posse, aut nihil posse sine eo. Verum ad Scripturae proprietatem eas debebant expendere, ubi auxilium Dei pro tota causa liberationis ponitur, et Christo perinde vox Sine Iohan. 15 omnem bonam vim homini adimit, solique gratiae ipsius adscribit: ac palmes prorsus nihil est, aut potest sine vite, sed omnia inde habet, vivit, ac urget. Sic in controversia de Evangelii definitione, proprietate ac discrimine a lege,


1554. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1155 | Paragraph | SubSect | Section]

Scripturam esse conscriptam, recenset ibi et alibi passim plures utilitates, quas inde percipiamus. Dicitigitur 2 Tim. 3, Scripturam esse utilem ad doctrinam, redargutionem, institutionem et correctionem. Doctrinam intelligit hic Apostolos, quod prius dixerat, reddere eruditum aut sapientem in Christo Iesu. Notat vero praecipue plenam expositionem omnium articulorum fidei: sicut vicissim Redargutionis nomine, omnes refutationes contrariorum errorum censentur. Porro nomine Institutionis aut παιδείας (ut est in Graeco)


1555. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1155 | Paragraph | SubSect | Section]

aut indiserto homine (cuiusmodi me esse facile agnosco et confiteor) commemorari: verum non fert temporis brevitas, loci auditorumque ratio, et rerum aliarum copia, ut diutius in hisce immorer. Illud tantum observetur, quod ibi Spiritus sanctus affirmat, Scripturam posse hominem plene erudire in Christo ad salutem, posse hominem Dei integre formare, et veluti exaedificare: et denique perfectum, ac ad omne prorsus bonum opus instructum aptumque reddere. Quae in unum compendium et quasi fascem summarie redacta, laus aut utilitas Scripturae tanta est, quantam omnino


1556. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1161 | Paragraph | SubSect | Section]

necessitatem accommodata. Hoc enim si feceritis, vos eritis arbores virentes secus decursus aquarum plantatae, et ferentes salutares fructus in tempore suo: vos eritis habitacula et templa viventis Dei, ad quos ille veniet, et in quibus mansionem faciet. Vos eritis, teste Christo, lumina mundi, hîc quidem plurimis ad vitam praelucentia, eosque, ut Daniel dicit, iustificantia: in altera autem vita instar solis ac lunae in regno caelorum, teste Paulo, lucebitis ac praefulgebitis. Dominus Deus circumcîdat et aperiat corda nostra, ut


1557. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1166 | Paragraph | Section]

8 Urgent quidem isti contra nos miracula et martyria patrum. Sed illud contra verissime respondetur: Omnes sanctos Patres et Martyres miracula faciendo et patiendo non se suave dicta ac scripta ostentasse, sibive laudem aut testimonium, quod errare nequeant, praebuisse: sed soli Christo eiusque verbo: id est, sacris Literis. Nullus unquam patrum miracula faciendo aut patiendo dixit: Hoc miraculo aut hac mea passione testor, me nihil unquam falsi scripsisse aut dixisse: sed, Testor


1558. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1168 | Paragraph | Section]

sensus. Certe Christus tantam diversitatem, atque adeo contrarietatem sensuum suis non tradidit, nec spargere eos in Ecclesiam iussit. Verum ubi tandem producunt aliquos vetustissimos et prorsus autenticos authores, liquido docentes, istam Rabinorum aut patrum Cabalam a Christo ipso acceptam, et per manus fideliter traditam, usquedum tandem a Scoto et aliis Sophistis et Sorbonistis conscripta consignataque est? A veteribus quidem perpaucae quaedam traditiones ab Apostolis relictae nominantur. Certe si quid tale esset in Ecclesia a Christo relictum ac institutum,


1559. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1168 | Paragraph | Section]

Rabinorum aut patrum Cabalam a Christo ipso acceptam, et per manus fideliter traditam, usquedum tandem a Scoto et aliis Sophistis et Sorbonistis conscripta consignataque est? A veteribus quidem perpaucae quaedam traditiones ab Apostolis relictae nominantur. Certe si quid tale esset in Ecclesia a Christo relictum ac institutum, non tantum multae historiae de eo testarentur, sed etiam ipsi Apostoli ad tales Cabalas et Masoret nos ablegarent. Extarent etiam proculdubio integra volumina, sub talibus forte titulis: Expositio Scripturae sacrae a Paulo, Petro aut Ioanne divinitus accepta et


1560. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1169 | Paragraph | Section]

electum organon, non solum ad Timotheum, sed etiam ad omnem Christianum hominem, atque adeo totam Ecclesiam: At tu persiste in iis quae didicisti, et quae tibi concredita sunt, sciens a quo didiceris, et quod a puero sacras Literas noveris, quae te possunt eruditum reddere ad salutem quae est in CHRISTO IESU. Omnis enim Scriptura divinitus inspirata, est utilis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem, quae est in iustitia, ut integer sit Dei homo ad omne bonum opus apparatus. En habes Christiane lector, disertissimum et gravissimum


1561. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1169 | Paragraph | Section]

et Apostolorum dictum, et per manus eorum conscriptum, est vera et plena sapientia ac salutaris doctrina. Contra autem, in omnium aliorum doctorum scriptis constat esse multum straminis ac foeni cumulatum, non parum etiam zizaniae interspersum. Sunt quoque omnium temporum scriptoribus inde ferme a Christo ante nos a maioribus aliqui naevi, aut etiam errata tributa, cum non dubitaretur etiam multo plura in eis remansisse. Nunc igitur qui Scripturae lucernam pedibus omnium Christianorum propositam sequitur, is securo animo et plena fide dicere potest: Scio cui


1562. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1170 | Paragraph | Section]

aliquis suspicari, esse conscriptos ab aliquo impostore, aut alioqui incertae fidei homine. In hoc porro genere non tantum Ecclesiae credimus, sed et Iudaeis, saltem de veteri Testamento: quin etiam suo quodam modo et Mahometo ac Turcis ac Iudaeis de novo Testamento. Testantur enim et ipsi de Christo, quod certo fuerit talis aliquis magnus propheta, qui talia quaedam docuerit et fecerit, etc. Quorum testimonium, qualecunque est, vel ob hoc multum valet, quod in hanc partem non possunt esse suspecti, tanquam in gratiam nostri aut religionis huius quicquam falso testentur,


1563. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1170 | Paragraph | Section]

status fuit index, iuxta illud, Si crederetis Mosi, crederetis et mihi: et illud, Scrutamini Scripturas, quia illae sunt, quae testimonium perhibent de me, etc. maioris esset authoritatis quam Christus, aut Christi Evangelium, quod est absurdissimum. Enimvero Ioannes Baptista Christo testimonium perhibuit. Fuit enim homo missus a Deo, ut testimonium perhiberet de lumine, et omnes crederent per illum: neque tamen continuo Christo fuit maior aut aequalis. Moses et Helias simul cum nube et caelesti voce, Christum esse Messiam, et eundem cunctis mortalibus quasi caelestem


1564. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1170 | Paragraph | Section]

perhibent de me, etc. maioris esset authoritatis quam Christus, aut Christi Evangelium, quod est absurdissimum. Enimvero Ioannes Baptista Christo testimonium perhibuit. Fuit enim homo missus a Deo, ut testimonium perhiberet de lumine, et omnes crederent per illum: neque tamen continuo Christo fuit maior aut aequalis. Moses et Helias simul cum nube et caelesti voce, Christum esse Messiam, et eundem cunctis mortalibus quasi caelestem praeceptorem audiendum testificantur: neque tamen protinus maiores aut aequales sunt Christo. Denique stella, pastores, Magi, Anna et Simeon, qui


1565. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1170 | Paragraph | Section]

de lumine, et omnes crederent per illum: neque tamen continuo Christo fuit maior aut aequalis. Moses et Helias simul cum nube et caelesti voce, Christum esse Messiam, et eundem cunctis mortalibus quasi caelestem praeceptorem audiendum testificantur: neque tamen protinus maiores aut aequales sunt Christo. Denique stella, pastores, Magi, Anna et Simeon, qui omnes Christo detulerunt testimonia, ut generis humani redemptor verusque Messias agnosceretur ab omnibus, non sunt Christo ipso potiores. Sic Ecclesia est nobis (fateor) causa credendi, hunc aut illum librum


1566. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1170 | Paragraph | Section]

fuit maior aut aequalis. Moses et Helias simul cum nube et caelesti voce, Christum esse Messiam, et eundem cunctis mortalibus quasi caelestem praeceptorem audiendum testificantur: neque tamen protinus maiores aut aequales sunt Christo. Denique stella, pastores, Magi, Anna et Simeon, qui omnes Christo detulerunt testimonia, ut generis humani redemptor verusque Messias agnosceretur ab omnibus, non sunt Christo ipso potiores. Sic Ecclesia est nobis (fateor) causa credendi, hunc aut illum librum esse divinum, non tamen cum ipsa eadem Scriptura authoritate


1567. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1170 | Paragraph | Section]

cunctis mortalibus quasi caelestem praeceptorem audiendum testificantur: neque tamen protinus maiores aut aequales sunt Christo. Denique stella, pastores, Magi, Anna et Simeon, qui omnes Christo detulerunt testimonia, ut generis humani redemptor verusque Messias agnosceretur ab omnibus, non sunt Christo ipso potiores. Sic Ecclesia est nobis (fateor) causa credendi, hunc aut illum librum esse divinum, non tamen cum ipsa eadem Scriptura authoritate contendit, quemadmodum neque harum authoritas cum Christo erat ullo pacto conferenda. Ostendit notarius, publicusque


1568. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1170 | Paragraph | Section]

humani redemptor verusque Messias agnosceretur ab omnibus, non sunt Christo ipso potiores. Sic Ecclesia est nobis (fateor) causa credendi, hunc aut illum librum esse divinum, non tamen cum ipsa eadem Scriptura authoritate contendit, quemadmodum neque harum authoritas cum Christo erat ullo pacto conferenda. Ostendit notarius, publicusque tabellio, hanc aut illam scripturam esse regis, atque ita ostendit, ut illi tantam fidem adhibeamus, quanta humana negotia postulant: quis tamen tam insanus, ut tabellionis authoritatem, cum regii, aut cum imperatorii scripti


1569. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1172 | Paragraph | SubSect | Section]

Adhaec, cum nunc inter reos veniant viri non vulgares, quorum gratia ac foeda prosopolepsia innumeri dementati sunt, quod propalam est, et a nemine potest negari: conra vero oppugnatores sectarum a plurimis odio habeantur, ut solet veritatem dicentibus accidere, et olim Prophetis, Christo et Apostolis, atque Patribus praecipuis accidit: ideo merito tali aequitate ipsi, causaeque Religionis sublevandae sunt. Denique, cum non tantum doctores, sed et omnes omnino homines, verae pietatis amantes, erroribus resistere, et quamprimum seductorem aliquem


1570. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1175 | Paragraph | SubSect | Section]

sed ne quidem ex Scriptura aut certo verbo Dei deductae. Neque enim hîc locum semper habet principium hoc dialecticum, quod ex veris non sequantur nisi vera, etiam in bona consequentia: ut non sequitur: Deus est persona, et homo est persona: Christus est Deus et homo: Ergo duae sunt personae in Christo. Item: Deus factus est homo: Ergo divina natura mutata est in humanam, vel econtra. Si panis ipse est corpus Christi, necesse est fieri transubstantiationem, ut cum aqua transubstantiata aut mutata est in vinum. Res certe ipsa ostendit, praesertim in haereticorum


1571. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1177 | Paragraph | SubSect | Section]

die ac nocte: quoniam in ea sint vita et salus ipsi reposita, possitque ea in omnibus difficultatibus ac necessitatibus, sive in docendo ac instituendo, sive in redarguendo ac refutando adeo solide absoluteque hominibus succurrere, ut omnis pietatis studiosus in plenum perfectumque hominem in Christo per eam erudiatur. Et denique adiecit ad summam commendationem, tantam esse istius Scripturae ac verbi firmitatem, ut caelum et terra potius sint transitura ac interitura, quam vel unicus eius apex aut iota. Verum contra tantus est nunc, et aliquot seculis antea


1572. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1177 | Paragraph | SubSect | Section]

aeterni exitii mandavit. 3 Vociferantur, non omnia necessaria esse in ea comprehensa. At Spiritus Sanctus eam dicit posse quemvis plene ad salutem instituere, in omni genere institutionis, atque adeo integrum perfectumque, ac ad omne bonum opus aptum hominem in Christo formare. Haec enim eius verba sunt 2. Tim. 3: At tu persistito in his quae didicisti (scilicet in sacris Literis) et quae tibi concredita sunt, sciens a quo didiceris, et quod a puero sacras Literas noveris, quae te possunt eruditum reddere ad salutem, per fidem quae est in Christo


1573. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1177 | Paragraph | SubSect | Section]

hominem in Christo formare. Haec enim eius verba sunt 2. Tim. 3: At tu persistito in his quae didicisti (scilicet in sacris Literis) et quae tibi concredita sunt, sciens a quo didiceris, et quod a puero sacras Literas noveris, quae te possunt eruditum reddere ad salutem, per fidem quae est in Christo Iesu. Omnis Scriptura divinitus inspirata est utilis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, et ad institutionem, quae est in iustitia, ut integer sit Dei homo et ad omne opus bonum apparatus. 4 Clamant illi, Ecclesiam, id est Pontificem cum suis


1574. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1179 | Paragraph | SubSect | Section]

CUSANI, POSTQUAM FACTUS EST CARDINAlis, sententia de authoritate Ecclesiae et concilii, supra et contra Scripturam. Dicunt aliqui, praecepto Christi obediendum esse primo loco, deinde Ecclesiae: et si aliud praeceperit Ecclesia quam Christus, non Ecclesiae, sed Christo obediendum. Certe in hoc est omnium praesumptionum initium, quando particulares iudicant suum sensum in divinis praeceptis voluntati divinae conformiorem, quam universae Ecclesiae (id est, Claude oculos, et dic: Non intelligo, quae tu Christe mandas: ego Pontifices et Sacerdotes audiam.)


1575. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1180 | Paragraph | SubSect | Section]

agit quam Christus vult. Et ita mutatio ista interpretationis a Christi voluntate, ita nunc volentis et inspirantis dependet: sicut praeceptum ipsum quondam iuxta illius temporis convenientiam aliter practicatum, et propterea haec ligandi et salvendi potestas non minor est in Ecclesia, quam in Christo. Quare universa catholica Ecclesia, et ad (nota) Petri cathedram conglobata, a Christo nunquam recedet, qui veritas est, cum qua Christus semper se mansurum pollicitus est. (Nota quae'nam Ecclesia possit modo sic, modo aliter expressum verbum Dei interpretari:


1576. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1180 | Paragraph | SubSect | Section]

dependet: sicut praeceptum ipsum quondam iuxta illius temporis convenientiam aliter practicatum, et propterea haec ligandi et salvendi potestas non minor est in Ecclesia, quam in Christo. Quare universa catholica Ecclesia, et ad (nota) Petri cathedram conglobata, a Christo nunquam recedet, qui veritas est, cum qua Christus semper se mansurum pollicitus est. (Nota quae'nam Ecclesia possit modo sic, modo aliter expressum verbum Dei interpretari: nempe sanctissima cathedra Petri, et osculantes beatissimos pedes eius.) Et consequenter


1577. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1184 | Paragraph | SubSect | Section]

(Da recht / Prophecen est warlich jetz auch / oder redest die warheit / du vergleichest und gesellest dich zu deines gleichen. Dann eben also wie dazumal der hohe priester Caiphas sampt seinen gesellen durch angebung ihres geists / sind mit Christo und seiner lehr umgiengen: Also tut auch euer Bapst / und ihr seine mitverfuerer jetz auch / gleiche priester / gleicher geist / und gleiche werke oder regiment sind bei euch und ihnen. Bei diesem deinem beschluss mag diss dein schreiben jetzundt bleiben.)


1578. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1184 | Paragraph | SubSect | Section]

Sicut igitur tempore Apostolorum et aliorum sanctorum Patrum Ecclesia erat sancta et immaculata quae errare minime poterat, extra quam nullus poterat salvari: ita et nunc, praecipue quoad essentialia fidei. Et sicut Petrus apostolus constitutus fuit a Christo (ut statim videbimus) princeps Apostolorum, et caput ecclesiae militantis: ita et (nota) quilibet summus Pontifex gerens vicem ipsius, eandem habet authoritatem. Et quidem tunc temporis ecclesia universalis ipsam repraesentans, habet authoritatem et potestatem cognoscendi, statuendi,


1579. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1186 | Paragraph | SubSect | Section]

STAPHYLI. De Staphylo quid dicendum in hoc genere sit, ipse propemodum dubito. Nam licet plurimus sit in suis scriptis, in conculcandis et conspurcandis sacris Literis: tamen id aliquanto astutius et artificiosius caeteris agit. Velat enim faciem Christo, et sic demum tanquam nequienti videre, acerbas et impias alapas impingit. Sed tamen nequit satan in eo omnino sese in angelum lucis transformare, quin ipse alicubi crasse et conspicue suam impuram linguam infernali igne flagrantem, contra Deum et verbum exerat.


1580. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1187 | Paragraph | SubSect | Section]

si per solam Scripturam contentiones huiusmodi deberent dirimi: nec ad aliud magisterium recurrendum esset, sive in decernendis quae ex Scriptura non colligantur, sive in declarandis quae ex Scriptura emergunt, dubiis: ac subinde non esset provisum sufficienter Ecclesiae Dei a suo institutore Christo, in rebus tam magni momenti: id quod nefas est de tanta providentia sentire. Nam quod dicunt, Scripturam seipsam exponere, etsi verum sit in multis locis: possunt tamen se offerre contentiones, in quibus Scripturae loci, quae adduntur ab adversis partibus, sint inaequali nostro, vel


1581. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1187 | Paragraph | SubSect | Section]

autoritatem habet, quia atramentum est sic vel sic delineatum: sed quia divinum sensum atque doctrinam Dei in se continet, ipsamque multoties usqueadeo reconditam, ut per divinam traditionem, et Ecclesiae sensum declarari desideret. Nam quid obsecro sibi vult, quod ultimo Lucae legimus de Christo redemptore nostro, qui solus clavem David habet, ut librum septem sigillis clausum aperiat: cum post resurrectionem discipulis suis, per quos volebat Scripturam cibaria fidelibus administrare, sensum earundem aperuit et reseravit, nisi traditionem intelligentiae eius, illis impertiri velle,


1582. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1188 | Paragraph | SubSect | Section]

et scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi: non tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus Quare iniuriam facit dignitati Evangelicae et Apostolicae, et aperte imponit, quod docet Apostolos scripto tradi disse cuncta, quae verbo docuerunt, et acceperunt a Christo, fol. 226. Caeterum quid sit illud quod vocamus verbum Dei, diligentius nobis venit expendendum. Nam si quis putat hoc tantum esse verbum Dei, quod scriptum in iis libris continetur, quos Canonicos vocamus, quod nostri temporis haeretici non tantum putare, sed


1583. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1190 | Paragraph | SubSect | Section]

libitu decernere. In prima sessione decernunt, omnes episcopos ac sacerdotes Tridenti existentes, crebro Missarum sacrificia offerre debere. At contra sacra Scriptura clarissime ostendit, sacrosanctum corporis et sanguinis Domini sacramentum, non ad sacrificium Missae a Christo esse Ecclesiae ordinatum ac datum, sed tantum ad communionem. Testatur item, omne sacerdotium esse in Christum translatum, qui sit perpetuus Ecclesiae sacerdos: et denique eum solum plene sacrificasse, perlitasse et Deum placasse. Hîc ergo manifeste synodus Tridentina contra sacras Literas


1584. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1190 | Paragraph | SubSect | Section]

etiamsi ad manum habeant nativum edictum, videantque manifestas versionis corruptelas, tamen versionem, non originale exemplum sequi cogantur? Proinde hîc manifeste ac palpabiliter verbum Dei, vera Ecclesia ac ipsemet Deus cum omnibus sanctissimis Patriarchis, Prophetis, Christo et Apostolis, qui sacras Literas vel conscripserunt, vel conservarunt, vel usque ad nos propagarunt, ab isto impio decreto damnantur ac conculcantur. Si enim nefas est Christianos summam autoritatem Hebraeis Graecisque fontibus tribuere, eosque ut certissimos veritatis testes audire:


1585. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1191 | Paragraph | SubSect | Section]

praestat? In quinta sessione dicunt, liberum arbitrium non esse extinctum, sed tantum attenuatum. At contra Deus in plurimis Scripturae locis dicit, esse non tantum extinctum ac mortuum ad bonum, sed prorsus etiam factum hostile erga Deum. Cui ergo plus credendum est. Christo aut istis Areopagitis? Plus procul dubio illis, secundum ipsorum Regulam: quia Ecclesia sit supra verbum Christi, aut sacram Scripturam. Ibidem fatentur quidem numero septimo, remissionem peccatorum esse nostram iustificationem: verum non solam, sed una cum


1586. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1192 | Paragraph | SubSect | Section]

merita, quae sunt ipsius dona. Denique ne singula huius sessionis propalam impia persequar, anathematizant eos qui dicunt, Christum venisse in hunc mundum ut esset redemptor, et non etiam legislator. At Ioannes contra disertissime legislationem soli Mosi, et gratiam soli Christo adscribit, inquiens: Lex per Mosen data est, gratia autem et veritas per Iesum Christum. Item: Lex usque ad Ioannem: Non veni ut iudicem mundum: Iustitia patefit sine Lege: Rom. 3. et innumera alia loca, omnem legem ac opera a iudicio Christi excludentia, idem validissime confirmant.


1587. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1192 | Paragraph | SubSect | Section]

in missificando, sed plane omnes Christiani: ut ipsemet Christus exposuit, cum dixit, Qui pro vobis effunditur, ab omnibus vult sumi pro quibus est effusus: et Paulus ad omnes Corinthios scribens, institutionem ac mandatum Christi, indicat omnibus Christianis commune esse. Nec semel hoc tantum a Christo mandatum est, sed etiam repetitis vicibus, teste Paulo, qui addit praecedenti mandato secundum, inquiens: Hoc facite, quoties biberitis, in mei commemorationem. Tertium: Quoties de hoc pane comederitis, et de hoc calice biberitis, mortem Domini annunciate. Quartum: Qui biberit de hoc calice


1588. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1194 | Paragraph | SubSect | Section]

praescripto distribuat. Id ille se tantum tradidisse Corinthiis affirmat ac protestatur, quod a Domino acceperit: ideoque eius institutionem, quae sola sit audienda, ad verbum recitat. Toties item inculcat, doctrinam quam docet, non esse commentum: non etiam ab aliis hominibus accepisse, sed a Christo ipso. Quoties etiam in rebus non magnis destruitur expresso Dei mandato, idipsum mox confitetur, ne quis temere sua dicta aut dictata, ubi caret verbo Dei, pro divinis accipiat. Quare clare negat, se mandare, sed tantum consilium dare: et addit, se nulli necessitatem imponere, aut laqueum


1589. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1195 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et gravissimas causas haberi, cur sub utraque specie sit communicandum. DE NONA SESSIONE TRIDENTINAE SYNODI. Si quis omnino adhuc hactenus dubitavit, an Papa sit illa vere horrenda, et a Daniele, Christo ac Paulo praedicta abominatio, in loco sancto stans, nempe magnus ille Antichristus, sese in templo Dei collocans, supra Deum ipsum efferens, omnibusque colendum et adorandum obtrudens: nunc certe ex eius nona sessione dubitare desinet, si vel micam pietatis, aut saltem sani cerebri habet.


1590. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1196 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sumat: nempe Antichristus ipse, omnium qui unquam fuerunt aut erunt, haereticorum aut hostium Dei, eiusque dilectissimi filii, caput, dux et antesignanus. Quare, quicunque ab eo talem communionem recipient, illi sese hoc ipso facto Antichristo adiungent, eum adorabunt: et ideo necessario revera Christo servatori hostes fient, et nefarium bellum indicent. 3 Tertio, cum proponatur conditio, ut qui sic sub utraque specie communicare volent, simul profiteantur ac testentur, illam alteram diversam et huic contrariam communionem tantum sub una specie, etiam piam,


1591. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1196 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

extrema ac horribilissima blasphemia viventis Dei, qui istam Religionem ordinavit, ac severissime toti humano generi commendavit. 8 Octavo, hac ratione tales damnabunt omnes recte sentientes doctores et coetus huius temporis, imo et totam viventis Dei Ecclesiam, inde a Christo, vel potius a condito mundo. 9 Nono, facient se participes omnium ineffabilium peccatorum et abominationum Antichristi, eique addictorum, omnium blasphemiarum, libidinum et parricidiorum: attrahentque super se omnem omnium piorum sanguinem veritatis causa fusum,


1592. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1197 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non agnovisse, et denique (quod Christus de Iuda suo proditore exclamat) nec natos quidem un quam fuisse. Nam sacrosancta communio corporis ac sanguinis Domini non ipsamet tota pietas est, sed tantum foedus ac obligatio ad veram pietatem. Quid ergo talibus apostatis, deficientibus denuo ab agnito Christo, ad agnitum anathematizatumque Antichristum, aliud talis communicatio erit, quam foedus ac obligatio ad extremam impietatem, ad omnes infandas blasphemias et abominationes istius Babylonicae bestiae? Caeterum, ut ad pios et constantes redeamus, discant hinc


1593. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1198 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

At nos istam horrendam falsationem Testamenti filii Dei, evidenti eius verbo manifeste refutamus. Nam Spiritus sanctus per tres Evangelistas et D. Paulum diligenter institutionem sacrosanctae Coenae narrans, et humano generi praescribens, negat ibi quicquam tale a Christo Domino ac Servatore esse factum. Certe sine grandi atque adeo extremo sacrilegio tanta res, ut quidem eam Antichristus esse et haberi vult, excludi non potuisset. Verum ita accurate concinneque illud sacrosanctum Testamentum narratur, itaque singula verba ac


1594. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1198 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ita accurate concinneque illud sacrosanctum Testamentum narratur, itaque singula verba ac sensus inter sese invicem colligantur et coagmentantur, ut etiam si fingere liceret aut liberet alicui, non posset reperire in illo sacrosancto Testamento locum, ubi istud Antichristianum figmentum, oblati a Christo Panis ac Vini, vel saltem verisimiliter intrudere posset. Sed quoniam illis adeo probe constat, Christum in Coena ipsorum Missam cel ebrasse, dicant (obsecramus) quibus verbis eos per eorum sacrosanctam Missationem ac mussationem, qua tandem forma et modo


1595. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1198 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

partes Missae, praesertim autem ipsum Canonem, annis amplius 500 post Christum, instar centonis cuiusdam consutas consarcinatasque a diversis homuncionibus esse. Quare cum Antichristi mancipia non tantum careant omni probatione istius vanissimi figmenti de oblato a Christo Pane et Vino, sed etiam evidentissime a sacrosanctis Evangeliis mendacii redarguantur: clare ostendunt, se non ex norma verbi Dei, sed ex sui mendacis pectoris abominanda libidine ac audacia de tantis controversiis religionis pronunciare. 2 Secundo dicunt,


1596. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1199 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pronuncient, et insuper horrenda anathemata super totam Ecclesiam Dei decernant. Nunc tuum est, videre ac statuere, an potius omnipotentem Deum in suo verbo audire velis, an vero ista coniurata Antichristi Romani mancipia. Utrique mandant ac promittunt, utrique minantur: sed tamen, teste Iesu Christo (si modo quid ei quoque in Religione tribuendum est) magis timendus is est qui potest corpus aeterno gehennae exitio perdere, quam qui solum interficere. VETUS AC PERPETUA NORMA SIMUL ET PRAXIS, QUA


1597. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1202 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

deprehenditur, quod non solum alios Christianos ob inscitiam sacrarum Literarum laudarunt, dictaruntque id esse Christianam simplicitatem: sed etiam illos ipsos Ecclesiae gubernatores ac lumina, Franciscum et alios: quem negant literatos monachos pro suis fraterculis aut sectatoribus coram Christo extremo iudicio agniturum, ut est in ipsorum libro Deformitatum aut Conformitatum. 53 Quantopere regno Antichristi sacrarum Literarum autoritas et eruditio aut institutio contemnatur, et olim contempta sit vel ex eo Christianus homo iudicium faciat, quod nemo


1598. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1203 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

humani generis grassantur. Unde tum autorem istius adversarii regni, nempe infernalem illum Leonem, veluti ex ungue (quod aiunt) agnoscere potes: tum etiam, quid tibi inde verae ac solidae pietatis aut salutis expectandum sit. Praedictus est iam olim a Prophetis, Christo et Apostolis, adventus Antichristi. Nec quisquam vel ex nostris vel ex Papistis dubitat plurimum sua inter esse, tantum Dei et eius Ecclesiae hostem recte agnoscere. At quis tandem un quam haereticus seductorve surrexit, aut omnino exoriri potest, qui vel crassius, vel sceleratius, vel


1599. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1204 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

perficiat, quae sese perfecturum iam olim praedixerat: quod argumentum ac certissimum indicium verae divinitatis aliquot capitibus in Isaia post 40 urgetur ab ipsomet Deo. 3 Sic quoque innumerae praedictiones prophetarum cum exitu optime consentientes non tantum de Christo, sed etiam de quatuor Monarchiis, et aliorum regnorum poenis ac ruinis, quae partim mox, partim etiam longo postea tempore consecutae sunt, ipsorum veritatem confirmant.


1600. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1205 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

16 Consensus contrariarum gentium, Turcorum, Iudaeorum, Christianorum, et multarum aliarum sectarum in comprobatione Moysis ostendit esse incorruptum testimonium, ut non potuerint domestica quadam fraude in unum consensisse aut conspirasse. Idem consensus contrariarum gentium est etiam de Christo, quod talis aliquis excellens vir fuerit, tanta opera ac miracula fecerit, et sic sit ab adversariis suis interfectus. 17 Diabolos et idola gentilium multum potuisse, experientia docuit. At illi expugnati cesserunt tandem, ut victi, Moysi et Christo. Huc


Bibliographia locorum inventorum

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].


More search results batches of 100
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Omnes locos monstra (paululum expectandum est dum data mittantur)

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.