Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Neque hoc etiam dici potest, quod in eam quidem sententiam Christus disserverit: caeterum Evangelistae verbis, quibus ipsi voluerint, eadem extulissent. Videmus enim Evangelistas, praesertim in istiusmodi gravioribus sententiis, non solum sensum verborum Christi, sed et ipsa verba expressisse. Huc accedit, quod Matthaeus et Lucas eadem omnino verba recitant, ut illa ipsa concordia testetur, eos etiam ipsa verba a Christo prolata recitasse. Ex hoc igitur Christi dicto certo sequitur, Legem ac Prophetas, non solum literis, sed et apicibus iam inde a principio scriptos, qui tam firmi ratique esse debeant. Aut, si quis rixosior hoc concedere nolit, illud tamen cogetur concedere, tempore Christi iam legem apicibus notatam fuisse. Alludit enim ad usitatam scriptionem legis, ut dictum est.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.