Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1109 --

346 salutis olim fuisse, aliam nunc esse, ut Papistae somniant ac errant, sed unam ac eandem semper fuisse, esse ac fore: sicut et unus est Deus, unus mediator, unum baptisma, et una fides ac spiritus. Ostendi causam huius discriminis in libello de fide prolixius.

Atque haec dicta sint primo tegmine aut velamine, quod est in ipsa lege. Nunc de altero, quod in cordis humani crassitie haeret.

Alterum tegmen est in cordibus nostris, quo ita involuti et excaecati sumus, ut etiamsi lex omnia clare diceret, tamen nemo eam intelligeret aut crederet. Quia corda humana talis ac tam spiritualis doctrinae capacia non sunt. Econtra autem (ut supra ostendi) ultra modum leges ac disciplinam magnifaciuntac exosculantur. Si Moses faciem detexisset, suis radiis ac fulgore carnales noctuarum Israeliticarum oculos etiam magis obscurasset, ac veluti obcaecasset: sicut oculi nostri excaecarentur, si solem recta, nec tantum eius refractos radios intueri cogeremur, aut conaremur.

Posses forte aliquid velaminis etiam ipsis Prophetis tribuere, qui licet de natura hominis, de iustitia ac iniustitia, de fine legis, de altera vita et sorte ac conditione homins in ea, deque vero Meschia, eiusque munere multo clarius et plenius disserunt: tamen vicissim tam multis figuris, allegoriis, parabolis et picturis, a regno rebusque carnalibus et felicitate huius mundi sumptis utuntur, ut carnalis ruditas et cupiditas facillime ab illis omnibus clarioribus patefactionibus Iudaeos, atque adeo ipsos etiam Apostolos initio ad regnum et commoda carnalia retraxerit. Quin et nobis eadem carnis nostrae ruditas ac perversitas post tot illustres patefactiones, ipsamque vivam experientiam eodem modo imponere, et fucum facere adhuc quotidie conatur.

Hoc modo dum nostra carnalis ruditas, aut etiam cupiditas, et denique carnalium somniorum aut opinionum, quasi quaedam ebrietas et confusio ad non explicatissimam legis patefactionem accedit, vere opinio veritati vim infert, et quasi conduplicatur velamen legi et nobis impositum, ut minus ac minus verum eius ac voluntatis divinae sensum in ea perspicere possimus: eoque tantum in illa externa larua, quam nobis utcunque extecta ipsius facie concepimus, haereamus.

Quae porro hîc de velamine ac involucro legis dicuntur, non debent accipi ita, tanquam in contumeliam legis, Mosis, aut Dei ipsius dicantur. Non enim negari potest, Deum initio sese obscurius et imperfectius patefecisse: sed postea subinde populo suo et plenius et dilucidius sua mysteria tradidisse, donec tandem venit ipsemet Mediator, et eius novum Testamentum, qui nobis ex ipsius sinu caelestem doctrinam afferens, solem ipsum veritatis veraeque salutis in domo sua accendit et proposuit. Huius ineffabilis consilii Dei rationes causasque scrutari, nostrum non est: nobis illud tantum liquere debet, iustum esse Dominum, iustaque iudicia eius, eumque omnia recte et sancte facere.

DETRACTIO VELAMINIS.

Sicut porro velamen duplex est, externum in lege, et internum in corde nostro: sic etiam duplex est eius detractio. Nam primûm fit detractio, addita clariore expositione legis: deinde et divina illuminatione, mentis nostrae caecitas illustratur, ut videre et percipere illam diviniorem doctrinam possit: sicut legimus Christum apperuisse Scripturas, et illuminasse etiam corda suorum.

De priori primum agamus, nempe quomodo simplex et perspicua isagoge in legem, explicatioque eius praecipui finis, usus aut scopi, aliorumque quae potissimum in ea consideranda sunt, eius veram doctrinam ac sententiam, veluti illato ei lumine, illustret, explicet, ac propius contemplandam oculis discentium pro ponat.

Multum ergo etiam in veteri Testamento conati sunt ei Prophetae detrahere hoc velamen, eiusque veram ac nativam faciem hominibus commonstrare: primum, dum a ceremonialibus sacrificiis et cultibus ad moralia, atque adeo ad cordis perfectam obedientiam eos sunt retrahere conati. Deinde, dum porro etiam ipsius cordis malitiam clarius et acriûs sunt insectati: dum item ab omni operum iustitia ad gratuitam Dei misericordiam retrahere populum studuerunt. Dum etiam omnia summa, spiritualia ac aeterna bona potissimum, vel potius solum petenda esse docuerunt: et denique dum illas inanes fiducias ceremoniarum, sacrificiorum, loci, et omnium operum acriter taxarunt. Verûm ista tota detractio velaminis in novo Testamento clarius ac facilius peracta est a Christo, et eius dilectissimis Apostolis.

Detraxit igitur in novo Testamento Christus, huius populi rex et Dominus, velamen Mosis in iudiciali aut politica lege, dum pauper nascitur, et toto vitae huius tempore affligitur, ac demum ignominiose interficitur. Quibus et aliis innumeris abunde indicavit, suum regnum non esse de hoc mundo: atque ideo nec etiam ipsum regnum Iudaicum diutius duraturum: quod tandem etiam ipse eversione Ierosolymae, et dissipatione totius populi per universum orbem terrarum, liquidiûs testatus est. Taceo iam, quod toties Apostolos idem regnum temporale somniantes gravissime refutaverit.

Secundo, legi ceremoniali detraxit velamen, dum et suum praecursorem se a ceremonialibus cultibus templi separare voluit, et ipse sacrificiis non vacavit, alibi passim ministerium baptissmi pro arbitrio instituit, sabbatum et alios ritus aliquoties violavit: cum non externa sed interna contaminare hominem docuit: dum externas lotiones nihil ad veram sanctitatem facere ostendit: dum novas ceremonias sacramentorum alibi per orbem terrarum celebrandas instituit. Legem et Prophetas usque ad Ioannem durasse docuit: templum esse dissalvendum praedixit, et veros cultores ubique in spiritu ac veritate Deum culturos esse affirmavit. Eo pertinuit etiam laceratio veli templi, quae indicavit, futurum ut illae ceremoniae ac velo contecta seu occultata mysteria, omnibus innotescant, et sint obvia et exposita, profanentur, et tandem aboleantur.

Apostoli quoque legi ceremoniali velum detraxerunt, et finem eius abrogationemque confirmarunt, cum publico decreto circumcisionem et alias ceremonias, Acto. 15 abrogarunt. Paulus in hoc praeclaro opere multus est. Docet enim is Acto. 13. homines non potuisse iustificari ac liberari a peccatis per legem, sed per Christum liberatos esse. Docet in epist. ad Hebrae. Deum docuisse Mosen in illo suo glorioso colloquio ac familiaritate, esse aliud multo gloriosius ac melius tabernaculum et sacerdotium in caelo, et illud

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.