Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1089 --

326 bona plantula faciat bonos fructus: tum etiam nos perpetuo regit et excitat vivos faciens, ducens in omnem veritatem, suggerens omnia pia ac salutaria consilia et cogitata, excitansque ad omne bonum. Atque ita reddit nos frugiferos aut operosos, nostraque membra interna et externa facit serva et organa iustitiae ac novae obedientiae.

Quare non recte dicitur, quod fides semper habeat actu ipso bona opera aut virtutes: non etiam, quod fides sit proxima causa et mater bonorum operum: sed est remotior eorum causa, ut modo dixi. Fides enim primum iustificat, postea apprehendit Spiritum sanctum, qui nos renovat et condit ad bona opera, seu efficit bonas arbores, unde tandem proveniant boni operum fructus.

Cavendum ergo est, ne currum ante equos, ut vulgo dici solet, seu effectum ante causam, et bonos fructus ante bonam arborem, et bona opera ante iustificationem ponamus: unde multiplices corruptelae articuli iustificationis ubertim scaturiunt, sicque paulatim in Papatum retrogradi redeamus.

DUPLEX IUSTITIA ET IUSTIFICATIO.

Augustinus disserit 1 lib. de perfectione iustitiae contra Caelestium, duplicem esse piorum iustitiam et iustificationem: perfectam alteram, et alteram imperfectam. Eodem facit, quod nostri separant personae acceptionem a novae obedientiae acceptione.

Verum autem est, quod Scriptura quasi duo quaedam fora iudicii divini et approbationis hominum constituat, quorum prius possis, docendi gratia, vocare forum iustificationis, posterius autem novae obedientiae. Secundum quae duo fora sunt etiam Scripturae dicta distinguenda. Possis etiam aliquo modo vocare prius illud severius Dei iustitiae forum, posterius autem gratiae: vel etiam illud personae, hoc operum.

In priore agitur de vera iustificatione, quoties lex patefaciens peccatum, et omnes homines, etiam sanctissimos, omni tempore sub peccatum concludens, citat singulos, vel in prima iustificatione, vel etiam in quotidianis lapsibus, ad tribunal severae iustitiae Dei. Ibi enim iustissimus Deus exactissimam obedientiam erga suam legem severissime exigit, et insuper etiam perfectam naturae integritatem, secundum eam suam imaginem, quam initio nobis indidit, dicens: Estote sancti, sicut et ego sanctus sum. et: Maledictus qui non permanserit in omnibus quae scripta in libro legis. et: Qui in uno praevaricatus fuerit, omnium eritreus.

Huic tam severae iustitiae Dei nemo prorsus etiam sanctissimus suam iustitiam opponere potest: nemo prorsus ibi consistere potest. Omnes sancti ibi clamare coguntur: Ne intres in iudicium cum servo tuo Domine, quia non iustificabitur in conspectu tuo ullus vivens. et: Si iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustinebit? omnes sancti coguntur ibi cum Davide dicere: Tibi Domine iustitia et gloria, nobis autem confusio faciei.

Tanta est vehementia ac severitas huius iustitiae, ut ipsummet illum sanctissimum Dei filium ei satisfacere oportuerit: quem quidem illa usque ignominiosissimam mortem, atque adeo etiam infernos ipsos detrusit. Illi etiam severo iudicio ac iustitiae Dei, quae vere est ignis omnia consumens, sola perfectissima ac mundissima iustitia obedientiae ac passionis filii Dei opponenda est. Ille solus est umbraculum contra tantum aestum, et tectum contra tam vehementem ac exitialem pluviam, frigus et procellam, ut saepissime a propheta Isaia pingitur.

Hoc igitur tugurio ac umbraculo quicunque se contegit contra tantam violentiam severae iustitiae Dei, seu quicunque fide hoc propitiatorium sacrificium et hunc agnum Dei peccata mundi tollentem arripit, ita ut ei satisfactio aut iustitia eius imputetur, eaque quasi induatur, sicut Paulus dicit, baptizatos Christum induere: is demum habens tanto iustitiae Christi tegmine contectam suam iniustitiam, ita ut quasi cerni a Deo imputarique nequeat, vere in severo iudicio Dei consistere potest.

Hunc iustitia Dei, quasi victa expugnataque tanto merito iustitiae Christi, peccatori illi per fidem imputato, cogitur (reddito debitorum chirographo, ut cruci affigatur) pronunciare iustum, ac vita aeterna dignum. Atque haec est proprie vera iustificatio peccatoris, de qua nobis nunc cum Papistis, et semper Ecclesiae cum omnibus iustitiariis et operariis certamen fuit, et de qua semper omnes perterrefactae conscientiae aguntur, et apud Deum laborant.

Omnis sanctus, teste Psal. 32, et Paulo Ron. 4, cogitur orare pro ea iustitia, quae est remissio, correctio, et non imputatio iniustitiae nostrae, clamans secundum Christi mandatum omni hora: Remitte remitte nobis propter mediatorem debita: et non cum Pharisaeo virtutes divinitus sibi infusas praedicare: sed potius contra cum publicano dicere: Esto mihi propitius misero peccatori ob iustitiam ac meritum unici Meschiae, ac dilectissimi filii tui.

Haec iustitia revera nihil aliud est, quam indui peccatorem nuptiali veste iustitiae Christi, per imputationem, quod splendidissimo vestimento ita contegatur nostra iniustitia, ut imputari non possit, sed necessario condonetur: seu est imputatio persolutionis Christi, quae idem est ac nostri debiti aut iniustitiae abolitio. Ex hac iustitia et iustificatione recte Paulus excludit omni tempore omnia opera, virtutes ac qualitates hominis, sive acquisitas, sive donatas: ut in Abrahamo ex tali iustificatione excludit opera ante et post circumcisionem facta, et in Galatis iam habentibus Spiritum sanctum, ipsorum opera: Item sua etiam, quae in extrema die ad iudicium veniens afferet: et denique quaecumque quoquo modo lex praescribere aut exigere potest. Hanc iustitiam toties vocat fidei et Dei, eamque confert cum legali, quam legalem affirmat consistere in illa regula Dei: Quicunque perfecte fecerit omnia mandata, vivet in eis: seu in obedientia perfecta virtutum ac bonorum operum. At contra fidei iustitiam dicit esse, fide Christum apprehendi, eiusque iustitia aut merito nostra peccata tegi, non imputari, et condonari. Haec ipsa iustificatio, et ei opposita monachorum infusa describitur a Christo, in illis duobus in templo orantibus: quorum aliter quidem gratias Deo agebat de virtutibus sibi ab eo donatis, eisque se iustum coram Deo opinabatur: alter vero tantum precatione fidei mendicabat gratuitam debitorum condonationem, et propter Meschiam, qui quidem longe iustior altero a filio Dei pronunciatur.

Huic gratuitae iustitiae imputationis etiam alii Pharisaei et Iudaei noluerunt esse subiecti, volentes

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.