Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1116 --

353 subinde offerre, ut Epistola ad Hebr. monet. Quare ille titulus aliquem alium indicabat, quem omnes illae ceremoniae, sacerdos et sacrificia sua vera fronte aut facie, si velum eis detractum fuisset, ostentabant, et vere Sanctum Domini esse praedicabant.

Deinde illa ipsa lamina dicitur gestari ad placationem Dei erga populum. Quis vero tam stupidus, et rerum divinarum ignarus fuerit, ut tam parvo metallo tantam rem, nempe placationem Dei erga totum genus humanum, ausit tribuere? Quare necesse fuit sanos intelligere, per illud indicium significari aliquem vere sanctum Domini, qui esset Deum toti mundo placaturus. Qui etiam a Daniele, proculdubio in hunc locum respiciente, vocatur Sanctus sanctorum, inungendus, ac mundo mittendus: cap. 9.

24 Exodi 31 est, Videte, ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos. Quod dictum etiam Ezechiel repetit. Hoc igitur signo monere voluit Deus populum, quod non ipsi semet suis bonis operibus sanctos efficiant aut iustificent, sed quod Deus eos gratis per suum mediatorem sanctificet ac iustificet, et omnino aeterna vita beet. Quod est valde observandum.

25 Sed nimirum omnium evidentissima verae vitae ad salutem commonstratio fuit ea, quam Paulus ad Romanos et Galatas, atque adeo totum novum Testamentum urgent: quod videlicet omnes sciverunt ex Genesi, primarium foedus et pactionem Israelitarum, omniume piorum cum Deo, esse Abrahamo datum, et circumcisione (quam et illi in participationem et confirmationem eius foederis gestabant) confirmatum: quodque Deus Abraham esset et ipsorum Deus, iisdemque conditionibus: item quod Abraham esset pater omnium piorum, multo magis ratione religionis, quam ratione carnalis procreationis. Et ideo quod sicut ille iustificatus fuerat: ita et ipsi iustificari debebant. Iustificatum autem illum esse non sacrificiis, non circumcisione aut aliis ceremoniis, sed sola promissione gratuiti favoris Dei, et benedicti seminis, ac fide promissioni et Deo credente, eamque apprehendente.

Quare et illis esse hanc unicam, veram et salutarem iustitiae et vitae viam propositam, nihil prorsus obstantibus aut mutantibus in ea omnibus illis ceremoniis aut cultibus, quos posteri, praesertim Moses, adiecerant.

Hinc est in novo Testamento illud perpetuum certamen de paternitate Abrahae, et promissionum eius haereditate: quam Iudaei ad carnales et circumcisos Abrahami filios: contra autem Christus et Apostoli tantum ad spirituales, id est, qui fide eum repraesentarent aut imitarentur, trahebant.

Christus porro etiam altius rem tractans, et clarius pronuncians de hac quaestione Ioan. 8 dicit, non tantum (ut ita dicam) de filialitate Abrahae, sed etiam de paternitate litem esse: id est, considerandum esse non solum, quis sit germanus Abrahae filius: sed etiam, unde ipsemet Abrahamus hanc spiritualem paternitatem, iustitiam et vitam hauserit, seu quis sit eius in hoc genere pater, et cuius merito ille pater gentium sit constitutus. Nan illum ipsum patrem primarium (quem illi tantopere iactitent, quasi eius filialitate essent beati) non per semetipsum iustitiam et vitam, totumque illud ius paternitatis et benedictionis acquisivisse, quod haeredibus suis relinqueret: sed id illum ex sua carne et sanguine hausisse, quam valde famelicus videre et habere cupierit, atque tandem (ut ita loquar) avide voraverit: idemque et ipsos facere oportere, aut in peccatis suis aeterno exitio perituros.

Ursit ergo Christus Iudaeos, ne eo nomine adeo contra se fontem vitae insolescerent, quod filii Abrahae essent: sed expenderent, quis fuerit etiam ipsius Ahrahami spiritualis pater, unde ipsemet iustitiam ac vitam acceperit, ut ipsi quoque eam indidem petendam esse scirent.

Sic si primum illud foedus recte intellexerunt, verumque eius sensum ac salutis viam retinuerunt, facile verum intellectum omnium ceremoniarum et sacrificiorum habere, et in omnibus dubiis sese expedire potuerunt: statuentes illa tantum eo fine adiecta esse, ut sint veluti testimonia, typi ac picturae illius primae promissionis eam applicantia, et simul ut exercitia quaedam veraepietatis, non ut ex eis tanquam prima riis causis efficientibus aut fontibus salutem homines quaererent, haurirentue.

Omitto nunc prophetias de Christo in Genesi et se quentibus libris a Mose propositas, quas proculdubio pii doctores diligenter ac prolixe exposuerunt, et publice ac privatim inculcarunt, et quae singulare lumen toti veteri Testamento, verae religioni et piorum cordibus attulerunt.

Hic utile fuerit ad illustrationem veteris Testamenti, et perspicienda indicia verae viae salutis, considerare etiam tum Iudaeorum declinationem a veritate, et praesertim a vera cognitione verae viae et vitae seu Messiae, ad extremam impietatem: eum etiam, quomodo vicissim Prophetae in suis concionibus ac certaminibus incipiendo a summo gradu impietatis, eos tandem ad fontem iustitiae seu ad ipsum Messiam retrahere sint conati. Quae graduum in errore ac veritate consideratio, etiam alioqui in alios usus, et praesertim ad intelligendos Prophetas proderit.

GRADUS DECLINATIONIS IUDAEORUM A VERA IUSTItia ac pietate, ad extremam iniustitiam et impietatem. Et vicissim series revocationis aut retractionis eorundem ad sanitatem a Christo et Prophetis adhibita.

1 A cognitione suae corruptionis aut morbi, paulatim recesserunt Iudaei ad Liberi arbitrii bonam valetudinem, et medici Christi neglectionem.

2 Ab Evangelica iustitia solius Christi, unicique medici, ad commixtionem eius cum infusa, seu ad confusionem remissionis peccatorum cum meritis et inhaerente iustitia cordis: quae iustitia partim Evangelica, partim legalis est.

3 Ab illa commixtione iustitiae imputativae et inhaerentis, ad solam virtutum nostrarum iustitiam: atque ita ab Evangelio prorsus ad Legem, a Christo ad Moysen.

4 A iustitia obedientiae cordis, ad externam disciplinam moralium operum: seu a legis pleno sensu, ad externa verba legis. Quam imperfectam disciplinae iustitiam totum caput quintum Matth. et innumera

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.