Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1076 --

313 Operaeprecium tamen est cognoscere, quomodo ieiunia ex illa vera sua forma, quam adhuc tempore Apostolorum habuerunt, paulatim in hanc tantam hypocrisin et superstitionem, quae in Papatu diu summa fuit, degeneraverint. Breviter igitur, quantum fieri poterit, aliquid de hac quoque parte addamus.

Primum ieiunia aliquandiu in Ecclesia per Christi ascensionem in vero usu fuerunt, id est, eiusmodi fuerunt, cuiusmodi ieiunium iam antea descriptum est.

Paulatim deinde, cum et reliqua Christiana dogmata corrumperentur, totaque Religio ad externae cuiusdam disciplinae severitatem inclinaret, in coeperunt ieiunia tantum esse abstinentia, et pro bonis operibus, meritoriisque actionibus haberi. Aliquandiu tamen fuerunt plane libera Christianis, nullisque legibus ad ullas circumstantias alligata. Quod cum aliunde patet, tum ex capite 18. lib. 5. Ecclesiasticae historiae, ubi legitur Montanum etiam ideo haereseos notatum, quod ausus sit regulas quasdam ieiuniis praescribere. Vixit autem is Montanus anno post Christum 170.

Quanquam enim Telesphorus Papa, ut scribit Platina, iam antea, nempe anno 130. statuerat, ut Ecclesia ieiunaret septem hebdomadas ante Pascha: tamen, ut testatur Irenaeus, qui post Christi nativitatem circiter 200. annos vixit, nec Telesphorus non observantes Quadragesimam excommunicavit, neque alii eius successores. Imo vero ne ipsius quidem Irenaei tempore Quadragesima fuit necessarium ieiunium, sed ut ipse inquit, alius uno die, alius duobus, alius octo, alius 40. ante Pascha ieiunavit. Ac denique summam fuisse ieiunandi varietatem et libertatem suo tempore, restatur.

Invaluit tamen paulatim ieiunium Quadragesimale, usque ad tempus Ambrosii, qui circa 400 annum Christi floruit, ut plane pro necessario haberetur. Affirmat enim ipse Ambrosius in sermone Quadragesimae, reliqua ieiunia esse libera, hoc vero esse necessarium. Causa autem et occasio huius ieiunii fuit, quia Christus quoque 40 diebus ieiunaverat, quibus quadraginta diebus adiecta est heb domada una, propter passionem Christi. Priusquam autem quadragesima hunc numerum excresceret, ieiunabant alii unam, alii duas, alii tres dies ante Pascha, ut veluti compaterentur Christo, qui illis diebus fuit in afflictione.

Calixtus Papa, qui circa 220 annum vixit, statuit primo terin anno ieiunandum, quo maior esset proventus frumenti, vini, olei, ut veluti pro singulis his semel ieiunarent. Unde et hoc obiter dicere possumus, eos iam tunc temporis habuisse ieiunium, pro bono ac meritorio opere. Postea mutato consilio statuit quater ieiunandum esse, quod quatuor essent anni partes. Eadem opera mandasset duodecies ieiunari, cum sint duodecim menses, aut quinquagies, propter totidem hebdomadas.

Innocentius primus anno circiter 420. constituit die Sabbati ieiunandum esse. At sexta synodus hanc Romanam consuetudinem anathematizat. Diei Veneris ieiunium putant aliqui a Iudaeis ad Christianos pervenisse, quod illi sunt soliti etiam ante Christum die Lunae et Veneris ieiunare, sicut Pharisaeus Lucae 18 inquit: Ieiuno bis in hebdomada.

Ita partim legibus Pontificum, partim superstitione, partim etiam consuetudine ieiunia adeo invaluerunt in Papatu, ut sine eis Christiana religio subsistere non posse existimata sit.

Monachi porro, qui ut caeteris rebus omnibus volunt aliis Christianis sanctiores esse, ita et ieiunia absolutiora praestare conati sunt. Quare, cum intelligerent, olim in ieiunio saccum induere solitos ieiunantes, excogitarunt et ipsi quoddam vestimenti genus sacco non admodum dissimile, idque alicuius tetri tristisque coloris. Et quoniam antiquitus in magno moerore caput et barbam radebant, radunt igitur et ipsi caput. Item, quia olim, ut inquit Esaias, in ieiuniis in morem iunci caput incuruabant, ideo et ipsi incuruant ceruicem, et obstipo capite, veluti nummos quaerentes, incedunt. Item, quia olim in ieiunio etiam multum vigilabant, cum propter alias causas, tum etiam, quo sine intermissione Deum precarentur, ideo et monachi media nocte surgentes in suis templis boant.

His igitur omnibus observatis, putant se solos esse, qui perpetuo rite ieiunent, perpetuo pro suis et aliorum peccatis, veluti redemptores quidam humani generis, lugeant, et sint perpetuo poenitentes.

Illud autem est commune omnibus ieiunii cuiusdam indicium in Papatu, quod dicentes mea maxima culpa, tundant pectus, et etiam faciem aliquando. Sic enim Iudaei in magno animi moerore facere solebant, ut et de Publicano Lucae 18 legimus.

Atque haec de ieiunio dicere volui, ut aliquanto appositius ac verius totam rei huius naturam explicarem. Nam Papistae, quia certis diebus semel tantum in die epulantur, et a carnibus abstinent, nos verĂ´ tales observationes negligimus: putant se solos religiosos esse, nos vero penitus profanos et impios. Ad haec occurrunt non paucae phrases in Bibliis de ieiunio, eiusque contrario, quae nondum satis a quoquam explicatae sunt. Spero igitur ex hac nostra disputatione et Papistis vere responderi posse, et locutiones illas Scripturae, nonnihil obscuras illustrari.

DE VARIA BONORUM OPERUM in sacris Literis praedicatione.

Superius in capite de Praedicatione poenitentiae, breviter indicavi, varie urgeri et flagitari bona opera: quae res latissime patet, et ad vindicandam Christi gratiam contra Pharisaicum fermentum plurimum facit. Quare prolixius nunc de ea re disseram. Facta autem utriusque capitis collatione, utraque admonitio fiet magis dilucida, tum illa quomodo poenitentia, tum etiam haec quam varie bona opera praedicentur.

Innumera sunt igitur Scripturae loca varie vehementerque urgentia et celebrantia bona opera, quibus simplices ac imperiti ob inscitiam sacri sermonis decipiuntur, ut cogantur aliquid eis in nostra salute peragenda tribuere, et non soli gratiae innitantur. Huc accedunt Pharisaei seu iustitiarii et operarii, qui talia dicta importunissime contra gratuitam iustificationem urgent, sicut et olim Pharisaei contra Christum et Apostolos factitarunt. Quare videndum est diligenter, quo fine, ratione aut sensu a Spiritu Dei in unoquoque loco opera praedicentur. Ac in primis observandum est diligenter discrimen inter testimonia

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.