Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1188 --

425 Ecclesia emanasse nemini dubium esse debet. (Nota, aperuit illis intellectum, id est, dedit librum traditionum, quem illi Romanae Papae una cum libris Sibyllinis Testamento reliquerunt.)

Hosius porro Cardinalis, nunc Pontificius in synodo Tridentina legatus, et simul quoque praesidens, multo etiam foedius sacras Literas pedibus perculcat. Nam in suo libro contra Brentium, pro monacho Soto, passim multa impia de sacris Literis superbe pronunciat, quorum aliqua breviter quidem, sed tamen ad verbum adscribemus. Inquit enim:

Scriptura est obscura, non solum infidelibus, sed etiam fidelibus, fol. 198. maioris editionis.

Petrus Soto, simul et Hosius in eodem lib. scribunt: Extra Scripturam credenda pleraque sunt tradita Ecclesiae, fol. 197. Scripturae frustra contra haereticos proferuntur, 89. fol.

Etiam impii Scripturas probe cognoscere possunt, fol. 240. (in quo manifeste sibimet contradicit.) Item: Scripturae possunt etiam a non spiritualibus intelligi, fol. 241. Quod non tantum hisce ipsis verbis profert, sed etiam prolixe ibidem probare pergit. Scripturae sacrae non omnia continent. fol. 226.

Rectissime fecit venerabilis vir Petrus a Soto, quod verbum sive sermonem, aut praedicationem a Scriptura distinxerit, quodque plus in verbo sive viva voce lucis esse dixerit, quam in Scriptura, 210.

Sotus et Hosius fol. 230: Evangelium verbum est, sed non Scriptura Evangelica. Item: Aliud verbum Evangelii. aliud Scriptura est, 431. Salvat charitas etiam sine Scripturae scientia.

Fatemur haec duo semper esse coniuncta, veram Ecclesiam et sinceram verbi praedicationem. At vero sinceritas verbi magis agnoscitur ex veritate Ecclesiae, quam econtra, fol. 360.

Sensus Scripturae non a Scriptura, sed a Patribus est petendus, fol. 260.

Lex Evangelica magis est cordibus indita, Spiritu sancto interius docente: Docebituos omnem veritatem. Apostoli huic Spiritus sancti interiori instinctui innixi sunt. unde Paulus: Epistola estis Christi, ministrata et scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi: non tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus

Quare iniuriam facit dignitati Evangelicae et Apostolicae, et aperte imponit, quod docet Apostolos scripto tradi disse cuncta, quae verbo docuerunt, et acceperunt a Christo, fol. 226.

Caeterum quid sit illud quod vocamus verbum Dei, diligentius nobis venit expendendum. Nam si quis putat hoc tantum esse verbum Dei, quod scriptum in iis libris continetur, quos Canonicos vocamus, quod nostri temporis haeretici non tantum putare, sed asseverare videntur: ab eorum opinione nostra longissime dissidet ratio, nihil ut dici posse credamus, quod magis sit a veritate alienum. fol. 281.

Non potes dicere Brenti, nobis ullam esse vobiscum de Scripturis controversiam. Recipimus omnes, tanquam Dei verbum veneramur et adoramus omnes. Qua de re itaque agitur inter nos? Agitur de eo, quo sensu nobis recipiendae sunt. fol. 283.

Scriptum esse aiunt: Bibite ex hoc omnes. Si hunc sensum esse vis, ut quibus hoc dictum est, non licere putes sacerdotibus aut conficere, aut offerre, aut oblatione facta Christi corpus et sanguinem sumere, nisi sub utraque specie: Dei verbum est, quod obviis (ut dicunt) ulnis reverenter amplectuntur. Sic enim Christus instituit. Sic una sancta, catholica, Apostolica semper observavit Ecclesia: neque faciet unquam, ut istud Christi mutet institutum. Sin autem illud ex his verbis colligere conaris, quod eis tanquam Christi praecepto cuncti compellantur ad utriusque speciei communionem, quod aliter salvo esse nemini liceat: tuum est hoc verbum, ô satana, qui per hanc viam et opinionum et animorum in Ecclesia Dei dissidium excitare conaris. Non est verbum Dei. fol. 77.

Sic quoque in libro de Expresso verbo Dei, ad Regem Poloniae scripto, et nuper Lovanii edito, variis modis ac rationibus extreme extenuat ac profanat Scripturam: illud perpetuo urgens ac inculcans, ex Scripturis sumi ac defendi omnes omnium haereticorum errores. Quare nullo modo esse permittendum adversariis, ut contra eos ex Scriptura disputent aut pugnent. In cuius rei testimonium unum locum ex plurimis proferam, in quo alterius cuiusdam sententiam de hac re citans comprobat: quem textum adverbum nihil meum interserendo, ne quis erret, adscribam.

Semper frequens in ore haereticorum fuit: Quaerite, et invenietis: Scrutamini Scripturas. Ac hortatur fideles, ut finem tamen aliquem esse quaerendi velint, simul fidem exercitationi Scripturarum praefert. Tandem iis verbis utitur: De Scripturis agunt haeretici, de Scripturis suadent. (Aliunde scilicet suadere possent, de rebus fidei, nisi ex literis fidei.) Venimus igitur ad propositum. Huc enim dirigebamus, et hoc praestruebamus ad locutionis praefationem, ut iam hîc de eo congrediamur, de quo adversarii provocant. Scripturas obtendunt, et hac sua audacia maxime quosdam movent: in ipso verô congressu firmos quidem fatigant, infirmos capiunt, medios cum scrupulo dimittunt. Mox docet, Quid contra eos, quando Scripturas obtendunt, faciendum sit. Hunc igitur, inquit, potissimum gradum obstruimus non admittendi eos ad ullam de Scripturis disputationem.

Si hae sunt illae vires eorum, an ne eas habere possint, despici debet, cui competat possessio Scripturarum, ne is admittatur ad eas, cui nullo modo competit?

Haec ommia ipsius Hosii, alium quendam citantis ac comprobantis, verba de removenda ex Religionis disputatione sancta Scriptura, non mea fuerunt. At Christus contra non tantum cum Pharisaeis et Saducaeis, sed etiam cum ipso satana ex Scripturis disputat.

Idem porro in eodem libro contendit, non sacras Literas, sed charitatem esse verum ac expressum verbum Dei: quod haec eius dicta testantur: Charitas, charitas, charitas nusquam in Scripturis non est obvia nostris oculis, expressissimum verbum Dei est. O'impudentiam, aliud est doctrina a Deo proposita, aliud virtutes.

Et: Si una haec charitas absit, inania: si una haec adsit, plena sunt omnia. Sola haec est, quae ad salutem sufficit, et ad eam sic est necessaria, nihil ut sit quod quisquam speret, quod posset assequi absque charitate. Hoc igitur verbum consummans et brevians, verbum salvificans, verbum charitatis et dilectionis tam expressum est et dilucidum, ut illud etiam absque Scripturis disci scribat Clemens presbyter Alexandrinus, cum sit spirituale quoddam decretum cordibus fidelium (quam libet rudes ii sint) inscriptum. Itaque nemo potest esse tam hebes, qui verbum hoc non intelligat, nec ab illius ignorantia quisquam excusatur. Hoc est illud verbum Dei, de quo dicit Psaltes: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. De quo loquitur idem: Praeceptum tuum lucidum, illuminans oculos. Revera illuminantur oculi cordis nostri charitate, sicut excaecantur econtrario cupiditate. (Nota, sic removetur verbum Dei de medio, ut scilicet

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.