Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1053 --

290 luculentius, praesertim corruptionem naturae humanae, et mysterium redemptionis et iustificationis ac salutis humani generis exposuit, quam quisquam alius ex sacris scriptoribus. Magis sane ille morbum huius miserrimae naturae, verumque legis usum, ac discrimen legis ab Evangelio ursit et illustravit, quam quisquam alius. Vehementius etiam gratiam Christi in salvatione hominis amplificavit, et omnia opera ac merita hominum extenuavit aliis. Quare verissime prorsus dici posset, quod si eius Epistolis careremus, quasi ostio aut clavi quadam sacrae Scripturae destitueremur.

STYLUS PAULINUS.

Multa igitur ac praeclara utiliter de eo annotari possent, quae nunc, quia non prorsus ad nostrum institutum pertinent, omittemus: tantum ergo de stylo eius ac modo disputandi aliqua annotabimus, tametsi in superioribus, praesertim in capite de Sermone sacrarum Literarum, multa iam de eo dixerimus. Extat vero iudicium adversariorum Pauli de eius Epistolis, 2. Corinth. 10, etiam ab ipsomet Apostolo (ut videtur) comprobatum, quod sint graves et validae. Posterius ad δείνωσιν seu efficaciam sermonis pertinere dubium non est, quod vivae, vigentes, potentes ac efficaces sint. de qua sermonis ac istarum Epistolarum virtute supra dictum est prolixius.

Porro quod graves esse dicuntur, etsi Latina Metaphora crebro etiam in bonam partem sumatur: tamen de Graeca βαρὺς dubitari queat: Erasmi quidem Paraphrasim arrogantes nequa quam probandam censeo. nam Paulus veluti comprobans illud iudicium, talem se etiam coram sermone esse velle ait. βάρος etiam potentiam solet significare, sicut Diodorus scribit, Philippum timuisse gravitatem civitatis Olynthiorum: et manus graves pro robustis ab Homero celebrantur. Caeterum Hermogenes gravitatem styli vocat, cum est acerbus, obiurgans, accusans et expostulans.

Sive igitur potentiam aut robur sermonis intelligas, sive hasce quasdam quasi praeceptoris virgas, quibus eos liberius et asperius flagellabat, non multum, ut opinor, a vero sensu aberrabis. Nec videtur ociose eo loci proferre illud adversariorum iudicium. nam cum utraque ad Corinth. Epistola multum dignitatis ac gravitatis, aut etiam granditatis habeat, non caret simul praeceptoria austeritate et efficaci sermone: quin et eo ipso loco praecedunt talia, quae et minacem austeritatem, et vinum potentemque sermonem complectantur, quibus commode istam censuram subiicit. Quae ideo addam, ut et occasio et simul exemplum istius dicti cognoscatur. Inquit igitur:

Caeterum ipse ego Paulus obsecro vos per lenitatem et mansuetudinem Christi, qui iuxta faciem quidem humilis sum inter vos, absens tamen audax sum erga vos. Rogo autem vos, ne praesens audeam ea fiducia, qua existimor audax fuisse in quosdam, qui putant nos veluti secundum carnem ambulare, Nam in carne ambulantes, non secundum carnem militamus: quia arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo, ad demolitionem munitionum, quibus armis consilia demolimur, et omnem celsitudinem, quae extollitur adversus cognitionem Dei: et captivam ducimus omnem cogitationem ad obedientiam Christo, et in promptu habemus vindictam adversus omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. Quae in conspectu sunt, videtis? Si quis de seipso confidit, quod Christi sit: illud rursum perpendat ex seipso, quod quemadmodum ipse Christi est, ita et nos Christi sumus. Nam si et amplius quidpiam glorier de potestate nostra, quam dedit Dominus nobis in aedificationem et non in destructionem vestri, non pudefiam, ne videar ceu perterrefacere vos per epistolas. Nam epistolae quaedam, inquit, graves sunt et robustae: at praesentia corporis infirma, et sermo contemptus. Hoc reputet istiusmodi, quod quales sumus sermone per epistolas cum absumus, tales sumus et cum adsumus facto. Non enim sustinemus inserere aut conferre nos ipsos cum quibusdam, qui seipsos commendant. Sed isti non intelligunt, quod ipsi inter sese seipsos metiuntur et comparant semet sibi. At nos non in immensum gloriabimur.

En habes tum exemplum tum et iudicium de Paulino stylo, quod saepe sit grandis, austerus ac dignitatis plenus, et simul ardens ac praepotens. Quam autem sublimitatem et vehementiam sermonis adhibet in obiurgando et castigando, eandem etiam in consolando, ac ad omnem honestatem officiumque adhortando, et praesertim in praedicanda misericordia Dei et gratia Christi, abiiciendaque ac proculcanda omni gloriatione et fiducia operum. In capite de Efficacia sermonis sacri sunt plura eius exempla prolata.

Quanta gravitate, austeritate simul et energia vel efficacia illa dicantur Gal. 3, quam tamen epistolam Augustinus ait tenui orationis filo conscriptam esse, exceptis paucis quibusdam: O'stulti Galatae, quis vos fascinavit, ut non crederetis veritati, quibus prae oculis IESUS Christus ante fuit depictus, inter vos crucifixus? Hoc solum cupio discere a vobis, Ex operibus legis spiritum accepistis, an ex praedicatione fidei? Adeo stulti estis, cum spiritu coeperitis nunc, carne consummamini? Tam multa passi estis frustra, si tamen et frustra. Qui igitur subministrat vobis spiritum, et operatur virtutes in vobis, utrum ex operibus legis, an ex praedicatione fidei?

Verba eius sunt plena dignitatis et emphaseos. Argumentis validissimis et evidentissimis refertissimus est. saepe singulae voces singula enthymemata continent. Verum intelligentia et attentione opus est, ut animadvertantur. Quanta est vis aut emphasis in istis ipsis verbis praecedentis dicti? Amentes, vocat et Fascinatos, non vel verisimilibus rationibus ab adversariis expugnatos. Ait eos nolle obsequi veritati, eos habuisse ita veritatem clare propositam, ac si Christum ante oculos ac coram habuissent. At nunc eos illum sua apostasia crucifigere. Eosne id quidem recordari et considerare, quod viva experientia experti fuissent efficaciam Christi et Evangelii, dum per eius fidem, non per legem, Spiritum Sanctum accepissent. Eos spiritu accepisse suam religionem, et nunc carnalibus cultibus consummare velle: eos denique tam multa frustra passos esse pro Christo et puro Evangelio, quod nunc repudient. Singula igitur verba ibi suas vividissimas energias, et quasi propria enthymemata continent. Quibus addit repetitas interrogationes, ut eos tanto magis urgeat.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.