Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1086 --

323 Davidis fideles: id est, certo praestabo promissiones de Meschia filio Davidis, ipsi datas aut factas. Sic saepe propter Abrahamum aut Isaacum dicit Deus se aliquid boni Iudaeis facturum, quod alibi exponit cum dicit, eum recordatum esse foederis, iuramenti ac promissionum patribus factarum. Sic Abrahamus dicitur pios molliter in sinu suo fovere, cum caelestis pater foveat ipsum Abrahamum et alios omnes pios. Sic Iudaei non intelligentes cur et qua ratione Abrahamus celebretur, de suo Abraham superbiebant, Ioan. 8, eiusque paternitatem iactabant. At Christus docet, etiam ipsum Abrahamum a se opem et salutem expectasse et accepisse.

28 Ut vero maxime multa magnaque beneficia ac praemia in hac et altera vita a Deo bonis operibus tribuantur, non tamen mox necesse est eis illam ipsam primariam iustificationem aut reconciliationem cum Deo tribui, quam Scriptura proprie soli Christo eiusque passioni adscribit. Dives est Deus, cui mille modi remunerendi etiam minima nostra pietatis opera in promptu sunt. Quin etiam remunerat nostras immundas iustitias non ob earum praestantiam, sed suam ingentem misericordiam. Quare furor ac plane extrema impietas est, Christum de sede propitiatorii deiicere, ut ibi nostra sordida opera, quae sunt ut pannus menstruatae immunda, collocemus.

29 Saepe celebratur dilectio Dei in piis, eique salus nostra tribuitur, id Pharisaici seductores mox nostrae dilectioni erga Deum tribuunt. At Ioannes eos redarguit dicens: In hoc est charitas, non quod nos dilexerimus Deum, sed quod ipse dilexerit nos, etc. Sic et Christus idem operariorum sophisma redarguit dicens, se prius elegisse ac dilexisse nos, non contra nos illum. Quam pertinaciter contendunt Pontificii, Paulum Rom. 5 de nostra dilectione erga Deum loqui, cum Paulus ibidem statim prolixissime se exponat, quod loquatur de dilectione Dei erga nos, qui pro nobis iniustis ac hostibus suis filium suum tradiderit. Sic monachi volunt divam Virginem in Cantico suam humilitatem suasque virtutes iactare, cum illa tantum gratuitam Dei misericordiam erga se agnoscat ac celebret.

30 Non raro fit, ut cum Scriptura simpliciter faciat dilectionem effectum remissionis peccatorum aut iustificationis: tamen seductores ordinem invertant, faciantque opera causas iustificationis. Quod oculenter cerni potest in loco Luc. 7, Nam dilexit multum: ubi manifestissime docet Christus, opera esse effectum, non causam remissionis: et tamen Papistica inscitia et malitia rem totam invertit. Sic 1. Ioan. 4, Per hoc expleta est charitas in nobis, cum fiduciam habemus in die iudicii. ubi apertissime Apostolus docet, charitatem esse effectum fiduciae gratuitae iustificationis ac salutis. At impia Papisticaque Postilla Maioris vult inde probare, fiduciam perfectae dilectionis necessario afferendam esse ad extremum iudicium, aut nos ibi damnandos esse. De quo impio errore et foeda praedicti loci corruptione dixi prolixius in Latina refutatione eius, et etiam in praecedente parte. Talia sunt plane innumera loca, ubi operarii prorsus invertunt dicta gratiae in sententiam operum ac meriti.

31 Nobile illud iustitiae vocabulum a Papistis tantum legaliter aut iuridice accipitur de qualitate suum cuique tribuente, et plurimum, atque adeo etiam ipsam salutem aeternam apud Deum merente, cum revera sit multipliciter Evangelicum. Nam iustitia illa primaria, per quam salvari dicimur, teste Paulo, est remissio peccatorum, Rom. 4: seu obedientia ac passio Christi, nobis per fidem imputata, Rom. 5. estque abolitio nostri debiti per solutionem obedientiae Christi nobis imputatae contingens.

Sic locutio, Iustitia Dei, qua salvamur, non significat legalem eius iustitiam, qua bonis bene, et malis male facit: sed qua gratis peccatores credentes, condonando eis peccata, servat, Rom. 1, 3, et alias saepissime vocatur eadem iustitia, donum Dei, ut Rom. 5 diserte: adeo est diversa a nostro merito.

Sic cum Zacharias cap. 9, et Matth. 21 de Christo dicit: Ecce rex tuus venit tibi iustus: non est intelligendum legaliter de severa eius iustitia, sed de gratis iustitiam donante aut vivificante. Eodem sensu dicitur Meschias venturus armatus iustitia, Is. 11 et 59, ac saepe alias.

Non raro quoque iustitia aliquorum simpliciter indicat beneficia, quae eis contingunt aut fiunt: ut Isa. 54. Haec est haereditas servorum Domini, et iustitia eorum a me, dicit Dominus. id est: Gratuita beneficia ac defensiones, quas prius indicaverat. Sic Is. 48. Erit iustitia tua sicut gurgites maris.

Iustitiam suam aliquando testatur David coram Deo, ut Psalm. 7, Iudica me Deus secundum iustitiam meam: et Psal. 18, Retribuet mihi Deus secundum iustitiam meam. Ubi non iactat David suam universalem iustitiam, quasi ubique fuerit sine crimine: sed tantum in illa causa regni cum Saule, propter quam eum ille persequebatur: seu ut Theologi dicunt, iustitiam causae, non personae suae celebrat. Iustificari cum revera significet gratis a suis peccatis absolvi, isti eo trahunt, quasi significet reipsa bonis qualitatibus iustum esse.

32 Sic verbum indicare et Iudicium, non raro significat gratuitam liberationem, ut in prima parte in hoc verbo ostendi: ut cum Davidi indicatur, quod Deus eum liberaverit, hoc verbo, Deust e iudicavit. Sic saepe, Iudica me Deus, iudicare pauperem et pupillum: id est, liberare, vindicare, tueri.

33 Eodem modo etiam vox Sanctus, non Papistice aut Ethnice accipitur, de eo qui prorsus inculpatus est: sed de eo qui sanguine Christi est sanctificatus aut iustificatus, seu cui Christus est factus sanctificatio et iustitia. Hoc modo saepe Paulus integrum coetum vocat, ut cum scribit Romanis, Corinthiis, Ephesiis. Philippensibus ac Colossensibus, quos omnes vocat sanctos. At Papistae legaliter hanc vocem intelligentes, tantum eos vocant sanctos, qui carent omni crimine, totam legem Dei implent, nec remissione peccatorum aut perpetua propitiatione Christi indigent. Qui in turba Pharisaeorum et Antichristi multi sunt, sed in Ecclesia nulli prorsus.

34 Quid vero possit esse aut etiam excogitari perversius, quam quod vocem Gratiae, quae adeƓ est aliena a nostris operibus ac meritis, ut eam Paulus Rom. 11 dicat pugnare cum nostris operibus, inquiens: Si ex operibus, iam non ex gratia, quia opera non essent opera: sin ex operibus, non ex gratia, quia gratia non esset gratia. Eam, inquam, vocem ac rem adeo prorsus Evangelicam, nihilominus Papistae ad infusas quasdam piorum qualitates, atque ita revera ad nostras virtutes ac bona opera ausi sunt transferre.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.