Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1050 --

287 Pendentem orationem appello, quae per se nullo exitu terminetur, nisi res, de qua agitur, insisteret ipsa, ac perveniret ad finem. Quod genus, cum in infinitum excurrat, delectare nullo modo potest. Nam aures omnium receptum quendam et exitum semper expectant. Nam in caeteris quoque rebus laboris mensuram nosse, et terminum aliquem saltem prospicere, voluptati est omnibus: eoque fit, ut in certaminibus sacris et stadiis, qui prope metam sunt, respirare, et quasi relaxare animum soleant, ceu refectis ea spe viribus.

Distincta vero locutio periodis constat. Periodum voco circumductam orationem, quae per se principium habet et finem: et quae circuitus sui spectata amplitudine, atque orbis, facile ferit audientium aures. Erit haec et suavis, et plane dilucida: suavis, quia finita, et quia sperabit auditor semper arripere aliquam conclusionem, propterea quod seorsum sententiae suo quaeque ambitu colligantur: sicut contra molestissimum est, cum nihil intelligimus, nullum contuemur finem, nihil intentione perficimus. Haec ille.

Pendentem illam orationem aut connexam ego arbitror eam esse, quae ita connectit cola ac sententias inter se, ut omnia cohaereant, utque nusquam plene ac plane libere possis respirare, donec ad finem totius eius orationis pervenias.

Herodotum recte sane Aristoteles dicit habere orationem connexam, quae non prius vere desinat, quam res ipsa narrata finiatur: imo plures quoque narrationes, aut diversas res gestas solet sermone conglutinare: puto autem (ut et hoc obiter annotem) Aristotelem studio ipsum principium historiae Herodoti suo iam recitato loco inservisse, ut ostenderet etiam ipsum titulum cum narratione cohaerere. Nam sic ea incipit, Nisi quod nunc pro Thurii habet Halicarnassei: tunc vero forte exemplaria sic habuerunt, Quia in Thuriis vixit, et mortuus est. Et manuscriptum exemplar vidi, quod pro ἐστὶ ἀπόδειξις , ut nunc est in impressis, habet ἱστορίας ἀπόδειξις : quomodo et Phalereus hoc principium recitat. Pendet ergo ei stylus mox initio, dum titulum cum narratione coniungit, dicens: Haec est historia Herodoti, ne res celebres vel oblivioni tradantur, vel obscurae maneant, etc.

Pendentem ergo orationem dicit Aristoteles fuisse veteribus usitatam. Certe apud Paulum et Petrum non pauca eius exempla extant, quorum aliqua paulo ante indicavi, cum dixi eum ex alio in aliud labi aut fluere. Sed inter alia illustre est illud Coloss. 1. quod totum primum caput occupat, quod hîc adscribam, etc.

Gratias agimus DEO et patri Domini nostri IESU Christi, semper pro vobis orantes, audita fide vestra in Christo IESU, et charitate in omnes sanctos: propter spem sepositam nobis in caelis, quam prius audistis per sermonem veritatis, id est Evangelii, perveniens ad vos, sicut et in totum mundum: et fructum profert, sicut apud nos quoque: ex quo die vere cognovistis Dei gratiam, sicut et didicistis ex Epaphra dilecto conservo nostro, quomodo est fidus pro nobis minister Christi, qui et declaravit nobis vestram in spiritu charitatem: propterea et nos ex quo die audivimus, non desinimus pro vobis orare, et petere ut impleamini omni agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intelligentia spirituali incedere vos, sicut Domino dignum est, ad omne obsequium in omni opere bono fructum proferentes, et crescentes in agnitionem Dei, omni robore corroborati, secundum gloriosam vim ipsius ad omnem tolerantiam, et animi lenitatem cum gaudio: gratias agentes patri, qui idoneos nos fecit ad participandam sortem sanctorum in luce, qui liberavit nos a potestate tenebrarum, ac transtulit in regnum filii sibi dilecti, in quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum: qui est imago Dei inconspicui, primogenitus omnis creaturae: quia in ipso creata sunt omnia quae in caelis sunt, et quae in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominia, sive imperia, sive potestates, omnia per eum et eius respectu condita sunt: estque ipse ante omnia, et omnia per eum consistunt: estque caput corporis Ecclesiae, principium et primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primas tenens: quia in eo placuit patri, ut omnis plenitudo inhabitaret, et per eum reconciliaret omnia sibi, pacificatis per sanguinem crucis eius, tum quae in terra, tum quae in caelis: et vos quondam abalienatos et hostes, mente operibus malis intenta, nunc sane reconciliavit in corpore illo carnis suae per mortem: ut sisteret vos sanctos, et irreprehensos, et inculpatos coram se: siquidem permanetis in fide fundati et firmi, nec dimovemini a spe Evangelii, quod audistis praedicari omni creaturae quae sub caelo est, cuius factus ego Paulus minister, qui nunc gaudeo deiis quae patior pro vobis, et defectus adflictionum Christi vicissim expleo in carne mea pro corpore ipsius, id est Ecclesia, cuius factus sum minister, ex dispensatione Dei, quae data est mihi, apud vos ad praestandum nomen Dei, mysterium quod absconditum fuit a seculis et aetatibus, nunc autem patefactum estsanctis eius, quibus voluit Deus notum facere, quae sint divitiae gloriosi huius mysterii inter gentes, qui est Christus inter vos, spes illa gloriae, quem nos annunciamus, admonentes omnem hominem in omni sapientia, ut praestemus omnem hominem perfectum in Christo IESU. Ad quod etiam enitor, decertans secundum efficacitatem ipsius agentem in me potenter.

Hîc videmus semper sequentes sententias ac membra ita praecedentibus quasi alligatas annexasque esse, ut sine quiete aut respiratione necesse sit Lectorem uno continuatoque cursu pergere, donec tandem totum eum locum absolvens, ad metam perveniat.

In epistolis Petri multa sunt huius generis dicendi exempla, quorum aliquod tum fidei tum declarationis gratia adscribam. Capite 1. primae, ita habetur: Laudandus est Deus et pater Domini nostri IESU Christi, qui iuxta copiosam suam misericordiam regenuit nos in spem vivam, per hoc, quod resurrexit IESUS Christus exmortuis in haereditatem immortalem, et incontaminabilem atque immarcessibilem, conservatam in caelis erga vos, qui virtute Dei custo dimini per fidem ad salutem: quae in hoc parata est, ut patefiat in tempore supremo, in quo exultatis nunc, ad breve tempus adflicti in variis experimentis, si opus sit, quoad exploratio fidei vestrae multo preciosior auro, quod perit, et tamen per ignem probatur, reperiatur in laudem et gloriam et honorem tunccum revelabitur IESUS Christus: quem cum non videritis, diligitis. In quem iam, quum nonuideatis, credentes tamen, exultatis gaudio ineffabili

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.