Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Habet Paulus quasi peculiaria quaedam verba ac formulas loquendi, Connasci, consepeliri cum Christo, concrucifigi, convivere, conformari, conregnare, conglorificari, resurgere cum Christo, baptizari in eius mortem, crucifigere corpus peccati, resurgere in novam vitam, veterem hominem corrumpi, eundem exuere, et novum induere, mortificari et vivificare, lex membrorum et in membris, lex Spiritus, secundum carnem aut spiritum vivere, servire mente aut spiritu, peccato aut legi Dei, animalis homo, sensus carnis, venditum esse sub peccatum, peccatum regnare aut regnans, condelectari legi Dei, corpus peccati, et alia huius generis plane innumera. Sic etiam Paulo sunt proprie similitudines a semente sumptae, tametsi et Christus Parabolis inde ductis delectatus sit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.