Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Paulus accusat suos Corinthios, ac clamat, eos indigne sumere, reos fieri corporis ac sanguinis, ac sibimet exitium sumere: quia iusto largius sumebant, pauperes non expectabant et deliciabantur. At isti, รด bone Deus, isti, inquam, millecuplo indignius sument, qui tot et tam ineffabilia crimina, tam indigna, imo et detestanda ac execranda sumptione, sibi ad aeternum et prorsus inevitabile exitium accipient. Satius ergo illis infinities esset, nequaquam communicare aut communicasse, imo et ipsum Christum eiusque veram Religionem non agnovisse, et denique (quod Christus de Iuda suo proditore exclamat) nec natos quidem un quam fuisse. Nam sacrosancta communio corporis ac sanguinis Domini non ipsamet tota pietas est, sed tantum foedus ac obligatio ad veram pietatem. Quid ergo talibus apostatis, deficientibus denuo ab agnito Christo, ad agnitum anathematizatumque Antichristum, aliud talis communicatio erit, quam foedus ac obligatio ad extremam impietatem, ad omnes infandas blasphemias et abominationes istius Babylonicae bestiae?

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.