Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1166 --

403 Primum igitur ostendam, sacras Literas esse unicam illam lucernam nobis in obscuro loco praelucentem: deinde proponam aliquot regulas in disputatione Theologica et diiudicandis controversiis religionis adhibendas. Postremo etiam adscribam, quam multipliciter adversarii in suo illo Aegyptiarum tenebrarum regno sacras Literas et omnem sanam scientiam proculcaverint, et ex Ecclesia exploserint. Haec enim omnia suo quodammodo erunt veluti quaedam praxis totius praecedentis Operis. Omnes enim hae regulae eo directae sunt, ut ex sacris Literis veritas recte colendi Deum cognosci, errorque refutari possit, quod solae sacrae Literae sint certissima norma veritatis.

In hoc libello id sedulo agemus, ut quantum fieri potest, quam brevissime probemus, solas sacras Literas esse vere verbum aut doctrinam Dei, ac vocem Christi, sive simul auribus sonum accipiendo, sive oculis legendo, sive denique sola animi cogitatione percipiantur: eoque illum demum coetum germane Christianum esse, ac dici posse et debere, qui eas corde perceptas, vera fide discit ac sequitur: non qui commenta hominum sectatur, ac pro verbo Dei veraque Dei doctrina iactat et venditat.

1 Primum autem hîc valde operaeprecium est nosse vetustissimum morem Conciliorum, de quo Cusanus scribit: quod veteres concilium celebrantes, soliti sint in medio, in propria quadam ac honestiore sede collocare Evangeliorum librum, quo illi nimirum evidenter testati sunt, Christum, secundum suam promissionem, in medio ipsorum sedere, eumque solum in suo Evangelio aut sacris Literis loquentem in omnibus actionibus ac iudiciis synodi, tanquam unicum praeceptorem, et unicam viam ac veritatem, audiendum esse. Non illi posuerunt in medio Scotos, Thomas, aut Romanos Pontifices, eorumve iura, qui (si credere fas est) errare non possunt. Non etiam ipsos Canones, aut Concilia, vel Patres, aliosve mendaces homunciones: sed solum verbum Dei, aut sacras Literas. Hanc consuetudinem et veritatis cognoscendae viam, omnes hoc quoque tempore se qui deberent.

Huc ad de et illud, quod tota antiquitas sacras Literas Biblicum canonem, et canonica scripta nominare solita est, indicans illum esse unicum inquirendae veritatis canonem aut normam: et, ut Scriptura loquitur, lucernam pedibus nostris, per obscurum iter gradientibus positam.

2 Secundo habemus pene innumera expressaque viventis Dei mandata, ut dilectum filium audiamus, ut Scripturam scrutemur, ut in omnibus dubiis ad Mosen et Prophetas, et (ut inquit Isaias) ad legem et testimonium recurramus. Nullum vero habemus mandatum Dei, ut ad hominum commenta, sive sint patres, sive filii, consuetudines aut traditiones, cognoscendae veritatis ac pietatis causa, confugiamus.

3 Praeter mandata viventis et omnipotentis Dei, habemus etiam illustrissima et omnibus imitanda exempla ipsiusmet Christi et Apostolorum: qui, cum veritatem illustrare ac immoto robore confirmare vellent, non ad patres et traditiones hominum, quas tum innumeras habebant et citare poterant, sed ad solam Scripturam confugerunt, ex illis fontibus Israel perpetuo aquas salutis haurientes, et sitienti plebi Domini ministrantes.

4 Quod autem Scriptura sit perspicua, affirmat Spiritus sanctus loquens de ea in fine Hoseae hisce verbis: Planae sunt viae Domini, et rectae, ac iusti ambulabunt per eas, impii autem corruent in eis. Sic et Psalmus dicit, verbum Domini esse purum et lucidum, sicut argentum septies excoctum et purificatum. Quae autem, ô bone Deus, maior impietas, detestabiliorque blasphemia excogitari potest, quam dicere sacras Literas (ut isti impuro ore clamitant) esse ambiguas, obscuras, flexiloquas: et contra iactare, se suaque conciliabula esse supra Scripturam, et quae similia ministri Antichristi blaterant? Quasi vero Spiritus sanctus, eius autor, vel studio nos decipere, nobisque imponere voluerit: vel etiam non potuerit ea perspicue dicere, quae voluit.

5 Semper hypocritae ad suos patres et traditiones confugiunt, ut videmus in exemplo impiorum Pharisaeorum et Iudaeorum. At Christus cum Apostolis adeo non curat patres, ut etiam eos redarguat, et severiter pronunciet de illorum institutis ac traditionibus, inquiens: Frustra me colunt mandatis hominum: et eorum sectatores affirmet esse caecos, et caecorum duces. Sic et nostri Papistae hoc tempore clamant: Quare vos violatis traditiones ac instituta maiorum? nihil considerantes, quod et ipsi, sicut olim Pharisaei, propter traditiones et mandata hominum. Dei ipsius mandata irrita faciant. Christus sane mox initio suae praedicationis Matth. 5 patrum interpretationem Scripturae, aut potius corruptionem damnat: ostendens, non eorum impias glossas, sed ipsam Scripturam sequendam esse.

6 Si ex patribus, atque adeo etiam recentioribus scriptoribus, necessariô esset petenda interpretatio Scripturae, et controversiarum diiudicatio, et non proprie ac tantum ex hac Scriptura: quid tandem fecisset, aut quomodo sui temporis controversias diremisset primitiva Ecclesia annis iam amplius 300. initio cum nulli scriptores essent, qui vel paulo plenius de plerisque capitibus religionis Christianae disservissent? Nimirum expectandum illis fuisset, donec Thomas ac Scotus nascerentur, qui suis tenebris Ecclesiam illuminarent: aut etiam donec tales illis Romani pontifices exorirentur, qui et caput essent totius Ecclesiae, et errare plane non possent. Quôd si olim optime ac maximê Ecclesia floruit, verumque a falso diiudicare, solius Scripturae lumine potuit: sperandum est, hoc quoque tempore idem in conciliis et alio qui fieri posse.

7 Oportet normam iudicii ac veritatis in Ecclesia certis ac finitis, vel potius paucis quibusdam scriptis esse comprehensam, et certis sigillis confirmatam. Sic autem sola Scriptura est finita, et sacramentis et divinis miraculis Prophetarum, Christi et Apostolorum confirmata: non autem patres aut eorum commenta.

8 Urgent quidem isti contra nos miracula et martyria patrum. Sed illud contra verissime respondetur: Omnes sanctos Patres et Martyres miracula faciendo et patiendo non se suave dicta ac scripta ostentasse, sibive laudem aut testimonium, quod errare nequeant, praebuisse: sed soli Christo eiusque verbo: id est, sacris Literis. Nullus unquam patrum miracula faciendo aut patiendo dixit: Hoc miraculo aut hac mea

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.