Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Gratias agimus DEO et patri Domini nostri IESU Christi, semper pro vobis orantes, audita fide vestra in Christo IESU, et charitate in omnes sanctos: propter spem sepositam nobis in caelis, quam prius audistis per sermonem veritatis, id est Evangelii, perveniens ad vos, sicut et in totum mundum: et fructum profert, sicut apud nos quoque: ex quo die vere cognovistis Dei gratiam, sicut et didicistis ex Epaphra dilecto conservo nostro, quomodo est fidus pro nobis minister Christi, qui et declaravit nobis vestram in spiritu charitatem: propterea et nos ex quo die audivimus, non desinimus pro vobis orare, et petere ut impleamini omni agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intelligentia spirituali incedere vos, sicut Domino dignum est, ad omne obsequium in omni opere bono fructum proferentes, et crescentes in agnitionem Dei, omni robore corroborati, secundum gloriosam vim ipsius ad omnem tolerantiam, et animi lenitatem cum gaudio: gratias agentes patri, qui idoneos nos fecit ad participandam sortem sanctorum in luce, qui liberavit nos a potestate tenebrarum, ac transtulit in regnum filii sibi dilecti, in quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum: qui est imago Dei inconspicui, primogenitus omnis creaturae: quia in ipso creata sunt omnia quae in caelis sunt, et quae in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominia, sive imperia, sive potestates, omnia per eum et eius respectu condita sunt: estque ipse ante omnia, et omnia per eum consistunt: estque caput corporis Ecclesiae, principium et primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primas tenens: quia in eo placuit patri, ut omnis plenitudo inhabitaret, et per eum reconciliaret omnia sibi, pacificatis per sanguinem crucis eius, tum quae in terra, tum quae in caelis: et vos quondam abalienatos et hostes, mente operibus malis intenta, nunc sane reconciliavit in corpore illo carnis suae per mortem: ut sisteret vos sanctos, et irreprehensos, et inculpatos coram se: siquidem permanetis in fide fundati et firmi, nec dimovemini a spe Evangelii, quod audistis praedicari omni creaturae quae sub caelo est, cuius factus ego Paulus minister, qui nunc gaudeo deiis quae patior pro vobis, et defectus adflictionum Christi vicissim expleo in carne mea pro corpore ipsius, id est Ecclesia, cuius factus sum minister, ex dispensatione Dei, quae data est mihi, apud vos ad praestandum nomen Dei, mysterium quod absconditum fuit a seculis et aetatibus, nunc autem patefactum estsanctis eius, quibus voluit Deus notum facere, quae sint divitiae gloriosi huius mysterii inter gentes, qui est Christus inter vos, spes illa gloriae, quem nos annunciamus, admonentes omnem hominem in omni sapientia, ut praestemus omnem hominem perfectum in Christo IESU. Ad quod etiam enitor, decertans secundum efficacitatem ipsius agentem in me potenter.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.