Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1198 --

435 Vini. Unde id (ô bone Deus) habent, aut quo tandem verbo Dei probant? imo etiam cuius tandem authentici patris aut veteris scriptoris testimonio?

At nos istam horrendam falsationem Testamenti filii Dei, evidenti eius verbo manifeste refutamus. Nam Spiritus sanctus per tres Evangelistas et D. Paulum diligenter institutionem sacrosanctae Coenae narrans, et humano generi praescribens, negat ibi quicquam tale a Christo Domino ac Servatore esse factum. Certe sine grandi atque adeo extremo sacrilegio tanta res, ut quidem eam Antichristus esse et haberi vult, excludi non potuisset.

Verum ita accurate concinneque illud sacrosanctum Testamentum narratur, itaque singula verba ac sensus inter sese invicem colligantur et coagmentantur, ut etiam si fingere liceret aut liberet alicui, non posset reperire in illo sacrosancto Testamento locum, ubi istud Antichristianum figmentum, oblati a Christo Panis ac Vini, vel saltem verisimiliter intrudere posset.

Sed quoniam illis adeo probe constat, Christum in Coena ipsorum Missam cel ebrasse, dicant (obsecramus) quibus verbis eos per eorum sacrosanctam Missationem ac mussationem, qua tandem forma et modo obtulerit? Cur etiam non retinent eius propria ac formalia verba? Cur item ipsorum sacerrimus Canon, nullam prorsus mentionem istius panariae et vinariae oblationis, ut sui primarii fundamenti aut basis, facit? Id profecto modis omnibus factum oportuit. At ipsorum proprii scriptores testantur, omnes partes Missae, praesertim autem ipsum Canonem, annis amplius 500 post Christum, instar centonis cuiusdam consutas consarcinatasque a diversis homuncionibus esse.

Quare cum Antichristi mancipia non tantum careant omni probatione istius vanissimi figmenti de oblato a Christo Pane et Vino, sed etiam evidentissime a sacrosanctis Evangeliis mendacii redarguantur: clare ostendunt, se non ex norma verbi Dei, sed ex sui mendacis pectoris abominanda libidine ac audacia de tantis controversiis religionis pronunciare.

2 Secundo dicunt, Christum constituisse Apostolos novi Testamenti sacerdotes. Quaerimus hîc iterum, quomodo aut quo verbi Dei testimonio hoc quoque vanissimum commentum probent? Nempe nullo alio, quam sua perfrictissima fronte, et extrema audacia quidlibet asserendi.

At nos contra proferimus evidentissimum verbi Dei testimonium. Primum, quod totum novum Testamentum in tanta sui prolixitate et tot librorum varietate nusquam Apostolos vocat Sacerdotes, aut ullos omnino alios doctores novi foederis Sacerdotes nominat. Secundo, quod idem dicit, hunc Sacerdotem semel unoque sacrificio perlitasse, nec amplius ulla repetitione huius sacrificii opus esse. Tertio, quod docet Epistola ad Hebraeos, ita Sacerdotium a Levitis ad IESUM Christum translatum esse, ut ille nullum plane habeat successorem, sed id sacerdotium per sese in caelo perpetuo pro omnibus accedentibus exerceat. Haec tria validissima testimonia, innumeris sacrarum Literarum dictis fulta, eis, ut plane irrefragabilia, contra eorum vanissima et audacissima figmenta in oculos et aures obtrudimus ac ingerimus.

3 Tertio loco affirmant, suam Missam institutam et mandatam esse in verbis, Hoc facite in meam commemorationem. Unde autem tandem hoc quoque nugamentum, aut potius sacrilegam sacrosancti Testamenti Christi falsationem probant? Quo, inquam, oraculo sacrarum Literarum id confirmant?

Contra vero eos, pro nobis, tria sacrosancta Evangelia et Paulus disertissime redarguunt: quae ostendunt et afferunt illa verba, Hoc facite in meam commemorationem, dicta esse de proxime antecedente communione Corporis et Sanguinis. nam illi testantur, quod statim ubi Dominus accepto datoque Pane et Vino dixisset, Accipite et comedite, Hoc est corpus meum: mox adiecerit, Hoc facite in mei commemorationem: ut impossibile sit aliter illa verba recte intelligi, quam de ipsa sumptione Corporis ac Sanguinis Domini, quae ibi in re praesenti, manibusque erat, instituebatur, mandabatur et peragebatur.

Verum praeter hoc sacrosanctorum Evangeliorum testimonium Spiritus sanctus per Paulum selectum Christi organon adhuc evidentius istam horrendam corruptelam et sacrilegam falsationem testamenti filii Dei redarguit. Inquit enim: Hoc facite, quoties biberitis, in meam commemorationem. Quoties enim panem hunc comederitis, et poculum biberitis, mortem Domini annunciate.

Clare ergo hîc Paulus cum Corinthiis de sacra Coena sumenda agens, iteratisque vicibus illud, Hoc facite, de comedere ac bibere, seu de esu ac potu Corporis ac Sanguinis Domini, qui a tota Ecclesia fiebat, exponit. Inquit enim: Hoc facite: Quoties biberitis, Audite Spiritum S. per os Pauli loquentem, ô misera Antichristi mancipia. Non dicit, Quoties obtuleritis, aut quoties sacrificaveritis, ut vos id viventis Dei verbum violenter torquetis: sed Biberitis, ostendens ac convincens omnes sanae mentis, illud Facere omnino ad totius Ecclesiae edere ac bibere, et non ad rasi sacrifici gesticulatorios mimos, aut usquam prorsus alio referendum esse.

Idem agit et in illis statim adiunctis, quibus quasi paraphrastice verba Domini exponit: Quoties enim panem hunc comederitis, et poculum biberitis, mortem Domini annunciate. Quid quaeso tandem clarius, evidentius ac potentius dici, aut etiam solum excogitari potest, ad refutandam vestram nefariam corruptionem sacrosancti Testamenti?

Hinc ergo evidentissime cernis, Christiane frater, istos seductores scientes volentes, consulto ac data opera, non solum sine verbo, sed etiam expresse contra manifestum ac palpabile viventis Dei verbum, suum idolum Maosim aut Missam erigere conari, cum quidem negare non possint, se evidentissime a spiritu Dei, per sacras Literas, coram toto mundo redargui ac confundi.

Dicunt illi, Christum obtulisse in sacra Coena Corpus ac Sanguinem suum patri, sub specie Panis et Vini: at manifestissime, ut ostensum est, a sacrosanctis Evangelistis redarguuntur. Dicunt, eum Apostolos instituisse novi testamenti Sacerdotes aut sacrificos: at id tota Scriptura pernegat. Dicunt Christum illis verbis, Hoc facite in meam commemorationem, suam Missam instituisse ac mandasse: at contra tres Evangelistae et D. Paulus eos vel palpabiliter falsati testamenti Iesu Christi coram toto mundo reos

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.