Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none (Omnes textus textus)
Search criteria: iesus

Quod quaesisti inventum est in 755 locis.

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Omnes locos inventos monstra (Paululum expectandum est dum data mittantur)

Preme hic ut KWIC videas

Loci 201-300:


201. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_390 | Paragraph | SubSect | Section]

qui peccatores sumus. Feramus ergo ęquo animo, quicquid in nos committunt homines, quia nos ante peccauimus Deo. Quicquid patimur, non est offensa, sed uindicta. Idem omnis patientię et exemplar et magister et remunerator Iesus Dominus, cum a Samaritanis non fuisset in urbem receptus, tam leniter tulit, ut Iacobum et Ioannem ulcisci iniuriam uolentes increpuerit. Vis — inquiunt — dicimus, ut ignis descendat de cęlo et consumat


202. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_425 | Paragraph | SubSect | Section]

mulierum, Herodis Antipę iussu in gratiam adulterę carceri mancipatur obtruncaturque ac medius inter Legem et Euangelium, huius initium, illius finem sanguine suo consecrat. Post illum primitię mortuorum, Dominus noster Iesus Christus ludibria, maledicta, conuitia, multa horrendaque supplicia et ignominiosissimam crucis mortem sustinuit, ut, pro quibus ipse uolens ac libens talia patiebatur, eosdem ad patiendas martyrii poenas suo excitaret


203. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_427 | Paragraph | SubSect | Section]

Hinc Stephanus quoque, Spiritu Sancto et fortitudine plenus, faciens signa et prodigia lapidibus obruitur. Sed quid mali illi lapidum ictus inferre poterant, cui cęli iam aperti erant? Vitam impii eripiebant, sed Iesus a dexteris uirtutis Dei manens animam suscepturus expectabat. Ille itaque tam de sua salute securus pro suis occisoribus orabat: Domine — inquit — ne statuas illis hoc peccatum! Auxitque martyrii


204. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_471 | Paragraph | SubSect | Section]

clamauit ad Dominum, Iesum Christum. Et superauit inimicum, ita ut oranti apparens demon diceret: Vicisti me, Sarra, uicisti. At illa nihil sibi ex hoc laudis uendicans: Non ego — inquit — uici te, sed Dominus meus Iesus. Hinc discamus, siquando uehementior tentatio ingruerit, orare solicitius et, quoties uicerimus, uictorię gloriam Deo, non nobis tribuere. Theodora Alexandrina semel tantum commissi adulterii conscia, se iam indignam


205. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

Homo natus de muliere, breui uiuens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit uelut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. Hoc idem uidit et Iesus ille in Veteri Testamento, Syrachi filius, qui in Ecclesiastico suo admonendo nos ita ait: Memor esto, quoniam mors non tardat. Ante mortem benefac amico tuo, et secundum uires tuas exporrigens da pauperi. Ante


206. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

non possit. Vnde et Ecclesiastes: Memento — inquit — creatoris tui in diebus iuuentutis tuę, antequam ueniat tempus afflictionis tuę et propinquent anni, de quibus dicas: non mihi placent. Rursumque Iesus: Memento nouissimorum, et desine inimicari! Nihil quippe ita iracundiam nostram frangit atque emollit ut isthęc recordatio. Esaias propheta et ipse futura mente scriptisque pertractando didicit contemnere


207. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_497 | Paragraph | SubSect | Section]

habendas, quando quidem tanta uis eis inest, ut tactu ipsorum interdum etiam mortui ad uitam suscitentur. Satis hęc de Veteri Instrumento. Noui quoque exempla inspiciamus! Omnis uirtutis fons atque origo Dominus noster Iesus Christus, uti uiuendo, quomodo uiuere, ita moriendo, quomodo mori debeamus, nos erudiuit. Mortuus est pro salute nostra, ut nec nos pro salute proximorum mori recusemus. Pro inimicis orauit, ut et nos dimittamus, siquid


208. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_509 | Paragraph | SubSect | Section]

te enim hęc sedes manet. Postero die Trasilla febri implicita ęgrotauit. Iamque in ipsius morbi accessione uehementer anxiabatur, cum Christum uidit, atque ad eos, qui aderant: Facessite hinc — ait — abite! Ecce Dominus Iesus uenit. Itaque ad eum, quem uidebat, toto animi affectu anhellans expirauit. Odoris insecuta suauitas fidem fecit uere ibi affuisse Iesum et illam una cum ipso abiisse. Sed neque mortem timere potuit, quę ante mortem


209. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_539 | Paragraph | SubSect | Section]

ore fidelis et ueracis, ut in ipso percutiat gentes, et de quo Iob ait: Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum est gladius, et scitote esse iudicium. Hoc ergo gladio, id est, hoc spiritu oris sui, Dominus Iesus transuerberabit impiissimum tyrannum et eos, qui illum secuti fuerint, simul delebit, dicente Esaia propheta: In die illa uisitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leuiathan, serpentem veterem,


210. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_540 | Paragraph | SubSect | Section]

sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius. Hoc et Apostolus affirmat, cum ait: Et tunc reuelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione aduentus sui. Non ergo armis, non uirium ui, non ueneno perimetur ille nequissimus, sed solo spiritu oris Domini. Et hoc est illud, quod Daniel de illo


211. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_617 | Paragraph | SubSect | Section]

libet, quanto illi fortiores sint, qui gloriam ipsam uidentes exultant, si hic similitudinem tantummodo eius uidens tam uehementer timuit. Porro, ut iam perfectioris gratię utamur documentis, ipse Dominus noster Iesus Christus coram Petro et Iacobo et Ioanne in monte transfiguratus refulsit, ita ut splendorem illius cernentes futurę beatitudinis dulcedinem degustarent et bonum est nobis hic esse dicerent. Nondum plene gloriam


212. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_623 | Paragraph | SubSect | Section]

obitu, ad quantam ipse migrasset beatitudinem, testatum est duorum uisione, Guali, prępositi conuentus Brixiensis, et Rhaonis fratris. Alteri somnianti apparuit cęlum apertum et angeli Dominicum eo de terra transferentes et Iesus Christus multa cum iocunditate eundem suscipiens ac susceptum Marię matris offerens amplexibus. Alter, cum missam celebraret, sensibus corporis consopitis tantum, spiritu uigilans, illum cum reuerendo quodam uirorum


213. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_634 | Paragraph | SubSect | Section]

et cum tripudio ad cęlum perferrent atque in illo ęterni Sponsi thalamo feliciter collocarent. Hanc angeli comitati sunt, Trasillę uero uirginis, beati pontificis Gregorii amitę, animam ipse angelorum rex et Dominus Iesus Christus. Huic primum in uisu apparuit Felix pontifex et perpetuę lucis illi sedem ostendens: »Veni — inquit — et fruere consessu hoc beatorum!« Mox ipsa febris morbo affecta et iam animam agens uidit ad se


214. Marulic, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Quę fuerat Sodomis cum Lotho ablata nepote.
Vt Hiercunteus lituum clangore sacrorum
2.430   Conciderit murus simul et clamore uirorum,
Aspirante deo plebique fauente fideli.
Pręterea Iesus, Iudea uictor in ora,
Hostibus ut fusis Solis consistere currum
Et proferre diem iussit, uel quo usque fugatos
2.435   Prosternat cędens, oneret uel compede captos.
Vtque idem bello superatis regibus


215. Marulic, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sed quadrigarum cunctos (ut fama) iugales
Suppernare iubens, numerum seruauit equorum,
Sufficiens tantum qui centum curribus esset.
Sic afflixit equos deuictis regibus olim,
Israhelitarum quum duceret agmina Iesus.
8.420   Hoc ab re factum ne credas, accipe sensus
Eximios, miro uerbi uelamine tectos. Quare equi subneruati uel suppernati
Cernis equum, quantum erecta ceruice superbit


216. Marulic, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Deus ad Dauidem
Vsque solum, dicente deo: "Si libera tali
12.340  Peste tui cupias foecunda noualia regni,
In Gabaonitas scelus acre ulciscere Saulis.
Quam uitam seruare illis iuratus Iesus
Pollicitus fuerat, Saul abstulit." Ergo uocatis
Rex Gabaonitis: "Ceciderunt crimina Saulis
12.345  In caput ecce meum! Quia non punita reliqui,
Esuriem patimur, uacuos et frugibus annos.


217. Marulic, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

Neven Jovanović Iesus Christus MCCCCCX, die XXII Augusti. Thomae Nigro, canonico archipresbyteroqve Spalatensi, Marcvs Marvlvs in Domino salvtem


218. Marulic, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

certissime testatur. Haud aliter conuenit ei, qui in ecclesia ad populum declamat. Talem ergo se exibeat, quales uult reliquos esse, quos docet; nec solum uerbis instruat, sed etiam exemplo. Ille denique arguat alios, qui ipse redargui non possit. Coepit nempe Iesus facere et docere; sic apostoli, sic euangelistae, sic omnes nuncii Christi fideles. Qui autem fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno caelorum, ait Dominus. DE PASSIONE DOMINI


219. Marulic, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

timore; eleuabitur mare, rugient fluctus; uentorum procellarumque tempestas debacchabitur; crucis signum apparebit in caelo. Postremo furentis uis ignis caelum, terram, pontum uno inuoluet incendio nihilque relinquet uiuum, quod morti fuit obnoxium. Post haec aetere ab alto descendet Dei Filius Iesus Christus, maiestatem Patris prae se ferens, innumeris angelorum comitatus choris agminibusque sanctorum, uiuos ac mortuos diiudicaturus. Mox ad uocem archangeli tubaeque caelestis clangorem resurgent mortui, ad iudicium uenient; nihil erit occultum, quod non sciatur, neque


220. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page iir | Paragraph | SubSect | Section]

EVANGELISTARIVM. Iesus Christus. Venerabili Presbytero Francisco Lucensi Cantori ecclesiae Venetae sancti Marci. M. Marulus. S. P. D. Librum, quem de imitatione Christi ędidi, Tibi mittere pollicitus fueram, et


221. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 12v | Paragraph | SubSect | Section]

scire, et non potuit latere. Sed hoc apud gentiles in finibus Tyri et Sydonis gestum esse meminisse debemus, quibus non antequam Iudeis prędicandum erat Euangelium. quia ergo uulgandi gentibus Euangelii nondum tempus erat, Dominus Iesus noluit tunc illis nunciari per apostolos, sed tantum agnosci per miracula, his duntaxat qui ultro ad fidem uenturi erant. Non ergo uoluit aliquid quod non potuit, sed et quomodo uoluit latuit, et quomodo noluit, latere non


222. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 13v | Paragraph | SubSect | Section]

ac uincit. Vtrunque de Saluatore nostro euangelistę nobis prodidere. Sic enim in Mattheo legimus: Matth26 Coepit Iesus contristari et moestus esse. tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Quanuis alii moestitię huius causam assignent non timori mortis, sed ei dolori quem capiebat ex perditione Iudę


223. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 493 | Paragraph | SubSect | Section]

transtuleris, adhuc altius tibi erit insurgendum, ut etiam cęlestia perscruteris | et de uisibilibus gradum ad inuisibilia facias. Matth17 In montem excelsum ascendentibus discipulis apparuit Dominus Iesus, non qua solebat specie, sed longe elegantiori. Resplenduit enim facies eius ut sol, uestimenta eius alba facta sunt ut nix. Hunc montem ipse si mente conscenderis, uidebis primum cum Christo loquentes Moysen et Heliam | atque


224. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 26v | Paragraph | SubSect | Section]

Prudentia pręterea mirum in modum proficere et sapientia compleri incipies. Hoc tibi Baruch prophetę uerbis promittitur. Neque enim fallit ille, per cuius os Spiritus Sanctus locutus est: Audi, inquit, Israhel, mandata uitę! Auribus percipe, ut scias prudentiam. Et Iesus, Sirach filius, cuius dicta sacris uoluminibus inseri meruerunt: Fili, ait, concupiscens sapientiam, conserua iustitiam, et Deus prębebit illam tibi. Ac ne de aliqua alia, quam quę in mandatis


225. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 29v | Paragraph | SubSect | Section]

adueniente Saluatoris natiuitatem fuisse nunciatam. Cuius memoriam Ecclesia quoque a media nocte (tunc enim de Virgine editus creditur) celebrare consueuit. Luc. 2 Tunc etiam, cum in templum puer Iesus est illatus, Anna Phanuelis filia Redemptorem Israhel agnouit sanctarum uigiliarum merito, quia non discedebat de templo, (ut euangelista ait) ieiuniis et obsecrationibus seruiens nocte ac die.


226. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 652 | Paragraph | SubSect | Section]

cupiens auertere a fide | atque auersos deuorare. Rex Gai Idem est rex Gai. Gai pręruptum dicitur siue uorago, quę est infernus, demonum domicilium. Hunc regem Gai Iesus in bello uictum cepisse memoratur | cruci-que affixisse, exercitum eius fudisse, urbem uero igni succendisse. Ducem ergo Iesum sequamur, atque aduersus regem Gai bellando pręualebimus | et si


227. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 652 | Paragraph | SubSect | Section]

affixisse, exercitum eius fudisse, urbem uero igni succendisse. Ducem ergo Iesum sequamur, atque aduersus regem Gai bellando pręualebimus | et si nos uexillum ferre crucis uiderit, in qua Iesus noster semet crucifigendo illum confixit, metu perculsus concidet | uel in fugam conuertetur. De quo per Esaiam fuit prędictum: A facie Domini pauebit Assur, uirga, hoc est, cruce Domini percussus . Vrbs autem eius cui dominabatur, gentiles erant. quę tunc quidem


228. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 653 | Paragraph | SubSect | Section]

Primogenita Aegypti sunt demones inter omnes nequitia primi, dicente Domino: Meum est omne primogenitum. ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti, sanctificaui mihi quicquid primum nascitur in Israhel. Certe nisi Dominus noster Iesus Christus primogenitos Aegypti percussisset, principatus (ut Apostolus ait) et potestates aduersas traducens et triumphans in cruce, sanctificatio eius, qui est primogenitus omnis creaturę, ad nos peruenire minime potuisset. Qui ergo non uult cum primogenitis Aegypti percuti,


229. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 60v | Paragraph | SubSect | Section]

li. 15 notandum Quod si etiam uerus tibi de cęlo angelus uel sanctus aliquis apparuerit, nihil offendes inquirendo, an uere sit qui uidetur. Iosue v. Iesus Naue uir multę pietatis atque fidei, cum uisibili specie angelus ei occurrisset, non dubitauit interrogare illum dicens: Noster es an aduersariorum? nec ante iussis eius obediuit | quam quod angelus Dei esset, compertum habuit.


230. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 682 | Paragraph | SubSect | Section]

oportet Christi discipulus. Virgo est | et de Virgine genitus | et a uirgine baptizatus, quem sequeris. ut-que quanti sit apud ipsum uirginitas scias , de Ioanne apostolo quia uirgo erat, in Euangelio dicitur: Discipulus ille quem diligebat Iesus. Nam licet Iesus etiam reliquos omnes diligeret, de nullo tamen sic est expressum | sicut de isto, quem mentis corporis-que puritas commendabat. Hic solus in sinu Christi cunctis ad mensam sedentibus


231. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 682 | Paragraph | SubSect | Section]

ut-que quanti sit apud ipsum uirginitas scias , de Ioanne apostolo quia uirgo erat, in Euangelio dicitur: Discipulus ille quem diligebat Iesus. Nam licet Iesus etiam reliquos omnes diligeret, de nullo tamen sic est expressum | sicut de isto, quem mentis corporis-que puritas commendabat. Hic solus in sinu Christi cunctis ad mensam sedentibus recubuit, quia solus fortasse intemeratę uirginitatis laude illi proximior erat.


232. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 698 | Paragraph | SubSect | Section]

addictus, et in lacu leonum conclusus allato mirabiliter prandio reficitur | et inter ferocissimas bestias manet securus. Matth. 14 Dominus noster Iesus Christus, sine quo factum est nihil, quinque panibus et duobus pisciculis in deserto quinque milia uirorum exceptis mulieribus ac paruulis reddidit saturata, et reliquię collectę duodecim cophinos impleuerunt. Iterum pari miraculo quatuor milia


233. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 433 | Paragraph | SubSect | Section]

ordo tenendus est indigentibus subueniendi. In rerum pari inopia | propinquioribus prius opem feras | quam minus propinquis | et domesticis quam extraneis | et fidelibus quam infidelibus | et bonis denique quam malis. Iesus enim Dominus noster ante se a pastoribus qui in Iudea erant, quam ab alienigenis adorari uoluit. et ante in Nazareth ubi nutritus et educatus fuerat, Esaię prophetiam recitando se manifestum fecit quam Hierosolymis, et ante Iudeos ea quę fidei sunt, docere studuit | quam alienigenas


234. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 436 | Paragraph | SubSect | Section]

Paulus et Paulus de iis qui ipsi infesti erant: Cupio inquit anathema fieri a Domino pro fratribus meis. ICXC Ante istos Dominus noster Iesus Christus eis a quibus ut interimeretur comprehensus fuerat, usque adeo beneficum se pręstitit, ut uni eorum abscissam auriculam statim restituerit sanam-que reddiderit | et discipulum suum, qui eam absciderat increparit. denique pro illis a quibus


235. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 91r | Paragraph | SubSect | Section]

Prohibet Lex, ut sacerdos uiduam uel repudiatam ducat uxorem, sed uirginem tantum. Nu. 31 Et cum Moyses Madianitas delere mandaret, uirginibus parci iussit. Iesus Iesus Naue, qui Christi Domini figuram ferebat, neque uxorem habuisse memoratur neque liberos. et illo duce populus Israhel Terram ingressus est promissionis. Helias. Heliseus Elias et Heliseus nusquam iniisse matrimonia leguntur, et soli inter


236. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 91r | Paragraph | SubSect | Section]

Prohibet Lex, ut sacerdos uiduam uel repudiatam ducat uxorem, sed uirginem tantum. Nu. 31 Et cum Moyses Madianitas delere mandaret, uirginibus parci iussit. Iesus Iesus Naue, qui Christi Domini figuram ferebat, neque uxorem habuisse memoratur neque liberos. et illo duce populus Israhel Terram ingressus est promissionis. Helias. Heliseus Elias et Heliseus nusquam iniisse matrimonia leguntur, et soli inter ueteres a morte


237. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 510 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioannes Baptista. Ioannes apostolus. Iacobus apostolus. Paulus apostolus Virgines fuere | Ioannes Baptista, quo inter natos mulierum non erat maior, Ioannes apostolus, quem singulariter Iesus dilexisse dicitur, Iacobus qui frater Domini nuncupatus est, Paulus uas electionis, alii-que multi ex discipulis. Inter foeminas autem | Martha, Petronilla, Tecla , Agatha, Lucia, Catharina, Cecilia, Barbara, Agnes


238. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 110r | Paragraph | SubSect | Section]

De gratis erga devm in testamento novo. Caput III Iesus Christus Dei filius humani generis Redemptor ac Saluator, patribus promissus, nobis exhibitus et datus, non pręsentia bona hominibus polliceri coepit sed futura, nec terrenum largiri regnum sed cęleste. Matth.


239. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 609 | Paragraph | SubSect | Section]

Impigrum quoque ac solicitum esse decet salutiferę institutionis doctorem. Mat. 4 Circuibat Iesus (ut euangelistę tradunt) totam Galileam docens in synagogis eorum | et prędicans Euangelium Regni. et alibi dicitur: Luc. 15 Erat quotidie docens in templo.


240. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 628 | Paragraph | SubSect | Section]

in messem suam. Quicquid interim patiuntur, pastorum culpa fit, qui pręsunt ecclesiis, et dum seipsos pascunt, gregis esurientis periculum negligunt. Quod si eorum incuria ouis aliqua perierit, sanguinis eius rei erunt. Dominus Iesus Redemptor noster aluit turbam in deserto, ne deficiant in uia. ut ostenderet | eos in uia uitę deficere, qui non habent ducem, a quo perduci possint ad uitam. Nulla autem maior homini contingere


241. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 645 | Paragraph | SubSect | Section]

Propter quod inquit et Deus exaltauit illum | et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur cęlestium terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris . Neque humilius diuinitas inclinare se potuit, quam ut hominem assumeret, se-que hominum potestati submittere ad flagella et mortem per ludibria sustinendam. neque sublimius


242. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 125v | Paragraph | Section]

damnatorum quod eos delectet uidere poterunt, sed cuncta tristia et acerba miseri illi et cernere et pati compellentur. qui-que se olim supra homines esse arbitrabantur, sub immundorum spirituum potestate erunt. Quod quidem metuens Iesus Sirachi filius orabat dicens: Ecclesiasti. 23. Domine pater et Deus uitę meę extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi. hoc est, ne permittas |


243. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 419 | Paragraph | SubSect | Section]

magis similem facit quam diuitem suę diuitię. Et tunc quidem circumciditur puer, ut iam ab infantia sanguinem suum fundere pro nostra salute incipiat, qui adultus totum in cruce profusurus erat. Vocatum est — inquit — nomen eius Iesus, quod uocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Iesus interprętatur Saluator. Vt nos ergo saluaret, et nasci uoluit in carne et in paupertate uiuere et odia impiorum sustinere. Vere autem Saluatorem esse et Symeon senex et Anna uidua de illo prophetando


244. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 419 | Paragraph | SubSect | Section]

tunc quidem circumciditur puer, ut iam ab infantia sanguinem suum fundere pro nostra salute incipiat, qui adultus totum in cruce profusurus erat. Vocatum est — inquit — nomen eius Iesus, quod uocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Iesus interprętatur Saluator. Vt nos ergo saluaret, et nasci uoluit in carne et in paupertate uiuere et odia impiorum sustinere. Vere autem Saluatorem esse et Symeon senex et Anna uidua de illo prophetando testati sunt, de quo quidem uenturo tot ante seculis fuerat prophetatum.


245. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 424 | Paragraph | SubSect | Section]

eum. De ciuitate eiicitur mundi Dominus, et omnium Conditor ducitur, ut de montis crepidine pręcipitetur. Talia autem se non inuitum pati ostendit, cum inter eos, a quibus ducebatur, non comparuisset. Sequitur enim: Iesus autem transiens per medium illorum ibat. Discessit itaque ab eis et uenit Capharnaum, ciuitatem Galileę ibique docebat populum. Qua certe in re instruit nos ne tunc quidem, cum aduersariorum persecutionem patimur, cessandum esse ab operibus iustitię.


246. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 424 | Paragraph | SubSect | Section]

esse ab operibus iustitię. Ad hęc frequenter etiam lapidibus eum obruere concupierunt. Nam cum in templo eos docuisset, ut Ioannes ait, dixissetque: Antequam Abraham fieret, ego sum. Tulerunt — inquit — lapides, ut iacerent in eum. Iesus autem abscondit se et exiuit de templo; illud nempe implens, quod in psalmo est dictum: Odiui ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Quicquid autem illi ad necem ei inferendam pararant, in nihilum uertitur. Non enim, quando illi uolebant, sed


247. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

ignem e cęlo euocauit aduersus quinquagenarios regis Achab, et rege Iuda Ezechia, cui datum est signum uitę longioris reuersio solis ad decimam usque umbrę lineam horologii Achaz. Sed nemo istorum se Christum esse professus est, et talia miracula non sibi, sed Deo tribuebant. Iesus uero palam se Filium Dei esse dixit, missum ad oues Israhel, quę perierunt, et Filium hominis, pro hominibus homo factus. Alia itaque faciebat Deum orando, ut se hominem indicaret, et alia iubendo, ut se Deum probaret. Sed isti increduli non meruerunt uidere, quod


248. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

quod iidem isti tentando et non pura animi intentione interrogarint: si liceat uxorem dimittere, et cum in templo ueluti magister uersaretur: in qua potestate id faceret, et: an liceret censum dari cęsari. His igitur prętermissis reliqua consyderemus. Iesus oblato sibi paralytico: Confide, fili — inquit — remittuntur tibi peccata tua. Quidam uero de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat, atque, ut Marcus et Lucas testantur: Quis — inquiunt — potest dimittere


249. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

ludibrio haberi sustinuit. Pręterea, licet omnis iniuria molestior sit, quę ab iis infertur, qui nobis cognatione aliqua coniuncti sunt, quam quę ab alienis irrogatur, et hanc tamen nobis in exemplum pati uoluit Dominus noster. Nam in Marco est scriptum, quod Iesus de monte descendens cum apostolis ingressus est domum conuenitque illic tam frequens turba*, ut non esset refectioni locus. Et cum — inquit — audissent sui, exierunt tenere eum. Dicebant enim, quoniam in furorem uersus est. Suos appellat


250. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Alio Caiphas animum intendebat regno metuens terreno, alio uerba spiritaliter intellecta dirigebantur. Vnde sequitur: Hęc autem Caiphas a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetauit, quia Iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Et malis igitur quandoque datur prophetia, sed attende quomodo: ita certe, ut, quod ipsi fando designent, non intelligant. Caiphas carnaliter ad innocentis


251. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

affectos curabat, mortuos ad uitam reuocabat, demoniis imperabat. Tam ergo cęca inuidia est, ut nec Deum timeat nec hominum bene facta penset. Odit amandos, odiendos amat. Peruerso ducitur iudicio, dum neminem sibi pręferri patitur. Iesus ergo iam non in* palam ambulabat apud Iudeos, sed abiit — inquit — in regionem iuxta desertum, in ciuitatem, quę dicitur Effren, et ibi morabatur cum discipulis suis. Et hoc quidem non timore insidiantium sibi Iudeorum. Poterat enim et inter illos


252. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

modo, cum solum Iesum quęsierunt et in eum credentes nondum infestarent. Alioquin contemnenda est uita, dum defenditur ueritas, quoties proximus tuus Christum, qui ueritas est, negare compellitur. Post talia, ut Ioannes testatur, ante sex dies Paschę Iesus uenit Bethaniam. Ibi fecerunt ei coenam — inquit — et Martha ministrabat. Maria autem, soror eius, accepit libram unguenti nardi pistici, preciosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis, et domus impleta est ex odore unguenti.


253. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 434 | Paragraph | SubSect | Section]

Cogitauerunt — Ioannes inquit — principes sacerdotum, ut Lazarum interficerent. Quare hoc? Nempe, quia (ut idem ait) multi propter illum abibant ex Iudeis et credebant in Iesum. Lazarum occidere cogitauerunt; quasi uero Iesus ipse, qui suscitauit mortuum, suscitare non possit occisum et iterato miraculo plures etiam conuertere ad sui credulitatem. Cęterum nequaquam egerunt, quod cogitarant. Et tamen, quasi qui egissent, sic diuinę iustitię damnationem incurrerunt. Quoties enim decernenti male


254. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

agere deficit facultas, ipsum uelle pro actione imputatur. Post hęc illa quidem fiunt, quę Ioannes commemorat. In crastinum — inquit — turba multa, quę conuenerat ad diem festum, cum audissent, quia uenit Iesus Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum et processerunt obuiam ei, et clamabant: Osanna, benedictus, qui uenit in nomine Domini, rex Israhel. Et inuenit — inquit — Iesus asellum * et sedit super eum, sicut scriptum est: Noli timere, filia Syon; ecce rex


255. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

inquit — turba multa, quę conuenerat ad diem festum, cum audissent, quia uenit Iesus Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum et processerunt obuiam ei, et clamabant: Osanna, benedictus, qui uenit in nomine Domini, rex Israhel. Et inuenit — inquit — Iesus asellum * et sedit super eum, sicut scriptum est: Noli timere, filia Syon; ecce rex tuus uenit sedens super pullum asinę. Plenius quidem hoc enarrant alii Euangelistę. Aiunt enim missos fuisse a Domino duos discipulos a Monte oliueti, iussos, ut irent in castellum


256. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 438 | Paragraph | SubSect | Section]

dominus et perdet colonos istos, et dabit uineam aliis; utque apertius dicta intelligerent, subiunxisset: Ideo dico uobis, quia auferetur a uobis regnum et dabitur genti facienti fructum eius, — cognouerant ipsi Iudeorum principes, quod eis talia Iesus exprobraret iniicereque illi manus parabant, sed plebis multitudine deterriti sese continuerunt. Plebs enim omnis eum ueluti prophetam uenerabatur. Ipse uero scelera eorum commemorans damnabat eos ambitionis, simulationis, auaritię, falsitatis, inconstantię, crudelitatis


257. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 439 | Paragraph | SubSect | Section]

Hinc iam Domini nostri cum discipulis conuersationem, qua paulo ante, quam ab impiis supplicium pateretur, uti uoluit, erit nobis operęprecium consyderare. Ante diem festum Paschę (ut in Ioanne legimus) sciens Iesus, quia uenit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, Pascha cum discipulis celebraturus hęc dicit. Sed quomodo ante diem festum Paschę, Quęstio cum Mattheus


258. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 440 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsos domi suę conuiuio excipiat. Cumque talia non nisi diuina fiant uirtute, per hoc quoque ostendit potuisse se uim cauere aduersariorum, si uellet. Et fecerunt — inquit Euangelista — discipuli, sicut constituit illis Iesus, et parauerunt Pascha. Non inquisierunt, quinam ille esset aut quomodo uocaretur, ad quem mittebantur. Taciti imperata faciunt. Et tu, monache, istos imitatus, si obedientię officio rite defungi cupis, maiorum tuorum iussa exequi matura, nullam iussionis causam


259. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 441 | Paragraph | SubSect | Section]

aliis tristantibus et singulis: Nunquid ego sum, Domine, respondentibus, audacter reclamat: Nunquid ego sum, Rabbi? Post esum agni illa, ut reor, quę Ioannes narrat, fiunt. Surgit — inquit — Iesus a coena et ponit uestimenta sua. Et cum accepisset linteum, pręcinxit se. Deinde misit aquam in peluim et coepit lauare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat pręcinctus. O admirandam Saluatoris nostri humilitatem! Deus hominum pedes lauat, Dominus


260. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 441 | Paragraph | SubSect | Section]

mecum, usque adeo separari a consortio Domini sui expauit, ut statim mutato proposito responderet: Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput. Quasi diceret: Totum me laua a planta pedis usque ad uerticem capitis; tantum ne me a te separes. Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus. Qui enim Christi baptismo lotus est, totus mundus est. Confirmatione tamen ei opus est, ne inquinetur. Vnde baptizatos in ecclesia sacro deinde chrysmate inungi ab episcopo


261. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 442 | Paragraph | SubSect | Section]

est illud, quod Paulus ait: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum; qui iudicat* me, Dominus est. Non enim sufficit nostra emundatio, id est a peccatis abstinentia; nisi Christi meritum accesserit, cęleste regnum ingredi non merebimur. Tunc ergo Iesus pedes nostros lauat, cum per passionis suę gratiam nos de terra sublatos cęlestibus inserit. Quare autem ante passionem lotione ista utitur? Vt eos ad susceptionem tantę futurę gratię pręparet, quibus post passionem Spiritum Sanctum missurus erat. Et uos mundi


262. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 443 | Paragraph | SubSect | Section]

ut ante mortem meam discatis, quomodo uos idem oporteat aliis ministrare in mei memoria et qualiter uobis conueniat corporis et sanguinis mei sacrificium offerre Deo pro omnium, qui in me credunt, salute. Coenantibus ergo eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: Accipite et comedite! Hoc est corpus meum. Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes! Hic est enim sanguis meus Noui Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem


263. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 447 | Paragraph | SubSect | Section]

et hi fugerunt et ille negauit, ut noscamus nostram fragilitatem in tentationibus non sufficere, nisi diuino iuuetur subsidio, dicente ipso Dei Verbo: Sine me nihil potestis facere. Deinde secundum eosdem Euangelistas — uenit Iesus cum illis in uillam uel in prędium, cui nomen Gethsemani. Et hic est locus monti Oliueti proximus, ubi fuit hortus, in quem eos ingressos ait Ioannes trans torrentem Cedron. Multa tamen idem pręmittit, quę locutus est Iesus ad discipulos et ad Patrem. Quę


264. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 447 | Paragraph | SubSect | Section]

secundum eosdem Euangelistas — uenit Iesus cum illis in uillam uel in prędium, cui nomen Gethsemani. Et hic est locus monti Oliueti proximus, ubi fuit hortus, in quem eos ingressos ait Ioannes trans torrentem Cedron. Multa tamen idem pręmittit, quę locutus est Iesus ad discipulos et ad Patrem. Quę consulto prętermittimus, ut tantum passioni congrua explicemus. Videamus primum, quid hoc sit, quod Ioannes ait: Egressus est trans torrentem Cedron et intrauit in hortum. Cedron moerorem sonat. Transit ergo


265. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 447 | Paragraph | SubSect | Section]

fuimus, per Christi satisfactionem eodem nos innuat reducendos. Qui enim longo admodum tempore exules fuimus, iam tandem Christo duce postliminio reuertimur in patriam, non terrenam, sed cęlestem, non temporalem, sed ęternam. Illic autem ubi conuenerat Iesus cum discipulis, iussit eos residere, donec ipse paulo longius digressus preces offeret Deo Patri. Et assumpto Petro filiisque Zebedei Ioanne et Iacobo abiit. Coram his coepit contristari et moestus esse dicens: Tristis est anima mea usque ad mortem. Sustinete hic et


266. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 448 | Paragraph | SubSect | Section]

si liberemur, profuturum sit, ignoramus; et bonum aliquod temporale petendo, utrum expediat ad animę salutem, nescimus. Talia ergo, si nobis conducibile futurum sit, uoluntati eius, qui solus nouit omnia, committamus. Transire quippe a se calicem passionis petiit Iesus, quia pati ut homo exhorrebat, ut Saluator uolebat, ut Deus disponebat. Et quoniam recedens a discipulis pręmiserat ***corr. ex premiserat : Sustinete hic et uigilate, eosdem ab oratione rediens, cum


267. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 450 | Paragraph | SubSect | Section]

Qualiter autem ab impiis comprehensus fuerit, quoniam a Ioanne accuratius copiosiusque describitur, quid ille dicat, consyderemus. Sciebat — inquit — et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus conuenerat illuc cum discipulis suis. Iudas sciebat hortum illum, in quem Iesus cum discipulis introierat. Ipse ergo Iudas non introierat, indignus fidelium consortio, qui Iustum iam uendiderat pro argento. Et quia hortus paradisus dicitur, proditione inquinatus


268. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 450 | Paragraph | SubSect | Section]

copiosiusque describitur, quid ille dicat, consyderemus. Sciebat — inquit — et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus conuenerat illuc cum discipulis suis. Iudas sciebat hortum illum, in quem Iesus cum discipulis introierat. Ipse ergo Iudas non introierat, indignus fidelium consortio, qui Iustum iam uendiderat pro argento. Et quia hortus paradisus dicitur, proditione inquinatus paradisum intrare non potuit. Cum illis ergo, quibus iam adheserat, ad abyssum inferni


269. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 450 | Paragraph | SubSect | Section]

introierat. Ipse ergo Iudas non introierat, indignus fidelium consortio, qui Iustum iam uendiderat pro argento. Et quia hortus paradisus dicitur, proditione inquinatus paradisum intrare non potuit. Cum illis ergo, quibus iam adheserat, ad abyssum inferni festinabat. Capi autem Iesus ibi uoluit, ut pro peccato, quod in paradiso commissum fuerat, satisfacere inciperet in paradiso. Sequitur: Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et phariseis ministros, uenit illuc cum laternis et facibus et armis.


270. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 451 | Paragraph | SubSect | Section]

Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et phariseis ministros, uenit illuc cum laternis et facibus et armis. Cum luminaribus ueniunt, ne in tenebris lateat, quem quęrunt; cum militibus et armis, nequis eum defendere audeat. Iesus itaque sciens omnia, quę uentura erant super eum, processit et dixit ad eos: Quem quęritis? Responderunt ei: Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus: Ego sum. Stabat et Iudas — inquit — qui tradebat eum cum ipsis. Vt ergo dixit eis: Ego sum, abierunt


271. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 451 | Paragraph | SubSect | Section]

armis. Cum luminaribus ueniunt, ne in tenebris lateat, quem quęrunt; cum militibus et armis, nequis eum defendere audeat. Iesus itaque sciens omnia, quę uentura erant super eum, processit et dixit ad eos: Quem quęritis? Responderunt ei: Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus: Ego sum. Stabat et Iudas — inquit — qui tradebat eum cum ipsis. Vt ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Quando uoluit, latebat, ne inueniretur; quando uoluit, per medium illorum ibat nec comprehendebatur. Nunc uero


272. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 451 | Paragraph | SubSect | Section]

cadere proprium est iniquorum. Retrorsum abis, cum Domino tuo peccas. In terram cadis, cum cęlestium bonorum oblitus terrena diligis. Iterum ergo interrogauit eos: Quem quęritis? Illi autem dixerunt: Iesum Nazarenum. Respondit Iesus: Dixi uobis, quia ego sum. Si ergo me quęritis, sinite hos abire. Animaduerte diligenter, quid respondeat: Si me quęritis — inquit — sinite hos abire. Deponite maliciam, desinite peruerse agere, uirtuti exercendę operam date atque


273. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 451 | Paragraph | SubSect | Section]

hos abire. Deponite maliciam, desinite peruerse agere, uirtuti exercendę operam date atque ita, si me quęritis, inuenietis. Fallitur ergo, quisquis inuenire Saluatorem sperat et a uitiis non recedit. Hic est quidem moralis loci huius sensus; historicum nunc explicemus. Iesus in discipulos manum protendens: Si me quęritis — inquit — sinite hos abire. O immensam Domini nostri charitatem! Semet ad necem quęrentibus offerebat, tantum discipulis suis ne nocerent. Sinite hos abire illęsos, qui mecum sunt. Me


274. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 454 | Paragraph | SubSect | Section]

debilis est et imbecilla, nisi pręsentis Domini iuuetur auxilio. Malchus figuram gerit Iudeorum; qui aure dextera carent ad intelligentiam Legis spiritalem, sinistram tantum habent, cum nihil extra historię sensum percipiant. Solis** autem illis mystica patent, quibus ipse Iesus in credendo sanum infundit auditum. Pręterea, cum dictum sit: Qui gladio Quęstio percutit, gladio peribit, quęritur, quomodo hoc uerum sit, si multi gladio


275. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 457 | Paragraph | SubSect | Section]

Quia innocentem ueritate damnare nequeunt, mendacio nituntur. Nec tamen inueniunt, quonam credibili saltem commento falsum fulciant testimonium, ut uerba *corr. ex prepeditus fidem inuenirent. Nihil ergo Iesus neque dixerat neque fecerat, quod uel ab inimicis ulla ex parte reprehendi posset. Nouissime autem uenerunt duo falsi testes et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei et post triduum reędificare illud. Et hi quidem dicta peruertunt, quia, quomodo


276. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 457 | Paragraph | SubSect | Section]

sermo. Caiphas autem consurgens et ore ad Iesum conuersus furibundo ac procaci exclamat: Quid non respondes ad ea, quę isti aduersum te testantur? Sed quoniam nihil prodest respondere iniquis nullamque accusati defensionem admittentibus, ipse Iesus nullum contratulit uerbum, tacere satius esse existimans quam frustra se tuendo linguam fatigare. Princeps uero sacerdotum tacentem ad responsionem prouocabat quęrens ab eo occasionem magis probabilis accusationis. Adiuro te — inquit — per Deum uiuum,


277. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 457 | Paragraph | SubSect | Section]

probabilis accusationis. Adiuro te — inquit — per Deum uiuum, ut dicas nobis, si tu es Christus, Filius Dei. Tot miraculis eius credere noluit, et nunc uerbis credere se uelle simulabat. Quod ergo impie quęsiuit, discere manifesto non meruit. Vnde Iesus neque affirmans neque denegans se esse Christum, Dei Filium: Tu dixisti, respondit. Suspensumque illum relinquens: Veruntamen — inquit — dico uobis, amodo uidebitis Filium hominis sedentem a dextris uirtutis Dei — ut se ęqualem


278. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 462 | Paragraph | SubSect | Section]

improborum temeritas quam iustorum modestia. Quales itaque ministri, talis et pręses. Atque ideo quidem hunc, quem minister tam indigne percusserat, ille mortis reum iudicabat. Hunc pontificem ego fuisse Caipham puto. Licet enim ad Annam prius ductus fuerit Iesus, tam parumper tamen ibi moratur, ut alii Euangelistę de Anna tacuerint et de Caipha tantum locuti sint. Quidam uero totum hoc de Christi contumeliis et Petri negatione coram Anna gestum arbitrantur. Sed hęc opinio repugnaret omnino aliorum autoritati Euangelistarum. Sensus


279. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo continuis clamoribus instabant, ut Barraba dimisso Christus crucifigeretur. Aestuabat Pilatus, quid sibi agendum esset, incertus. Introiuit ergo (ut Ioannes ait) iterum in prętorium, et uocauit Iesum et dixit ei: Tu es rex Iudeorum? Iesus autem, qui prius tacuerat, tunc respondit dicens: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? Quare, quem nihil latere potest, quasi rerum ignarus interrogat? Quęstio


280. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

et posteri sciant ipsius Pilati aduersum Iudeos contestationem. Respondit enim Pilatus: Nunquid ego Iudeus sum? Vt uidelicet ad te accusandum mouear sicut illi. Gens tua et ponitifices tui tradiderunt te mihi. Quid fecisti? Respondit ergo Iesus ad ea, quę sibi de regno affectato obiecta erant: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.*


281. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 471 | Paragraph | SubSect | Section]

non obediunt, serui diaboli sunt. Huiuscemodi mundus nequaquam ad regnum tuum, in quo est ęterna perpetuaque beatitudo, pertinet, sed ad regnum spirituum immundorum, in quo poena est ęterna et perennis. Si ex hoc mundo — inquit Iesus — esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.** Scriptura ista ita quoque potest exponi, ut, sicut alibi dixit: Non ueni iudicare, sed iudicari, ita et hic: Non ueni regnare in


282. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 472 | Paragraph | SubSect | Section]

postremo, ut crucifigatur, sustinuit. Sic enim in Ioanne est scriptum: Exiuit iterum Pilatus foras et dicit eis: Ecce adduco (uobis) **add. eum foras, ut cognoscatis, quia nullam inuenio in eo causam. Exiuit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum uestimentum. Et dicit eis: Ecce homo! Intuetur ergo Iudeorum belluina feritas illius, quem accusabat, caput spinis cruentatum, reliquum corpus flagellis discissum, cernit probris contumeliisque oneratum, necdum satiatur. Cum


283. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

audisset hunc sermonem, magis timuit. Timuit quippe, ne autor fieret eius necis, qui non solum culpa careret, sed etiam Filius Dei diceretur. Et ingressus — inquit — prętorium iterum, dicit ad Iesum: Vnde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te? Tuo te ore iniusti iudicii damnas, o Pilate. Potestatem te habere dicis crucifigendi et dimittendi, et tamen,


284. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 475 | Paragraph | SubSect | Section]

Tuo te ore iniusti iudicii damnas, o Pilate. Potestatem te habere dicis crucifigendi et dimittendi, et tamen, quem toties culpa carere pronunciaueras, non dimittis, sed crucifigendum accusatoribus tradis. Respondit Iesus: Non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Falsam hominis iactantiam uero retundit responso. Putauit enim Pilatus potestatem se in Christum habere ex Cęsaris autoritate, a quo pręses constitutus fuerat, sed audit nihil se in illum


285. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 480 | Paragraph | SubSect | Section]

exiuit in eum, qui dicitur, Caluarię locum, Hebraice autem Golgotha, ubi crucifixerunt eum et cum eo alios duos hinc inde, medium autem Iesum. Pro maiori ludibrio ipsius, qui crucifigendus erat, humeris crucem portandam imponunt. Gestauit igitur primo sibi crucem Iesus. Sed quoniam tota nocte illa afflictus fuerat, lassitudine superatus perferre nequiuit. Fit itaque, quod alii Euangelistę narrant: Angariatur Symon Cyreneus de uilla ueniens et crucem post Iesum ferre cogitur. Iam, quod Iudei abhorrebant, alienigenę suscipiunt.


286. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 480 | Paragraph | SubSect | Section]

populi pars moesto animo sequebatur, sed dolorem dissimulabat, ne a Iudeis notarentur. Foeminis flere magis liberum erat. Et hic quidem sexus semper ad lachrymas procliuior. Quoniam autem is, qui non inuitus, sed uolens pro omnium salute ad crucem ibat, non erat lugendus, Iesus ad illas conuersus dixit: Filię Hierusalem, nolite flere super me, sed super uos ipsas flete et super filios uestros. Quoniam ecce uenient dies, in quibus dicent: Beatę steriles, et uentres, qui **corr. ex quę non genuerunt, et


287. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 482 | Paragraph | SubSect | Section]

incidit, cum a Tito, Romanorum imperatore, euersa est ciuitas, moenia solo ęquata, tot hominum milia cęsa, tot fame seditionibusque intestinis consumpta, tot in seruitutem redacta. Nullum denique super terram miseriarum genus est, quod non illis tunc acciderit. Iesus autem, ut futurę erumnę, quam denunciabat, fidem faceret, rationabile subiecit argumentum (ut in Luca legitur) dicens: Eo quod non cognoueris tempus uisitationis tuę. Inuidia nanque excęcauerat mentes eorum, et Messiam in Lege promissum agnoscere non


288. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 483 | Paragraph | SubSect | Section]

a fficiebantur supplicio, ibi per Christi supplicium omnium credentium peccata delerentur. Ibi ergo crucifixerunt eum et cum eo duos latrones, alterum ad dextram eius et alterum ad sinistram. Cruci titulum apposuit Pilatus litteris Hebraicis, Gręcis et Latinis conscriptum: Iesus Nazarenus, rex Iudeorum. Tot linguis exarata est inscriptio, ut et ciues legere possent et aduenę. Hanc quoque inscriptionem cauillabantur Iudei, ne Christus rex eorum nuncuparetur. Et certe in eo, quod inuidię uitio seruiebant, non erat eis rex Christus, in eo


289. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

magis quam membrorum suorum dolorem sentiens, ne illa se penitus ab ipso deseri putaret, de *corr. ex predixisti c ruce respiciens affari coepit. Sic enim in Euangelio est scriptum: Cum ergo uidisset Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suę: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam. Ipso uultus gestu et matri ostendebat discipulum et discipulo matrem. Nam manus ambę


290. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 492 | Paragraph | SubSect | Section]

patitur, et id quidem plena luna contra naturam, ut ipsi Christo obsequium pręstasse uideatur, qui erat Dominus naturę et cęlestium, sicut et terrestrium, Opifex atque Moderator. Circa horam nonam — inquit — clamauit Iesus uoce magna dicens: Heli, Heli, lamazabatani? Hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Hoc quoque supra naturam est, ut quis moriendo uoce magna clamet. Deficiente enim spiritu torpet lingua, languent arterię, uix respirare datur, nedum clamare.


291. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 493 | Paragraph | SubSect | Section]

Vbi discimus proprium inuidorum esse omnia dicta atque facta eorum, quos odere, ad deteriorem partem trahere et, quod alii laude dignum putant, praua uerborum fuligine denigrare. Non est hoc loco prętereunda Ioannis quoque narratio. Ait enim: Postea sciens Iesus, quod omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura dixit*: Sitio. Sciens Iesus omnia sibi contigisse, quę prophetę** de passione eius prędixerant, ut etiam illud perficeretur, quod in psalmo dicitur: In siti mea potauerunt me aceto, ait:


292. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 493 | Paragraph | SubSect | Section]

partem trahere et, quod alii laude dignum putant, praua uerborum fuligine denigrare. Non est hoc loco prętereunda Ioannis quoque narratio. Ait enim: Postea sciens Iesus, quod omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura dixit*: Sitio. Sciens Iesus omnia sibi contigisse, quę prophetę** de passione eius prędixerant, ut etiam illud perficeretur, quod in psalmo dicitur: In siti mea potauerunt me aceto, ait: Sitio. Vas autem erat positum aceto plenum. Inquit: Illi ergo


293. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 496 | Paragraph | SubSect | Section]

qui cum illo aderant, conuertuntur. Sic enim in Mattheo legimus: Centurio, et qui cum eo erant, custodientes Iesum, uiso terrę*** motu et his, quę fiebant, timuerunt ualde dicentes: Vere Filius Dei erat iste. Marcus centurionem ex eo magis commotum asserit, quod Iesus in cruce clamans expirasset. Centurio ergo gentilis atque adhuc extra Ecclesiam positus Christum Dei Filium confitetur, et nonnulli ex Christianis *corr. ex tremuit **corr. ex quoque


294. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 510 | Paragraph | SubSect | Section]

esse nec oportere quidem, ut iterum redintegrentur, quę semel sunt peracta. Euangelica tradit historia Ioseph, de tribu Puer et stirpe Dauid exortum, uirum fuisse Marię, de qua natus est Iesus, qui uocatur Christus. Maria erat uirgo, et Ioseph quidem non cognouit eam: maritus tantum nomine fuit. Ioannes uero Baptista de Zacharia et Elizabeth nascitur. Maria itaque ab angelo salutata de Spiritu Sancto concepit et non uiolata uirginitate filium peperit, genitum in


295. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 510 | Paragraph | SubSect | Section]

nascitur. Maria itaque ab angelo salutata de Spiritu Sancto concepit et non uiolata uirginitate filium peperit, genitum in pręsepio reclinauit. Illo nato angeli cantantes dixerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonę uoluntatis. Et tunc quidem Iesus puer a pastoribus fuit adoratus, a magis stella duce quęsitus, inuentus quoque et salutatus, myrrha, auro thureque donatus, in templo deinde pręsentatus, a Symeone iusto susceptus atque circumcisus et ab eodem lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis Israhel


296. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 510 | Paragraph | SubSect | Section]

et ab eodem lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis Israhel appellatus. Ab Herode, ut interficeretur, petitus fugit cum Iosepho et Maria matre in Aegyptum. Interim Herodes pueros Bethlem, qui bimulam ętatem non excederent, omnes interfici iussit. Eo uita defuncto Iesus cum matre et Iosepho reuersus est in Galileam. Duodecim annorum erat, quando in templo mirantibus Legis doctoribus disputauit. Remanserat enim Hierosolymis, Iosepho et matre insciis. Cum enim adorassent in t emplo, festo Paschatis iam peracto redibant in


297. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 511 | Paragraph | SubSect | Section]

putantes eum esse in comitatu cum pueris siue cognatis, qui sequebantur. Sed ubi aduesperascente die animaduertissent puerum abesse, anxii cura studioque trepidi urbem repetunt, post triduum denique inuento gaudent et cum illo simul eo, unde uenerant, lęti redierunt. Ipse autem Iesus, ut Lucas ait, proficiebat sapientia et ętate et gratia apud Deum et homines. Hęc de infantia eius teneraque adhuc ętate Euangelistę nobis prodidere. Quęramus nunc in Scripturis, an ista illis recte respondeant, quę de Messia, multo ante


298. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 511 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Lucas ait, proficiebat sapientia et ętate et gratia apud Deum et homines. Hęc de infantia eius teneraque adhuc ętate Euangelistę nobis prodidere. Quęramus nunc in Scripturis, an ista illis recte respondeant, quę de Messia, multo ante quam Iesus nasceretur, sunt significata, ut Iudeorum confundatur incredulitas et hunc ipsum fuisse uel inuiti agnoscant, quem hactenus uenturum stulte admodum contenderunt. Iamprimum genealogiam a Mattheo contextam non negant Iudei, sed neque negare possunt, attestante


299. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 511 | Paragraph | SubSect | Section]

contextam non negant Iudei, sed neque negare possunt, attestante eam Veteris Instrumenti scriptura. Ioseph itaque, uir Marię, de tribu et stirpe Dauid fuit. Sed ingeritur Quęstio nobis quęstio: Si Iesus Marię tantum sit filius, quid ad eum spectet generationis ista series ad Iosephum deducta? Hoc soluitur Hieronymo autore: primo, non esse moris Scripturarum, ut mulierum in generationibus ordo obseruetur; deinde, ex una tribu fuisse Iosephum et Mariam atque de eadem


300. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 511 | Paragraph | SubSect | Section]

enim fuit matrimonii lex, ut in Numeris habetur: Omnes uiri ducent uxores de tribu et cognatione sua, et cunctę foeminę de eadem tribu maritos accipient, ut hereditas permaneat in familiis nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant, ut a Domino separatę sunt. Iesus ergo, Marię filius, de tribu et stirpe Dauid fuit. Proinde iuxta Iudeorum consuetudinem a plurimis filius Dauid uocitatus est in Euangelio, cum tamen ante tempora esset ex Deo Patre et in tempore ex Maria matre generatus, Deus ex Deo, ex homine homo, unus tamen atque idem


Bibliographia locorum inventorum

Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Dauidias, versio electronica, 6765 versus, verborum 45407, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [marul-mar-dauid.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Quinquaginta parabolae, versio electronica, Verborum 13330, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - parabola] [numerus verborum] [marul-mar-quinqu.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].


More search results batches of 100
1 2 3 4 5 6 7 8

Omnes locos monstra (paululum expectandum est dum data mittantur)

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.