Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 457 --

fidem inuenirent. Nihil ergo Iesus neque dixerat neque fecerat, quod uel ab inimicis ulla ex parte reprehendi posset. Nouissime autem uenerunt duo falsi testes et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei et post triduum reędificare illud. Et hi quidem dicta peruertunt, quia, quomodo dicta erant, culpa carebant. Ille dixerat: Soluite templum hoc, hi dicunt: Possum destruere templum Dei. Ille dixerat: Et ego in triduo suscitabo illud; hi aiunt: Et post triduum reędificare illud. Aliud est autem reędificare, aliud suscitare. Hoc ad homines pertinet, illud ad ędium fabricam. Falsi ergo testes sunt, qui dissimili uerborum structura alium sensum conantur ellicere sermonis eius, quem accusant, quam eum, quem ipse continet sermo.

Caiphas autem consurgens et ore ad Iesum conuersus furibundo ac procaci exclamat: Quid non respondes ad ea, quę isti aduersum te testantur? Sed quoniam nihil prodest respondere iniquis nullamque accusati defensionem admittentibus, ipse Iesus nullum contratulit uerbum, tacere satius esse existimans quam frustra se tuendo linguam fatigare. Princeps uero sacerdotum tacentem ad responsionem prouocabat quęrens ab eo occasionem magis probabilis accusationis. Adiuro te — inquit — per Deum uiuum, ut dicas nobis, si tu es Christus, Filius Dei. Tot miraculis eius credere noluit, et nunc uerbis credere se uelle simulabat. Quod ergo impie quęsiuit, discere manifesto non meruit. Vnde Iesus neque affirmans neque denegans se esse Christum, Dei Filium: Tu dixisti, respondit. Suspensumque illum relinquens: Veruntamen — inquit — dico uobis, amodo uidebitis Filium hominis sedentem a dextris uirtutis Dei — ut se ęqualem probet Deo Patri. In nubibus autem ueniet, cum ad iudicandum descendet agminibus uallatus angelorum atque animarum sanctarum.

Hoc audito idem sacerdotum princeps ira percitus scidit uestimenta sua. Quę res indicio erat iam desiturum esse sacerdotium Iudeorum succedente Christi sacerdotio. Mos autem erat, siquid aduersus Deum dictum audissent, ut ueluti detestando scindant a se uestimenta. Blasphemauit — inquit — quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.