Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Vnus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quicquam nec cogitatis, quia expedit uobis*corr. ex nos , ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Alio Caiphas animum intendebat regno metuens terreno, alio uerba spiritaliter intellecta dirigebantur. Vnde sequitur: Hęc autem Caiphas a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetauit, quia Iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Et malis igitur quandoque datur prophetia, sed attende quomodo: ita certe, ut, quod ipsi fando designent, non intelligant. Caiphas carnaliter ad innocentis necem inclinabatur, Spiritus autem Sanctus ad mysterium redemptionis nostrę uerba formabat. Porro sancti prophetę, licet multa obscure admodum et perplexe prędicerent, nihil eos ex iis, quę dicta erant, latebat. Diuersa ergo prophetantium merita diuersos faciunt prophetas. Mali enim sicut boni ad intelligendum illuminari non merentur. Quid igitur malis prodest prophetare, si non datur intelligere? Magis itaque optandum est, ut uitam habeas probram quam linguam prophetantem.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.