Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 682 --
Iesus.
Nam licet Iesus etiam reliquos omnes diligeret,
de nullo tamen sic est expressum |
sicut de isto,
quem mentis corporis-que puritas commendabat.
Hic solus in sinu Christi cunctis ad mensam sedentibus recubuit,
quia solus fortasse intemeratę uirginitatis laude illi proximior
erat.
Pręcellit autem uirginitas uiduitati |
et uiduitas matrimonio.
[ERROR: no reftable :]
Matth. XIII
Quandoquidem euangelici seminis centesimus fructus ascribitur
uirginitati,
sexagesimus uiduitati,
tricesimus matrimonio.
[ERROR: no reftable :]
XIIII
In Apocalypsi etiam illi qui sequuntur Agnum quocunque ierit,
et canticum nulli alii cantabile concinunt,
uirgines esse memorantur.
Porro ipse Saluator,
ut monstraret |
pręcipue castis deberi regnum Dei:
[ERROR: no reftable :]
Matth. XIX
Sunt eunuchi inquit qui se castrauerunt propter regnum
cęlorum;
hoc est,
qui nubendi libertatem in propositum uerterunt castitatis,
quo purius expeditius-que Deo seruirent |
et cum angelis in cęlo socii essent,
qui angelicam uitam in terra uixissent.
de quibus est dictum:
[ERROR: no reftable :]
Matth. XXII
Neque nubent neque nubentur,
sed erunt sicut angeli Dei in cęlis.
[ERROR: no reftable :]
Luc. 12
In eo quoque Dominus continentiam seruis suis uidetur imperasse,
quod apostolis pręcepit,
ut lumbos precinctos haberent.
In lumbis quippe generandi semina sunt.
qui autem in carne seminat,
de carne et metet corruptionem.
sed qui seminat in spiritu,
de spiritu et metet benedictionem.
[ERROR: no reftable :] Oratio
Preces etiam qualiter Deo sint offerendę nobis documento est Dominus
noster.
Orandi enim rationem,
quam uerbis monstrauit,
opere perfecit.
[ERROR: no reftable :]
Matth. VI
Orare iubet in abscondito |
et ab illis quę impedire
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
|