Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sciebat — inquit — et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus
conuenerat illuc cum discipulis suis. Iudas sciebat hortum illum, in quem Iesus cum
discipulis introierat. Ipse ergo Iudas non introierat, indignus fidelium consortio, qui Iustum
iam uendiderat pro argento. Et quia hortus paradisus dicitur, proditione inquinatus paradisum
intrare non potuit. Cum illis ergo, quibus iam adheserat, ad abyssum inferni festinabat. Capi
autem Iesus ibi uoluit, ut pro peccato, quod in paradiso commissum fuerat, satisfacere
inciperet in paradiso.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|