Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 60v --

inuitatum nihil-que mali suspicantem inter epulas interemit. Bello autem neminem superat, nisi qui inductionibus eius assentit. denique quicquid agit, quicquid molitur, eo tendere noueris ut fallat, cum-que deceperit, ut interimat, et quidem morte illa quę semper cruciat | et mori cupientes mori nunquam sinit. Idem signis etiam pręstigiis-que mentem hominis nititur obstupefacere | transmutat-que se in angelum lucis, ut cum Dei angelum uel sanctorum aliquem esse credideris, facere non dubites quod imperauerit. Apparet aliquando sub specie comptę formosę-que mulieris, ut ad libidinem incendat. aliquando monstrosum et horribilem se ostendit, ut exterreat. Tu ergo tantę malignitatis atque fraudis non ignarus diligenter animum aduerte | atque tecum tacitus examina, quo tendant eius uerba, quid gestus exigant, quo alienę imaginis figmenta prouocent. et caue nequid committas | aut a fide alienum | aut ab honestate diuersum | aut uoto castitatis contrarium | neque ut susceptum pro amore Dei uitę perfectioris propositum uanis inimici terroribus agitatus derelinquas. Nihil tibi diabolus nocere poterit, quamdiu tu cum Deo tuo constanter ambulaueris dicens: Dominus mihi adiutor, et ego despiciam inimicos meos. Fortior cunctis demonibus est, qui innocentiam seruat et in Deo confidit. [ERROR: no reftable :] li. 15 notandum Quod si etiam uerus tibi de cęlo angelus uel sanctus aliquis apparuerit, nihil offendes inquirendo, an uere sit qui uidetur. [ERROR: no reftable :] Iosue v. Iesus Naue uir multę pietatis atque fidei, cum uisibili specie angelus ei occurrisset, non dubitauit interrogare illum dicens: Noster es an aduersariorum? nec ante iussis eius obediuit | quam quod angelus Dei esset, compertum habuit. [ERROR: no reftable :] Iud. VI Gedeon quoque ad liberandum ab hostili uastatione populum electus angelum uidit | loquentem-que audiuit, et tamen: Da mihi signum inquit, quod tu sis qui loqueris ad me. accepto autem signo credidit. Vterque tibi exemplo sit, ne uisis eiusmodi nimis cito fidem adhibeas, donec argumento aliquo tibi ueritas constet. Tum siqua adhuc residua

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.