Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Post illum primitiÄ™ mortuorum, Dominus noster Iesus Christus ludibria, maledicta, conuitia, multa horrendaque supplicia et ignominiosissimam crucis mortem sustinuit, ut, pro quibus ipse uolens ac libens talia patiebatur, eosdem ad patiendas martyrii poenas suo excitaret exemplo; iam tum dux inclytissimus milites suos non armis muniens, sed toleratione confirmans, cum diceret: Nolite timere eos, qui occidunt corpus; animam uero non possunt occidere. Sed eum potius timete, qui potest et corpus et animam perdere in gehennam! Et: Qui perdiderit animam suam, inueniet eam. Et: In patientia uestra possidebitis animas uestras. Si ergo commoriemur (sicut Apostolus inquit), et conuiuemus. Si sustinebimus, et conregnabimus.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.