Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 474 --

salutem non parendo. De tua tamen bonitate confisi ad te confugimus, tuam misericordiam imploramus. Ignosce confitentibus, dimitte supplicantibus et, qui pro peccatis nostris mortem pati uoluisti, eadem pietate suscipe poenitentes et gratiam facere dignare ante te humiliatis, fragilitatis humanę memor, quę nisi tua ope sustentetur, labatur et corruat necesse est.

Sed iam redeat, unde digressa est, oratio!

Mori debet — inquiunt — quia se Filium Dei fecit. O cęcam inuidorum mentem! Fatentur, quod se Filium Dei faceret, et falso eum id astruere existimant. Si Dei Filius est, cur ei non creditis? Si non est, cur Deum potius non accusatis, qui homini mendaciter sibi diuinitatem usurpanti tantam concessit uirtutem, ut leprosos curet, cęcos illuminet, mortuos suscitet, demoniis imperet? Respondebunt fortasse, et Naman olim a lepra curatus est, et a cęcitate Tobias, et a morte uiduę Sareptanę filius excitatus reuixit. Sed qui id egerunt, se in Dei uirtute id egisse confessi sunt. Nemo se esse Filium Dei dixit, se puros homines esse uel Dei ministros non negabant. Et, si talis gratia uerum fatentibus conceditur, sequitur, quod Christus ueritatis est assertor, qui se Filium Dei libere professus talia ac tanta operatus sit. Bene igitur de illis prędixit propheta sub persona Domini loquens: Cognouit bos possessorem suum et asinus pręsepe domini sui. Israhel autem me non cognouit. Iudei ergo boue asinoque stupidiores ac feris omnibus crudeliores Iesum debere mori exclamant, quia Filium Dei se facit, cum ob hoc ipsum magis debuit honorari. Vnde etiam Pilatus, qui gentilis erat, cum audisset hunc sermonem, magis timuit. Timuit quippe, ne autor fieret eius necis, qui non solum culpa careret, sed etiam Filius Dei diceretur.

Et ingressus — inquit — prętorium iterum, dicit ad Iesum: Vnde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te? Tuo te ore iniusti iudicii damnas, o Pilate. Potestatem te habere dicis crucifigendi et dimittendi, et tamen, quem

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.