Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 448 --

est, transeat a me calix iste; ueruntamen non sicut ego uolo, sed sicut tu.

Tres assumpsit, ut redemptionem nostram, quam ipse in se perficiebat, opus totius Trinitatis esse ostenderet. Ad mortem autem iturus mortalis hominis conditionem seruat. Tristatur enim et orat. Et quoniam separatur ab eis, instruit nos, quoties oratum ire uolumus, ut solitudinem et quietem quęramus*corr. ex queramus , ne turbę strepitu offensi orandi intentionem laxare cogamur. Eleuatione enim mentis in Deum nobis opus est, quoties**corr. ex quotiens precamur, et humilitate cordis, ut, quod precamur, impetremus. Ob hoc sane ille in faciem procidens orasse dicitur.

Vt autem inter orandum uoluntati nostrę pręferamus diuinam, non sicut ego uolo — inquit — sed sicut tu. Si enim liberari ab aduersis, quę patimur, poscimus, utrum nobis, si liberemur, profuturum sit, ignoramus; et bonum aliquod temporale petendo, utrum expediat ad animę salutem, nescimus. Talia ergo, si nobis conducibile futurum sit, uoluntati eius, qui solus nouit omnia, committamus.

Transire quippe a se calicem passionis petiit Iesus, quia pati ut homo exhorrebat, ut Saluator uolebat, ut Deus disponebat.

Et quoniam recedens a discipulis pręmiserat***corr. ex premiserat : Sustinete hic et uigilate, eosdem ab oratione rediens, cum dormientes inuenisset, increpuit dicens: Non potuistis una hora uigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem! Vos — inquit — qui profitebamini mori mecum, ne uigilare quidem mecum potuistis. Vigilate et orate. Sunt enim, qui uigilant et non orant, ut nocturni fures, ut turpes adulteri. Qui enim facit malum, odit lucem et in tenebris uigilat. Ad sanctos autem pertinet uigilare simul et orare, non ideo, ne tententur — necesse est enim tentari et pugnas sentire mortalem — sed ne intrent in tentationem, hoc est, ne ab ea superentur.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.