Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 125v --

ultione atque uindicta. Sunt enim quibus non est satis in foro, in campis, in hominum frequentia supinos elatos-que incedere, sed etiam domum Domini ingressi cum maxime se submittere deberent ante altare cęlestis regis, eundem uultum seruant, eandem supercilii elationem, quasi iam ei ęquales, cuius non multo post iudicium uelint nolint subituri sunt. et tunc demum fiet, quod ad Deum psalmista ait: [ERROR: no reftable :] ps. 17. Oculos superborum humiliabis. Nihil enim oculi iam ad inferos damnatorum quod eos delectet uidere poterunt, sed cuncta tristia et acerba miseri illi et cernere et pati compellentur. qui-que se olim supra homines esse arbitrabantur, sub immundorum spirituum potestate erunt. Quod quidem metuens Iesus Sirachi filius orabat dicens: [ERROR: no reftable :] Ecclesiasti. 23. Domine pater et Deus uitę meę extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi. hoc est, ne permittas | ut me superet superbia | et me aliquid esse credam, supra id quod sum.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.