Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 433 --

causam intulit et ait: Quia dilexit multum. simul-que subiunxit: Cui autem minus dimittitur, minus diligit. [ERROR: no reftable :] (!) Elemosynę distribuendę ratio Cęterum in omni uitę necessitate ordo tenendus est indigentibus subueniendi. In rerum pari inopia | propinquioribus prius opem feras | quam minus propinquis | et domesticis quam extraneis | et fidelibus quam infidelibus | et bonis denique quam malis. Iesus enim Dominus noster ante se a pastoribus qui in Iudea erant, quam ab alienigenis adorari uoluit. et ante in Nazareth ubi nutritus et educatus fuerat, Esaię prophetiam recitando se manifestum fecit quam Hierosolymis, et ante Iudeos ea quę fidei sunt, docere studuit | quam alienigenas nationes. Quam quidem rem postea apostoli quoque ipsi confessi sunt | ad illos dicentes: Vobis oportuit primum prędicari regnum Dei, sed quia indignos eo uos fecistis, ecce conuertimur ad gentes. Itaque in distribuendis ex charitate rebus | in eos qui pariter indigent, ratio aliqua ducenda erit | cognationis, conditionis, religionis | ac bonitatis. et hoc quoties opus erit uel docere ignaros | uel corripere delinquentes | uel exhortari pigros | uel consolari afflictos | uel tolerare iniuriosos | uel etiam pro persecutoribus orare. Item cum oportebit pascere esurientes, potare sitientes, inuisere infirmos, suscipere peregrinos, tegere nudos, redimere captiuos | et funerare defunctos. Atque hęc fere sunt charitatis pietatis-que officia lucis ęternę mercede compensanda, nisi forte aliquo inanis iactantię fumo infecta fuerint atque obscurata. de quibus singulis erit suo loco disserendum. Interim autem etiam inimicos amare a Domino discamus.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.