Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 419 --

quia non erat eis:*corr. ex ei locus in diuersorio. Pannis uilibus inuoluitur, cui cęlum sedes est, in pręsepio, cui terra scabellum pedum eius est, et per quem facta sunt omnia, non fuit illi in diuersorio locus. Nemo paupertatem humilitatemque professus iactanter superbiat, quod multa reliquerit, quod honorabilior cęteris fuerit. Nihil erat isto opulentius, nihil honorabilius, qui, ut nos ditaret et extolleret, tam egenum, tam infimum, quam uides, se nobis pręstitit.

Et quoniam homo factus Deus esse non desiit, ab angelo nasciturus nunciatur, de Virgine intacta nascitur, cęlestium spirituum cantu celebratur, a pastoribus adoratur, a magis nouę stellę indicio inuenitur oblatisque muneribus ut Deus excolitur.

Deinde exactis diebus purgationis oblatus est puer in templo secundum Legem primogenitis dictam et data est hostia: par turturum aut duo pulli columbarum. Hostia hęc inopię et paupertatis indicium erat. Leuitici enim lex iubet offerri agnum in holocaustum pro filio et pullum columbę siue turturem. Si agnum — inquit — non poterit, offerat duos turtures uel duos pullos columbarum. Ioseph ergo et Maria intantum inopes erant, ut agnum, quem offerrent, non haberent pręter Agnum ipsum, qui tollit peccata mundi, non in templo, sed in cruce offerendum.

Non sit tibi, Christiane, grauis paupertas. Hęc te Dei filio magis similem facit quam diuitem suę diuitię.

Et tunc quidem circumciditur puer, ut iam ab infantia sanguinem suum fundere pro nostra salute incipiat, qui adultus totum in cruce profusurus erat. Vocatum est — inquit — nomen eius Iesus, quod uocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Iesus interprętatur Saluator. Vt nos ergo saluaret, et nasci uoluit in carne et in paupertate uiuere et odia impiorum sustinere. Vere autem Saluatorem esse et Symeon senex et Anna uidua de illo prophetando testati sunt, de quo quidem uenturo tot ante seculis fuerat prophetatum.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.