Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 29v --

cedamus, cum nostrę conditionis imbecillitas | ut cibo | ita somno quotidie indigeat. Sed audeo dicere, quod somnus quoque iusti uigilia sit. Nam ubi diurna opera pie religiose-que peregit | et ante somnum quę Deo grata sunt cogitauit, etiam post somnum quę cogitauerat perficere maturat. Ideo-que citius expergiscitur et exurgit, ut quanto minus dormierit, tanto plus apud Deum meriti bene operando sibi comparet. Igitur non plures horas dormitioni impartit quam naturę necessitas postulat. ut totum quod superest, semper in Dei laudem | aut orando | aut aliquid aliud agendo expendat. Siquod momentum ocio transierit, illud sibi deperisse arbitratur. Porro, satis erit | sex horas ad mediam noctem somno dare, a media uero nocte Romano ritu initium diei capere, nisi aliqua corporis imbecillitas longiorem sibi quietem exegerit. Iste autem a media nocte ad sacrificia laudis Deo offerenda exurgendi mos omnibus monachorum collegiis iam inoleuit. Et quod Ecclesię instituto probatum apparet, id sequi, id curare atque amplecti saluberrimum esse sentimus. Sic olim sanctissimi uiri prędicauerunt, sic docuerunt, sic suo exemplo factitandum ostenderunt. Dauid ipse, quem Deus prę omnibus Iudeę regibus dilexit | [ERROR: no reftable :] Ps. 118 Memor fui, inquit, de nocte nominis tui Domine, et custodiui legem tuam. Et iterum: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Esaias qui cuncta quę euangelistę narrant | multo ante quam euenirent prędixit, ipse amore in Deum accensus ait: [ERROR: no reftable :] Esa. 25 Anima mea desyderauit te in nocte, sed et spiritu meo in pręcordiis meis de mane uigilabo ad te. Hieremias quoque, ante sanctificatus quam natus, futuram Hierosolymę euersionem lugens et precibus misericordiam implorandam suadens nullas efficaciores fore credidit, quam quę nocturno tempore factę fuissent. Ideo [ERROR: no reftable :] Tr. 2 Consurge inquit, lauda in nocte, in principio uigiliarum effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini. [ERROR: no reftable :] Luc. 2 Et in Euangelio legimus | pastoribus uigilias noctis agentibus angelo adueniente Saluatoris natiuitatem fuisse nunciatam. Cuius memoriam Ecclesia quoque a media nocte (tunc enim de Virgine editus creditur) celebrare consueuit. [ERROR: no reftable :] Luc. 2 Tunc etiam, cum in templum puer Iesus est illatus, Anna Phanuelis filia Redemptorem Israhel agnouit sanctarum uigiliarum merito, quia non discedebat de templo, (ut euangelista ait) ieiuniis et obsecrationibus seruiens nocte ac die. [ERROR: no reftable :] Act. Paulus apostolus cum Syla discipulo in carcere positi, media nocte Deo laudes decantant, et carceris fundamenta quassantur, ostia reserantur, uincula soluuntur et ipsi non refragante, sed rogante magistratu liberi dimittuntur. in tantum profuit nocte intempesta ad hymnnos Deo reddendos exurrexisse. Has emulanda tu qui sanctus es, ama uigilias ut sanctior sis. et tu qui peccator es, ut citius ueniam impetres. Artifices partem noctis suo uendicant labori, ut, quo plus operis confecerint, plus lucri consequantur. Quod ergo illis pro adipiscenda pecunia non est iniocundum, sępe enim cantant dum exercentur, hoc tibi molestum esse poterit pro lucranda cęlesti gloria? Nimium delicatus es, ne dicam stultus, si tantum boni tibi parare posse speras tota nocte stertendo. Illis tantum et nocte et die dormire satius esse, de quibus dicitur: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 4 Non dormiunt, nisi cum male fecerint. Qui ideo peruigilant, ut latrocinentur, ut furentur, ut crapulentur, ut libidini luxurię-que satisfaciant. Minus enim peccarent | dum dormiunt nihil agendo | quam male agendo dum uigilant. Tales uigilię tam fugiendę sunt quam hę, de quibus loquimur, expetendę. His aduersus mortiferę uoluptatis illecebras armamur, his diaboli uires frangimus | et in dies efficimur fortiores. In his orando, legendo, meditando, quam suauis est Dominus gustamus. Per has

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.