Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 91r -- illibata uirginitas.
Nam uirginem esse supra usum naturę est,
et angelicum magis quam humanum.
Ideo-que et in Lege honorata est uirginitas et in Euangelio |
sed in euangelio magis.
[ERROR: no reftable :]
Leuit. XXI
Prohibet Lex,
ut sacerdos uiduam uel repudiatam ducat uxorem,
sed uirginem tantum.
[ERROR: no reftable :]
Nu. 31
Et cum Moyses Madianitas delere mandaret,
uirginibus parci iussit.
[ERROR: no reftable :] Iesus
Iesus Naue,
qui Christi Domini figuram ferebat,
neque uxorem habuisse memoratur neque liberos.
et illo duce populus Israhel Terram ingressus est promissionis.
[ERROR: no reftable :] Helias. Heliseus
Elias et Heliseus nusquam iniisse matrimonia leguntur,
et soli inter ueteres a morte quosdam ad uitam reuocarunt.
[ERROR: no reftable :] Hieremias
Hieremias quoque,
quia in utero matris dicitur fuisse sanctificatus,
uirgo permansit.
ne donum amitteret adultus,
quod acceperat conceptus.
Ad nostra ueniamus.
[ERROR: no reftable :] ICXC
Ipse Dei filius Christus uirginem matrem sibi elegit,
uirgo ipse permansit,
uirginum sponsus dici uoluit.
sed neque baptizari nisi a uirgine sibi placuit |
neque matrem cum ab ea decederet nisi discipulo uirgini commendare.
Hęc autem
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
|