Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 682 --

Iesus. Nam licet Iesus etiam reliquos omnes diligeret, de nullo tamen sic est expressum | sicut de isto, quem mentis corporis-que puritas commendabat. Hic solus in sinu Christi cunctis ad mensam sedentibus recubuit, quia solus fortasse intemeratę uirginitatis laude illi proximior erat. Pręcellit autem uirginitas uiduitati | et uiduitas matrimonio. [ERROR: no reftable :] Matth. XIII Quandoquidem euangelici seminis centesimus fructus ascribitur uirginitati, sexagesimus uiduitati, tricesimus matrimonio. [ERROR: no reftable :] XIIII In Apocalypsi etiam illi qui sequuntur Agnum quocunque ierit, et canticum nulli alii cantabile concinunt, uirgines esse memorantur. Porro ipse Saluator, ut monstraret | pręcipue castis deberi regnum Dei: [ERROR: no reftable :] Matth. XIX Sunt eunuchi inquit qui se castrauerunt propter regnum cęlorum; hoc est, qui nubendi libertatem in propositum uerterunt castitatis, quo purius expeditius-que Deo seruirent | et cum angelis in cęlo socii essent, qui angelicam uitam in terra uixissent. de quibus est dictum: [ERROR: no reftable :] Matth. XXII Neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in cęlis. [ERROR: no reftable :] Luc. 12 In eo quoque Dominus continentiam seruis suis uidetur imperasse, quod apostolis pręcepit, ut lumbos precinctos haberent. In lumbis quippe generandi semina sunt. qui autem in carne seminat, de carne et metet corruptionem. sed qui seminat in spiritu, de spiritu et metet benedictionem. [ERROR: no reftable :] Oratio Preces etiam qualiter Deo sint offerendę nobis documento est Dominus noster. Orandi enim rationem, quam uerbis monstrauit, opere perfecit. [ERROR: no reftable :] Matth. VI Orare iubet in abscondito | et ab illis quę impedire

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.