Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none (Omnes textus textus)
Search criteria: latinorum

Quod quaesisti inventum est in 42 locis.

Preme hic ut KWIC videas

Loci 1-42:


1. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sub quo erant VIII principes, qui regnabant et iustificabant populum, quoniam multus erat nimis. Igitur impugnantes Sylloduxiam, expugnaverunt eam. Inde debellando caeperunt totam Macaedoniam. Post haec totam provinciam Latinorum qui illo tempore Romani vocabantur, modo vero Morovlachi, hoc est Nigri Latini vocantur. Imperator etiam plurima cum eis faciens bella, sedens in solio suo, nec valens in aliquo superare, misit, et facit pacem cum


2. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Modico autem dierum transacto spatio et ecce dux ipse, ut erat solitus, uenit cum magno armorum strepitu et appropians usque ad menia ciuitatis insultansque armis et uocibus, ciues anxios et tremebundos ad prelium prouocabat. Mox autem quidam audatie spiritus incalescere cepit cordibus Latinorum et arreptis subito armis per portas constipatim errumpunt et diuinum inuocantes auxilium binas acies instruunt. Tunc duobus probioribus duo dantes uexilla preceperunt omnibus armatis, ut altera pars unum, altera uexillum alterum sequeretur. Hortantesque se ad inuicem protinus se hostibus


3. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uiri fratres minores in suis predicationibus suadere ciuibus, ut potestatem de gente Latina aduocarent. Precipue autem Thomas archidiaconus conuocato clero frequenter populum comonebat multis ostendens rationibus, quod non alio modo poterat ciuitas ad bonum statum reduci, nisi per regimen Latinorum. Et tandem acquieuerunt omnes, ut de gente Latina potestas eligeretur. Facto autem uniuersali consilio quesitum est, ex qua ciuitate Ytalie potestas aduocari deberet. Et tunc omnium in hoc resedit uoluntas, ut ad ciuitatem Anconitanam pro potestate mitteretur. Tunc elegerunt duos, qui


4. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

magno cum clamore uitarent. Similiter et Colomannus et templarius cum suis commilitionibus Latinis magnas strages ex hostibus faciebant. Sed impetum multitudinis iam non ualentes sufferre, Colomannus et archiepiscopus acriter uulnerati uix euaserunt ad suos. Magister uero templarius cum tota atie Latinorum occubuit, multi etiam Hungarorum in illo certamine perierunt. Hora autem diei quasi secunda et ecce uniuersus exercitus Tartaree multitudinis, ueluti quadam chorea, circumdedit omnia castra Hungarorum et intentis arcubus ceperunt undique saggittare, alii uero in circuitu castrorum ignem


5. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uniuersas. Inde discedens recto cursu deuenit ad urbem Albensem et continuo cuncta suburbane habitationis domicilia concremauit, ciuitatem uero aliquot diebus obsessam factis insultibus inuadere satagebat. Sed quia locus circumfusa palustrium aquarum copia satis erat munitus, quem optima Latinorum presidia erectis undique machinis tuebantur, dux impius uano frustratus labore discessit. Properabat autem regem attingere, idcirco non tantam uastationem transcurrendo facere poterat, sed adinstar estiue grandinis ea dumtaxat loca demoliti sunt, per que transitum habuerunt.


6. Nikola Modruski. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

alios hoc labore leuasset; exstant tamen plereque eius consolatoriae dignae epistulae, quales etiam sunt nonnullae Cypriani, Hieronymi, Basilii Magni aliorumque complurium doctissimorum uirorum tam Latinorum quam Graecorum. Scripserunt enim hac ipsa de re et Graecorum complures: Plato, Cleanthes, Crato, Diogenes, Epicurus, Dicaearchus, Posidonius, Carneades, Chrysippus, et Crantor, quem Cicero illo secutus est.


7. Nikola Modruski. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

patriae uersus Cyrenas latissime extenderunt? Dimitto enumerare gloriosam Epaminondae mortem, Harmodii, Aristogitoni, Themistoclis, Bruti, et aliorum ducum clarissimorum tam Graecorum quam Latinorum nec non etiam barbarorum, cum apud hos omnes non solum duces aut alias singulares personas, uerum etiam et totos exercitus certae morti sese deuouisse legimus et, quae imbecillioris sunt sexus, feminae pleraeque magnanimitate simili


8. Nikola Modruski. De consolatione liber, versio... [Paragraph | Section]

laborem ademisset | eius... epistulę ] consolatorię eius epistulę, digne quidem V1 | etiam... Cypriani ] etiam Agustini sunt nonullę, et Cypriani V1 Prol. 8-9 (tam Latinorum... secutus est) desunt in V1 | post illo delevit in opere quod meminimus Prol. 10 sequi ex assequi ] consequi V1


9. Marulic, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_306 | Paragraph | SubSect | Section]

138 .
Dolus. Seruę Philotidis consilio seruati Romani, cum Latinorum obsidione premerentur 10 . Latini Romanos infestantes per connubia decepti trucidantur 49 . Hannibal iitteras simulatas nomine principum Metaponti ad Fabium mittit, uti adueniens


10. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed et Symmachus et Aquila apud Zachariam ἀργυροῦς scribunt, non ἀργύρια. Ioachimus autem Camerarius, vir eruditissimus (quem, sicut debeo, honoris causa nomino) in libello quem inscripsit de Graecorum ac Latinorum numismatis, se didicisse scribit de Graecorum commentariis, singula ἀργύρια valuisse minam Atticam: quod ego quidem optarem idonei alicuius scriptoris authoritate confirmatum. Solet enim Iosephus


11. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 308 | Paragraph | SubSect | Section]

ut cum Deus dicitur Lux, 1 Iohan. 1. Deus est lux, et in eo tenebrae non sunt Sic et ibidem pii dicuntur ambulare in luce: id est, innocenter vivere. Eodem modo et Ephes. 5 pii vocatur Lux. ait enim: Eratis olim tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate. Vicina huic locutio Latinorum est, cum purum aut impurum aliquem, veracem aut honestum, aut contra malum hominem nominant. 2. Corinth. 6. Quod enim consortium iustitiae cum iniustitia? Quae communio luci cum tenebris? idem utrunque membrum aut colon dicere [?: ] detur. Lux interdum ponitur pro vita, quia


12. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 837 | Paragraph | SubSect | Section]

signa aut vocabula, magnum remedium est linguarum cognitio. Et Latinae quidem linguae homines, quos nunc instruendos suscepimus, et duabus aliis ad Scripturarum divinarum cognitionem habent opus: Hebraea scilicet, et Graeca: ut ad exemplaria praecedentia recurratur, si quam dubitationem attulerit Latinorum interpretum infinita varietas: quanquam et Hebraea verba non interpretata saepe inveniamus in libris, sicut Amen, Alleluia, et Racha, et Osanna, et si qua sunt alia. quorum partim propter sanctiorem autoritatem, quamvis interpretari potuissent, servata est antiquitas, sicut est Amen et


13. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1153 | Paragraph | SubSect | Section]

יביה Ianiach significat, dabit refrigerium: sicut parentes de Noah sperant, ac dicunt, quod illis praestabit quietem et liberationem a maledictione. Ille bifrons est, ut qui viderit prius et posterius seculum. Convenit etiam, quod in vetustissimo numismate Latinorum in uno latere bifrons Ianus, in altero navis, nempe arca et diluvii monumentum fuit expressa. Sic Ceres Hebraice Hores, aratorem significat, nempe patriarchum Iacobum, qui amisit filium ad inferos in puteum ac carcerem abreptum, et post longum luctum ac


14. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1231 | Paragraph | Section]

275 lamentationis figura 213 lancea quomodo saepe in Scriptura usurpetur 337 lapsus styli quomodo fiat 247 Latini luctus et ieiunium 307 Latinorum conquestio 400 Latinarum literarum origo 390 Latomus quomodo scripturam tractet 418 Latomi locus. ibid. laus et vituperatio in Sacris 227


15. Ritter Vitezovic,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

notis, in rerum actarum tempore, ac Regum nominibus, per omnia non conveniant. In secundo haeret; quod specialiter Paganiam describens Porphirogenitus, eandem versus Croatiam baptizatam Cetina fluvio terminari adscripserit. Et tertium; quod in Civitatibus illis Latinorum et Romanorum reliquiae se conservaverint, illorum lingua adhuc uterentur, et Dalmaticum nomen, Provinciae a Romanis inditum, conservent. Ad haec (pace eiusdem Lucii) ex ipsius vulgatis de Regno Dalmatiae et Croatiae exemplaribus quaedam


16. Ritter Vitezovic,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

Croatia proprios Principes et Reges, continua procul dubio serie post Ostrivojum; in qua non satis adimpleta, scriptorum defectus causandus est. Terrestres enim /Ioannes Lucius operis citati libro 2. capite 1./ Croatorum res gestae a nullo Latinorum scriptorum traduntur, et a Graecis quaedam exilia. Ipsi autem Crovati, ut armis semper plurimum, ita minimum litteris dediti fuere. sicuti apparet ex Contractu Fratris Gregorii Episcopi Traguriensis cum Communitate loci illius celebrato, recentioribus


17. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tam in bonis episcopalibus quam et hic collocatae vigiliae, neque ad depositum in capella sancti Stephani prothomartyris cadaver Braniugii admissus populus, neque ad ejusdem depositionem in crypta episcopali, penes aram coenae domini. Vigilias autem has partim praediales, partim cives vici Latinorum obibant, et quidem ad portam utramque duplicatas, in area et in gradibus. (Candidatio capituli pro episcopatu.) Necdum deposito episcopi cadavere pro successore inter capitulares


18. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

curialis.) Mortuo Zagrabiae die 13. Maii domino Adamo Krisanich, comite curiali, absque haeredum solatio, et familiae Krisanichianae ultimo, per mortem ejusdem tria in abbatia Topuszkensi praedia, videlicet Hrussevecz, Zaluszje et Luchenicza, prouti et quartum in vico Latinorum Zagrabiae, ad suam excellentiam episcopalem devoluta sunt. (Praedia tria collata comiti Leopoldo Nadasd.) Accepta in considerationem necessitate amicorum ecclesiae, prouti ex


19. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

sexus contulit, ut ex protocollo in secretaria reservato patet uberius, cum inscriptione in duobus millibus sexui foemineo admissis. (Et Adamo Naisich quartum.) Praedium autem in vico Latinorum existens spectabili domino Adamo Naisich regni protonotario. Quod etiam ex protocollo constat uberius. (Episcopus Viennae detinetur et tandem Zagrabiam pergit.) Sua autem


20. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

videlicet bene et noviter vestita suae excellentiae familia, et officialibus, una cum vicario temporaneo, canonico a latere, capellano. Procedente post hos sua excellentia episcopali, et post hanc venerabilis capituli exmissis et laudatario Joanne Persich chori praebendario, civibus vici Latinorum ad portam et gradus vigilias tenentibus. Ad gradus majores adstitit clerus, videlicet ex domo deficientium, parochi viciniores, praebendarii civitatis, alumni seminarii, praebendarii cathedralis ecclesiae, et suo ordine cathedralis ecclesiae Zagrabiensis canonici, qui facta episcopi


21. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

se transtulit. Georgius Igerchich parochus Capronczensis et vicearchidiaconus Camarcensis. Franciscus Vlahovich parochus Ivanicensis et vicearchidiaconus Chasmensis. Josephus Vitnich parochus ad sanctum Petrum in vico Latinorum Zagrabiae et vicearchidiaconus cathedralis. Joannes Vagyon parochus sanctissimae Trinitatis in Inferiori Stubicza. Georgius Jambrekovich. Stephanus Raffay. Franciscus Mihanovich.


22. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

8. Ut officiales rango haberent aequale cum aliis 9. Ut salaria instar propositi schematis. 10. Ut contributionem et dicationem subeant ecclesiae Zagrabiensis subditi praediales ignobiles decimalistae Trauscolapiani, cives areae capitularis, Pottok, Nova villa, vicus Latinorum, Lupoglav, Dombra aliique, civitates illius et oppida. 11. Ut eandem dominium Sztenichnak, partes maritimae, bona cameratica, inquilini, opifices, molitores, verbo hactenus exempti, etiam generalatus subditi. 12. Ut emolumenta confiniorum omnia ad cassam regni applicentur. 13. Ut dominium


23. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

fumum quemlibet in tribus florenis auctum, consequenter 21 florenus a fumo. Dominus Hohnemer magister postae Zagrabiensis pro nobili promulgatus ex noviter obtentis armalibus litteris, dominus Busan et Magdich consiliarii Suae Majestatis promulgati. Ad cives areae capitularis, Novam villam, vieum Latinorum 150 fl. pro contributione impositi. Domino comiti bano suprascripta Suae Majestati praesentanda puncta, data authoritas illa immutandi, si et in quo visum fuerit. Suprascripti episcopi Segniensis et Bosnensis ad finem congregationis non permanserunt, sed


24. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

fundo existentes et ad defendendum archivium publicum, ecclesiam, vigilias item praestandas in vicem canonicorum, olim sub Osvaldo episcopo, consensu Matthiae regis illocatos ad servandam quoque privilegiorum memoriam et vestigium aliquod pietatis divorum hactenus Hungariae regum, non minus vicum Latinorum et Villam Novam, tanquam primum curialem episcopi fundum, secundum autem, Villam nempe Novam, tanquam canonicorum allodia et praebendariorum domus cum ecclesiae servis, incolis videlicet aliquod ad deferenda vexilla, palas supplicationum tempore obligatos, prouti et mundandam ecclesiam,


25. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

Domus in area capitulari domini episcopi Thauszy collata est canonico Balthasari Kercselich. Mortuo 8. Novembris domino canonico Chasmensi Gregorio Igerchich, canonicatus ejusdem collatus est Joanni Paxy parocho Dernensi, citra capituli candidationem. Hoc eodem anno in horto episcopali, vicus Latinorum, piscina elaborari cepta est ope subditorum et laboratorum. Item ad sanctum Rochum murata culina e fundamentis erecta et posita. Baro Trenck in suis carceribus Moraviae obiit, cujus Sclavonica bona appraehendit camera.


26. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

dignaretur. Quas preces etiam capitulo exhibuerunt. Sed capitulum succurere renuit, episcopus tamen ex puro beneplacito et protestatione, ne obligari episcopum assererent, quod suprascripti senatores nomine totius magistratus sponsi sunt, laboratores 100 ipsis in adjutorium dedit. Et ne vici Latinorum cives laborarent voluit, sed partim ex Pokupszko, partim Hrasztovicza laboratores dati. Attamen cum dicta civitas alveum reducere tardasset non sine praejudicio molae episcopalis, a reverendissimo domino Wolffgango Kukuljevich in absentia suae episcopalis excellentiae


27. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

qua arte, eo locumtenentem adduxit, ut de sua vicebani revocatione ex Lonycza facta 15. Martii recognitionem plane eidem daret, quae postea ad praepotentiam vicebani probandam, uti in expositione erat, egregie servivit. Hac obtenta, clam per laniones tam porcos, quos levissimo pretio vendebat in Latinorum vico Spoliarich, quam et boves, qui in alodio vicebani erant, taxari aestimarique fecit. Expedivit etiam ad Tkalecz procuratorem, ut damna vel minima, tam curiae quam et rusticis illata, conscribantur et, pretio artificibus deposito, taxentur. Locumtenens etiam et vicebanum revocavit


28. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 288 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

reliquis, res quasi in dissimulationem abiit. Neque eatenus quidquam est constitutum. Ex quo et protonotarium Naisich suspectum volebant aliqui,- re hac per vicebanum Rauch in congregatione regni proposita adeoque vulgata, eo majore effecta, quod quidam in vico Latinorum habitans Mathias Rosankovich, in cujus videlicet domo armales hae conficiebantur, repentina morte sublatus fuisset, adeo ut semet veneno sustulisse et necasse crederetur. Apud hunc reperta est cista armalium litterarum, quarundam confectarum, aliarum confici incoatarum; repertum sigillum


29. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 288 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

repentina morte sublatus fuisset, adeo ut semet veneno sustulisse et necasse crederetur. Apud hunc reperta est cista armalium litterarum, quarundam confectarum, aliarum confici incoatarum; repertum sigillum regium, cera, aliaque hunc in finem necessaria. Quae ejusdem exsecutor, parochus nempe vici Latinorum Josephus Vitnich, ad episcopium detulit, ubi res hae supprimebantur quidem, sed in fine factae sunt publicae, complicibus ultro citroque dispersis. Ignatius enim pictor accepta pecunia Venetias profugisse dicebatur. Sunecz latitabat apud parochum sanctae Clarae. Jurjevich loca mutabat.


30. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 289 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in trajectu ad Szuszed dimittitur, sparso rumore, reum semet in Savum praecipitasse ac sponte submersum esse. Sed fiscalis Krajachich arguit, nec filium exmitti debuisse pro capiendo reo, nec submersum esse, testimonio nautarum ex Szuszed, item inquisitione, nocte illa dimissum, Zagrabiae in vico Latinorum dormivisse, detentumque fuisse triduo, tandem expeditum, praesumptione manifesta, ne delictum in Joannem Rauch transeat isteque gravetur aut praepotentiae manifestae, ut potius jussa dispositionesque eludantur regiae, quam ut Veritas prodeat. Revera hoc et Viennae sic considerabatur.


31. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 361 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

causata mors dicebatur. Primo. Usurae arguitur. Prioribus adhuc annis, ac circa 1753. rumor publicus fuerat, eundem Jellachich cum Carolo cive Softich plerisque in locis quaesivisse pecunias, ac in effectu fodisse in Vico Latinorum penes suum praedium aliisque in locis, quod nec ipse negabat. Vatis cujusdam foeminae svasu tales in arce deserta Medved quaesivit, foditque etiam. Adolescens quidam elementaris classis, ex Istriae partibus, mendicando vivens et pietate Zagrabiensium fidelium, alias ob gibbos corporisque


32. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 518 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

abbas b. virginis Mariae de Valle, in qua familia Schitarocziana in masculo defecit integre; isti Schitaroczi aliter Darovich vocabantur. Superiore anno frater suus Thomas defecit. A morte fratris tenuit cantor episcopalia praedia, nempe unum in vico Latinorum Zagrabiae, collatum a morte cantoris per episcopum domino comiti Julio Keglevich, aliud in abbatia Topuszkensi, collatum a fato episcopo domino Lucae Novoszel suo isthic comiti curiali. Cantoratus autem collatus est canonico Antonio Zdenchai, hujus archidiaconatus


33. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

et horum tantummodo exempla intueamur. Tum A., quid si eos, inquit, nihilo aequiores sis habiturus, et eorum etiam subsidiis destitutum te sentias? ac non unum aliquem e populo, sed ipsum latinorum poetarum principem testem adhibebo. Pervulgatos et pulcherrimos Virgilii de Anima Mundi versus velim in memoriam revoces. Nonne apertissime Stoicorum sententiam exponi, et omnia fabularum involucra removeri vides? Alios etiam


34. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

equidem, inquit, nunquam Virgilium tot locis, tamque constanter in difficilioribus doctrinis refugientem fabulas animadverteram. Tum ego, at eundem, inquam, hunc morem rejiciendae in rebus obscuris fabulae fuisse aeque constanter omnium latinorum poetarum usu comprobatum facile possem ostendere. Sed ad Virgilii auctoritatem unius Ovidii exemplum adjiciam: est enim fortasse caeteris omnibus ad probandum accommodatius, quippe a poeta fabularum studiosissimo desumptum.


35. Zamanja,... . Navis aeria et elegiarum... [Paragraph | Section]

Plata argentum hispanis est. In aliorum nominum, quae heic occurrunt, inflexione, scito, poetam sequutum graecae latinaeque inflexionis rationem quamdam ac similitudinem; minimeque sollicitum fuisse in inquirenda diligentius aliorum scribendi ratione; quum id in rebus novis atque a latinorum consuetudine alienis, uti sunt haec novarum gentium ac barbararum nomina, putet profecto cuique esse liberum oportere et in soluta metro oratione et multo magis in carminibus, ubi est non modo syllabarum ratio diligenter habenda, verum etiam poetici numeri suavitas atque elegantia


36. Kunic, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxviii | Paragraph | Section]

sine ullo artificio conjectis; haec levia, et numerosa, coagmentata levissimis verbis, certa lege, ac solertia non mediocri dispositis et collocatis: ibi interpretem ita loqui, ut putes, Graecum hominem, quum singulas tantummodo Latinas voces didicerit, Latine loquendi rationem, id est proprias Latinorum formulas ignoret, in aliena lingua patriae linguae consuetudine utentem, ita orationem conformare, nihil ut in ea non appareat insolens et peregrinum; heic alterum interpretem, vel magis poëtam, illa eadem sic effari, ut credas te audire civem Romanum, in media urbe natum et educatum,


37. HesiodusZamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa92 | Paragraph | Section]

892 Fontibus , heic fincs etc. Eosdem hosce versus paullo aliter, quam extuleram superius, heic extuli, ne eadem frigidiuscule verba repetam, quod a Latinorum consuetudine prorsus est alienum, quamvis apud Graecos in usu sit. An etiam hi versus huc intrusi? Certe £os ab Hesiodo bis repetitos sine ulla probabili caussa vix crediderim. 900 Quos prope, in


38. HesiodusZamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa202 | Paragraph | SubSect | Section]

si fiant. 853 Accipe et haec etc. Hunc ego versiculum addendum putavi, ne ullo sine nexu transitus fieret a rebus nauticis ad res diversissimas. Latinorum poetarum minor, quam Graecorum libertas aut potius quaedam audacia, qua subito in ea, quae dicenda sunt, insiliunt. Pindarus inprimis huiusmodi est, ideoque obscurior vulgo habitus. 854


39. Katancic, Matija... . Fructus autumnales, versio... [page 294/339 | Paragraph | Section]

in prosodiam Illyricae linguae animadversio. I. In metro Illyrico, quod nos absque omni exemplo struere ausi sumus, naturam linguae potissimum spectabamus, Graecorum scilicet, et qui universa ab his mutuati sunt, Latinorum consuetudine usi. Itaque, quod medias primasque vocum syllabas concernit, quae gravi aut acuto exprimuntur sono, natura longae sunt. E. G. gusta,


40. Katancic, Matija... . Fructus autumnales, versio... [page 294/339 | Paragraph | Section]

Vocales i, o, u communes, ni lex prima intercedat. E. G. Ja kozu s dvim jarići dadem tebi, samo posviraj. Consona terminatae voces legem habent Latinorum: vocali in subsequa corripiuntur, consona sequente producuntur, siquidem consona simplex est neque lex prima impedit. E. G. Ja ću pivat,


41. Kunic, Rajmund. Epigrammata, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


5.739.1  Ut laeva est, nullum non spernit Phyllis amantem.
5.739.2   Dignus et est sperni Phyllida quisquis amat. 740. [737.]In scriptorum Graecorum ac Latinorum contemptorem.
5.740.1  Qui Grajos spernis scriptores atque Latinos,
5.740.2   Quid rerum scribas quaerere, Cinna, piget.
5.740.3  Scire sat est, quaequae scribas gravitate Latina


42. Kravar, Miroslav. Oratio in conventu Latinis... [page 182 | Paragraph | Section]

multo latius multoque aptius quam antea uti coeperunt. Quo factum est, ut lingua Latina nullo iam modo eum honoris locum retinere posset, quem antea habuerat. Haec ego omnia nimis vetera satisque cognita praetereo, ut ad hodiernum studiorum Latinorum statum veniam. Inter duo bella universalia in Vetere Iugoslaviae regno duo erant scholarum genera, in quibus discipuli puerili aetate lingua litterisque Latinis instruerentur: alterum erat gymnasium classicum, in quo praeter linguam Graecam etiam Latina


Bibliographia locorum inventorum

Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].

Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].

Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].

Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].

Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].

Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].

Zamanja, BernardKunic, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768]: Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica, 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [numerus verborum] [zamagna-b-navis.xml].

Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].

HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].

Katancic, Matija Petar (1750-1825) [1791]: Fructus autumnales, versio electronica, 948 versus, verborum 7599, ed. Tomo Matic [genus: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [numerus verborum] [katancic-mp-fructus.xml].

Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].

Kravar, Miroslav (1914-1999) [1966, Roma]: Oratio in conventu Latinis litteris linguaeque fovendis, versio electronica, 712 verborum [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [kravar-m-oratio.xml].


Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.