Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 26 --

Orsich nominasset, ex parte autem cleri nominandum aliquem episcopo obtulisset, qui et dominum canonicum Kukuljevich, tanquam virum ad hoc munus aptum et actis ac deputationibus congregationis hujus continuo praesentem, pro ablegate ex parte cleri constituit. |

49

Prodente se tamen magis saecularium passione, scitis jam praemissis studio tamen non articulatis, die altero, primum protonotario, dein domino Busan ablegatio oblata, his sese excusantibus imo deprecantibus, dominus Josephus Raffay, substitutes vicecomes comitatus Zagrabiensis, ad dominum vicebanum Joannem Rauch exmissus, ut ipse ablegationem susciperet. Apud quem diutius commoratus retulit: dominum vicebanum omnino istud suscepturum, ita tamen, ut eidem non alter quam dominus Josephus Magdich (ecclesiae pane enutritus et per illam elevatus, ditatus, hostis tamen ecclesiae apertus) adjungatur, et ex parte cleri ut nullus omnino mittatur, tum quod ipse nulli locum et praecedentiam dare posset, tum quod clerus videretur interessatus, tanquam cum quo negotii plurimum Viennae habituri essent.

(Canonici Zagrabiensis ecclesiae ab ablegatione exmissi.)

Obstupuere ad hoc plurimi, status cleri potissimum. Et primum strenue defensum, ex parte cleri aliquem mittendum esse. Quo etiam per saeculares agnito, laboratum per illos, ut saltem canonicus capituli Zagrabiensis excludatur. Quare primum rectori societatis Jesu, dein Paulinis ex parte, cleri ablegatio delata, his non acceptantibus, per dominum Josephum Magdich canonicis Chasmensibus, et qnidem Georgio Kovachevich lectori, viro egregio, sed constanter infirmo, quique jam septem mensibus continuo lecto affixus decumbebat, pro quo et per saeculares conclamatum, utpote scientes eundem Viennam non iturum, et ipse intra reliquos deputatos, nempe dominum comitem Orsich, vicebanum et Magdich, articulariter inscriptus, addita per protonotarium cautella: non obstante unius vel alterius absentia, sciebant enim impotentem dominum Kovachevich non | 50 ascensurum, et pro diurno cuivis ft. 10, dico decem, ex cassa regni ordinati.

(Episcopum aggreditur protonotarius.)

Occasione hujus tam apertae contra clerum passionis episcopus partes cleri tuiturus et etiam pastoris munus executurus, dum turpe esse moneret, unius principis, fidei, patriae membra tantis dividi dissidiis, non dubitarunt saeculares praecipue protonotarius aggredi verbis ipsum episcopum, eundemque lacessire.

(Statuta congregationis et acta.)

Hac autem congregatione ad secundam Octobris protracta et dissidiis exacerbatisque undique animis terminata, praeter jam recensita in indigenam susceptus dominus Kleffert vicecolonellus et comitis bani adjutantius, qui conscriptionem hominum in dictis confiniis perfecerat, uti et dominus Benzoni. Viarum reparatio pro hoc anno soluta, quantum contributionale ad fumum quemlibet in tribus florenis auctum, consequenter 21 florenus a fumo. Dominus Hohnemer magister postae Zagrabiensis pro nobili promulgatus ex noviter obtentis armalibus litteris, dominus Busan et Magdich consiliarii Suae Majestatis promulgati. Ad cives areae capitularis, Novam villam, vieum Latinorum 150 fl. pro contributione impositi. Domino comiti bano suprascripta Suae Majestati praesentanda puncta, data authoritas illa immutandi, si et in quo visum fuerit.

Suprascripti episcopi Segniensis et Bosnensis ad finem congregationis non permanserunt, sed sub eadem, quivis ad sedem propriam rediverunt.



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.