Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Non mirari non possum hic, meris coniecturis impensum, Ioannem Lucium nostrum; nisi et
ipsius Opera, suggestis novis editionibus, depravata, auctoris sensum posthomo fato
immutarint; Ubi Diocleatis et Maruli de Regibus Croatiae Commentaria, ex antiquissimis
codicibus, lingua vernacula conscriptis, in Latinam translata, non nihil carpat, et
quaedam in dubium fidem vocet; Quod Narentanos, eandem cum Croatis nationem fuisse,
ambigat. Et Tragurium, Patriam suam, nec non Spalatum et Iadram, Civitates Maritimas
Croatiae adimit: eas Dalmatiae, quasi alienae regioni, aut alteri genti, appropriaturus.
Primum eo argumento fundare supponitur; Quod patria illa commentaria cum Graecorum
Francorumque notis, in rerum actarum tempore, ac Regum nominibus, per omnia non
conveniant. In secundo haeret; quod specialiter Paganiam describens Porphirogenitus,
eandem versus Croatiam baptizatam Cetina fluvio terminari adscripserit. Et tertium; quod
in Civitatibus illis Latinorum et Romanorum reliquiae se conservaverint, illorum lingua
adhuc uterentur, et Dalmaticum nomen, Provinciae a Romanis inditum, conservent. Ad haec
(pace eiusdem Lucii) ex ipsius vulgatis de Regno Dalmatiae et Croatiae exemplaribus quaedam
perpendenda opponam. Et quidem ad
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Croatia rediviva, versio electronica, 68 versus, verborum 7054, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-croatia.xml].
|