Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 25 --

Suam Majestatem datis in homagiali devotione ad Suae Majestatis arbitrium subjecti sunt.

(In deputatione disputatio.)

Nihil de his, clam et secreto intra capitulum et episcopum actis, constabat regnicolis. Immo in deputatione reverendissimus dominus Wolffgangus Kukuljevich strenue et insigniter immunitatem illorum propugnabat ex suprascriptis rationibus, ac etiam praedialium mentis, qui aeque praedia illa sangvine merueruut. Consequenter et civitates regias et oppida libera, immo ipsos nobiles unius saltem sessionis dicandos fore, quod postremum aegre acceptum a regnicolis est. Ipseque pro nobilitatis hoste habitus, multis se | 4 grauem reddere coactus fuerat. Subjectio Suae Majestati facta ideo regnicolis cellata est, quod ecclesia ab ipsis exempta foret, sive ab ipsorum judiciis, et quod nec ab ipsis data erant privilegia populo, et tandem, quod meritum penes ecclesiam permaneret, nec dicere possent, clerum per ipsos fuisse subactum.

(Puncta Suae Majestati regnotenus posita.)

Finita tandem deputatione et in congregatione praesentata infra denominandi fundi reperti sunt. Ennata rursus quaestione de Dubicza, ut praesidium et commanda est, ac etiam pro illius emolumentis, volente regno, ut e manibus evellatur capituli. Quare et dominus Franciscus Kussevich, qua constitutus fiscalis regni, petiit sibi edoceri quo jure eandem capitulum possideat. Satis rursus cum disputatum fuisset, tandem ad Suae Majestatis determinationem res suspensa est. Quare combinatis iis, quae Suae Majestati praesentari deberent videlicet. Primo. Ut in omnibus privilegiis et immunitatibus Sua Majestas regnum confirmaret. 2. Ut supremum regni capitaneum nominandi, eligendi usus penes regnum permaneret. 3. Ut comes banus pro tempore futurus proprietarius horum regni confiniorum esset. 4. Ut eidem Sua Majestas de stipendio provideret. 5. Ut vicebanatui officium supremi comitis comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis in perpetuum conjungeretur. 6. Ut regulanda confinia a consilio bellico, minus commissariatu, non dependerent, sed a bano et regno uti hactenus. 7. Ut in iis non alii quam ex regno et Hungaria accomodarentur. |

48

8. Ut officiales rango haberent aequale cum aliis 9. Ut salaria instar propositi schematis. 10. Ut contributionem et dicationem subeant ecclesiae Zagrabiensis subditi praediales ignobiles decimalistae Trauscolapiani, cives areae capitularis, Pottok, Nova villa, vicus Latinorum, Lupoglav, Dombra aliique, civitates illius et oppida. 11. Ut eandem dominium Sztenichnak, partes maritimae, bona cameratica, inquilini, opifices, molitores, verbo hactenus exempti, etiam generalatus subditi. 12. Ut emolumenta confiniorum omnia ad cassam regni applicentur. 13. Ut dominium Kuttinya comitatui Crisiensi reincorporetur et dicetur, ac ad cassam regni contribuat. 14. Ut Sua Majestas tricesimas medias ad hunc fundum applicet. 15. Ut Petriniam jurisdictioni regni et confinii applicet. 16. Ut generalatibus Varasdinensi et Carlostadiensi protectionem et colonorum susceptionem prohibeat. 17. Ut Dubiczam cum emolumento regno tradat.

(Quaestio de ablegatis. Student clerum ejicere.)

Quibus ad Suam Majestatem praesentandis, de submittendis ablegatis actum est. Et licet pro veteri more et recepta ubivis consuetudine, ex statu magnatum, cleri et equestri mitti aliquis debuisset, immo ut mittatur nec dubium videbatur, quod et comes locumtenens ex parte magnatum comitem Christophorum

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.