Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Argenti desiderium non accipere, Iudicum 5. significat, non parcere hosti victo, spe redemptionis seu precii. Sic et Isaiae 13. Argentum in scoriam versum vocatur Isaiae 1. doctrina corrupta, et homines a vera pietate, vel in sententia, vel in moribus degenerantes. Sumitur et Proverbiorum 26. comparatio ab argento scoriarum. Argentum ferentes, et mercatores, idem sunt Zophoniae 1. Argentei, vocantur maiora quaedam numismata argentea, Gen. 20. Iudicum 17. pro talibus 30 prodidit Iudas Christum. Cuius vero precii fuerit unus argenteus, et an plures eius species fuerint, non facile est statuere. Camerarius in libro de Numismatis graecis et latinis, ita de illis scribit: Αργύρια sunt in Evangelica historia, atq. his XXX acceptis a Iuda Christum salvatorem nostrum proditum legitur. Haec didicimus de Graecorum commentariis, singula valuisse denariis centenis: id est. una mina Attica. Et mox: ἀργύριον in historia Evangelica, decem coronati. Veniit igitur Christus coronatis circiter 300. Porro Beza super Matthaeum, videtur de hac illius sententia addubitare, cuius verba adscribo: Argenteos numos, ἀργύρια . Ita legitur in omnibus Graecis codicibus: et non dubium est, quin ἀργὺρια vocet, quae Hebraei כספים chesapem, sive denarios Romanos intelligas sive siclos Hebraeos, sive tetradrachma Attica. Iosephus autem lib. Antiquitatum 2, ἀργυρῶν meminit. non ἀργυρίων : idque rectius fortassis, ut aliquid subaudias. Sed et Symmachus et Aquila apud Zachariam ἀργυροῦς scribunt, non ἀργύρια . Ioachimus autem Camerarius, vir eruditissimus (quem, sicut debeo, honoris causa nomino) in libello quem inscripsit de Graecorum ac Latinorum numismatis, se didicisse scribit de Graecorum commentariis, singula ἀργύρια valuisse minam Atticam: quod ego quidem optarem idonei alicuius scriptoris authoritate confirmatum. Solet enim Iosephus ἀργυρῶν appellatione Siclos intelligere, ut liquet ex lib. 9. cap. 2. si conferantur, quae illic commemorat de fame quae in Samaria erat, cum cap. 6. secundi Regum: eosque τετρους δράχμους , ut ipse diserte dicit lib. Antiq. 3. cap 9. quam rationem si sequamur, minam Atticam drachmarum centum, id est recentiorem, aestimabimus argenteis vigintiquinque. Ita necesse esset ἀργύρια et ἀργυροῦς distinguere: quod vellem a Camerario copiosius explicatum. Haec illi de argenteis dicunt. Ego contra habeo graves causas, cur nequaquam assentiri queam, tanti precii fuisse illos argenteos. Primum enim necesse est fuisse monetam, et quidem argenteam, quod ipse numerus discretus, et vox materiae indicat. Oportet etiam fuisse eam ipsam monetam tractabilem. At si unus argenteus minam, centum denarios, aut 10 coronatos valuisset: sequeretur, illius monetae pondus fuisse talerorum 14. nam olim aurum maiore quantitate argenti commutatum est, quâm nunc: quod pondus non tam moneta aut numisma fuisset, quam rudis et intractabilis massa. Secundo apparet passim ex historiis Biblicis, fuisse communem ac valde usitatam monetam. At tanta massa non posset valde usitata esse, ne in metallicis quidem locis: nedum apud illos, ubi nullae fodinae fuerunt. Non enim quivis communis homo tantum pecuniae habere potuit. Solet quoque moneta applicari ad emptionem quotidianarum rerum. At quae tandem res quotidianae, ac pervulgata emptione, decem coronatis emuntur? Abrahamo donat Abimelech oves, boves et ancillas, et insuper mille argenteos. Gen. 20. Quis credat, illum pauperem regulum, vel potius pastorem, solitum esse donare 10000 coronatorum, praeter alia munera? Sic Iudicum 17, Micha conducit Levitem pro duabus vestibus, victu, et 10 argenteis annuatim. Quis credat eum illi 100 coronatos, praeter omnia alia dedisse, cum fuerit communis quispiam rusticus ille Micha, et non magnus satrapes? Praeterea videtur eum habuisse mediocri loco in sua familia. Sic Deut. 22. iubetur mulctari is qui uxorem suam infamasset, 100 argenteis, praeter plagarum castigationem. Apparet fuisse communem quandam, et

-- 41 --

57/58 tamen tolerabilem castigationem. At quotus quisque tunc Israelita potuit numerare 1000 coronatos, etiam si omnium rerum suarum auctionem fecisset? Sic 2. Paralip. 1. est, quod usitatus communisve equus sit solitus vendi 150 argenteis. Quod iuxta supradictam supputationem faceret 1500 coronatos. Non est credibile, tanto precio mediocres equos venditos esse. Ioseph venditur a fratribus 30 argenteis. Quis veteris moris gnarus, credat 300 coronatis commune mancipium in agro esse venditum? Terentius formosam illam psaltriam, in pecuniosa simul et libidinosa civitate nimis caram esse putat, quod 20 minis, hoc est, 200 coronatis indicabatur. Verisimilior igitur multo mihi est sententia, Siclum esse vocatum argenteum: quo nomine tum Vulgata, tum et Munsterus vertit aliquoties Hebraeum כסף Chesep, argenteum. Fuit vero illa moneta valde usitata in templo et populo. Porro Siclus fuit idem quod Stater, seu 4 drachmae: una drachma, 9 crucigeri. Cogebantur autem singuli offerre in templum annuatim dimidium Sicli, seu didrachmon. Hoc Romani ad se rapuerant. Quare Christus pro se et Petro soluit unum staterem, siclum aut tetra drachmon. Tales credo fuisse 30. illos Iudae datos: ut summa faciat ad 20 florenos.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.