HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA92 --
890 Di superi, Ogygio resonant quae fonte perennes,
Scrupea labentes per saxa. heic ultima origo
Fontibus, heic fines caelumque, et pontus, et horrens
Tartarus, et tellus habet atra: extremaque rerum
Meta, situ loca plena, ipsique invisa Tonanti.
895 Terribiles portae squallent, atque aerea surgunt
Limina, quae penitus fixis radicibus haerent
Sponte enata sua. parte anteriore repostum
Titanum genus acre a dis procul omnibus atra
Claustra tenent, Chaos ultra alta caligine septum.
900 Quos prope, in oceani fundo, Iovis arma sequuti
890 Di superi, Ogygio
etc. Ogygio: hoc
adiunctum Graeci interpretantur antiquum,
quasi ab Ogyge nescio quo rege antiquissimo, cuius temporibus maxima terrarum
inundatio perniciesque acciderit. Graevius autem ex Hesychio antiquum item et magnum , esseque vult non aquae imQeTOV ■> sed iurisiurandi, quod
maximum diis erat. Ego vero graecam vocem retinui, eamque fonti accommodavi; quod
nulla fiat sententiae mutatio, sive adiungatur fonti, sive iuriiurando. Consule,
si vacat, Clericum in adnot. ad hunc versifrn de aqua zelotypiae apud Hebraeos; de
qua et Prideauxius loquitur in Hist. Iud.
892 Fontibus, heic fincs
etc. Eosdem hosce versus paullo
aliter, quam extuleram superius, heic extuli, ne eadem frigidiuscule verba
repetam, quod a Latinorum consuetudine prorsus est alienum, quamvis apud Graecos
in usu sit. An etiam hi versus huc intrusi? Certe £os ab Hesiodo bis
repetitos sine ulla probabili caussa vix crediderim.
900 Quos prope, in oceani
etc. Iam supra
vidimus tres hosce acerrimos Titanas a Iove fuisse quasi custodes additos devictis
Tita
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|