Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
vicinis et Preszekae dicerentur, quos pro patriae securitate dissipare oportebat. - Non solum autem rumore publico bona Jesuitarum Tkalecz exspoliari Zagrabiae auditum, sed episcopalis banderii capitaneus Spoliarich gregem porcorum integrum directe Jesuitarum postquam submisset Zagrabiam et levissimo divendidisset pretio, vicebanus quoque boves dum per Zagrabiam depelli fecisset aliique alia, res in certitudinem venit.
(Joannes Galliuff, rector collegii, sollicitus pro bonis Jesuitarum.)
Quare collegii Zagrabiensis rector, pater Joannes Galliuff, cum uno patre collegii consultore ad me, qua societatis amicum, (honor iste deferri a provinciali solet, quo me etiam pater Theophilus Tonhauser sub suo provincialatu, atque anno 1752. sub rectoratu patris Stephani Pepen, Carniolo, honoratum voluit, pertinente | 258
vi officii obligatione res societatis dirigere et consilio adesse, praecipue quae vel in foro quopiam tractari necessum est vel in damnum societatis vergerent, neque sine amici consilio rem rectori tutum est agere coram provinciali, neque si cum hujus agat consilio, tametsi causam perderet, damnari potest, cum amici hi soleant a provincialibus confirmari) accedit, dolet, lamentatur et, quid agendum, consulat. Exponit, damna illa inferri collegio non potuisse nisi ex vindicta domini Raffay in causa illa, quam superiori anno cum eodem habuisset pro juvene quodam Kittonich, suamque fundat conjecturam 1. in solius Jesuitarum curiae exspoliatione, animalium alodialium acceptione, cum nihilominus Jesuitae non tumultuassent. 2. In transitu ex Lonya ad Tkalecz, servatis integre bonis intermediis. Lovrechina et Verbovecz. 3. In servatis plane domini Raffay rusticis, qui primi motores tumultus fuere. 4. In privatis erga personam rectoris tam vicebani Rauch quam et Raffaji odiis et demonstratis antea nocendi Jesuitis voluntatibus. Tum gravissimam contra eosdem ad Majestatem Suam sacratissimam jam factam et a consultoribus probatam exhibet instantiam, medio provincialis et aulicorum patrum promovendam. Obstupui, fateor, ad gravissimarum rerum instantiam. Svasi expedire collegio, si antea coram locumtenente tanquam prima instantia lamententur. Damna conscribi procurent. Sic enim evasuros fortiores. Posse autem scribi provinciali in abstracto et cum provocatione ad venturam proxime uberiorem epistolam. Subscripsit opinioni meae rector et caeteri collegii consultores. Igitur eodem die accedit locumtenentem rector. Lamentatur. Sed locumtenens reponebat, rem sibi videri incredibilem, quia vicebanum ex Lonycza revocasset et vix detineri fine alio, ac quia Gerleczi capitaneus illac cum
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.