Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Katancic, Matija Petar (1750-1825) [1791]: Fructus autumnales, versio electronica, 948 versus, verborum 7599, ed. Tomo Matic [genus: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [numerus verborum] [katancic-mp-fructus.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 294/339 --

PARS II. [37] METRA ILLYRICA.
Brevis in prosodiam Illyricae linguae animadversio.

I. In metro Illyrico, quod nos absque omni exemplo struere ausi sumus, naturam linguae potissimum spectabamus, Graecorum scilicet, et qui universa ab his mutuati sunt, Latinorum consuetudine usi. Itaque, quod medias primasque vocum syllabas concernit, quae gravi aut acuto exprimuntur sono, natura longae sunt. E. G. gusta, liska primam acuunt; suša, biva penultimam gravant. Positione longae sunt, ubi vocalis duas praecedit consonas (nam de iteratis, quae sunt apud nos paucae, nullum dubium), quales sunt in vocibus prsten, mislim penultimae. Potest hic liquidarum, ut apud Latinos, haberi ratio, quales sunt in primis l et r post b, c, d, g, k, p, t, ut toplo, srebro, satrem 1, nedra, pogled, oklop, poprug, netresk, in quibus priorem, quae nec gravi neque acuto efferuntur sono, pro communi habere potes. Quodsi vero alterutrum ex his occurreret, syllaba vi regulae prioris producenda foret, ut nagla, mudra, deblo, quarum primas numquam corripueris. In derivatis id genus vocabulis, [38] quae longam primitiva habent, mutari sonum crebro videas; ut ljuba, diva, lipa penultimam acuunt, quae in ljubica, divica, lipota in brevem abit. Nos ea pro communi utimur.

II. Monosyllaba, quae una constant vocali, quales interiectiones plerumque sunt et praepositiones, longam habent quantitatem etiam altera sequente vocali. E. G. U onomu dvoru ja i on bismo zajedno. Si consona praecedat, ut in particulis da, ne, ni, po, cum non producant sonum, pro communibus sumuntur. E. G. To da ne bi škodilo, po zlomu putu ne pojdi. Sequente vocali corripiuntur; quemadmodum et consona terminatae sad, nad, nut, od, pod, quae se legi sequenti adcommodant. Inter diphthongos referuntur ao, au, ei, ie, ut jao, znao, pauk, neima, liepo, nie, quae longae sunt, ni dividantur.

III. Fine in polisyllabis vocales a, е corripiuntur semper, ni sonus in eas longus cadat, ut žene altero casu et čuje se in contextu. Vocales i, o, u communes, ni lex prima intercedat. E. G. Ja kozu s dvim jarići dadem tebi, samo posviraj. Consona terminatae voces legem habent Latinorum: vocali in subsequa corripiuntur, consona sequente producuntur, siquidem consona simplex est neque lex prima

Vade retro

Vade porro


Katancic, Matija Petar (1750-1825) [1791]: Fructus autumnales, versio electronica, 948 versus, verborum 7599, ed. Tomo Matic [genus: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [numerus verborum] [katancic-mp-fructus.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.