Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1153 --

390 ea esse optima vocabula, quae ex rerum natura sint desumpta. At in hac lingua sunt plurimae voces ex intima ipsius rei natura (quod et Philo probat) desumptae: ut Levana alba, lunam significat, unde etiam Latina vox profluxisse videtur. Hama, calidum solem: nemala incisa, formicam: Samaim, ibi aquae caelum, quod caelitus pluviam decidere videmus. Aenos, afflictum hominem, quod sicut avis ad volatum, sic nos ad miserias nascamur. Sunt etiam multae rem significatam sub sensum ducentes. Sunt denique aliquae saepe non unam solam rem, sed multas ei adiunctas indicantes aut notantes, ita ut una aliqua eximia voce explicata, veluti amplissimum thesaurum rerum optimarum te reperisse deprehendas, et gaudeas. Taceo multiplices figuras et tropos, quibus Hebraei nulli plane linguae cedunt: ut ex praecedentibus cuivis licet animadvertere.

Nec illud singulari et voluptate et utilitate caret, quod innumera vocabula Graeca et Latina, manifeste Hebraeam etymologiam prae se ferunt: ut Graecum ac Latinum θεὸς διὸς Deus, a Dei sufficientia venire videtur, qua voce se Deus circumscribit, vocans semet Sche Dei, qui sufficit: quia in eo solo sit plena αὐτάρκεια hominis, et non in ulla creatura. Sic ab Esch ignis, aestus, aestas, ἑστία vesta: a Iayn οἶνος vinum, unde et huius oppidi nomen bier, quod ardere: Graecum πῦρ fervor, febris.

Sed collegi huius generis plurimas quatuor principalium nunc linguarum: Graecae, Latinae, Germanicae et Illyricae. Origenes ex Hebraeo sermone idem fecit, et Avenarius, ut mihi aliquando scripsit, et alii linguarum periti, quae forte aliquando prodibunt: ut liquido monstretur, hanc linguam matrem esse omnium, eoque etiam religionem ea conscriptam esse omnium vetustissimam.

Omitto hîc, quod haec eadem lingua vetera nomina, quae in fabulis poetarum leguntur, exponens ostendit, plerasque ex depravatis sacrarum Literarum historiis esse deductas. Ut Ianus a Noah, quia יבוה aut potius יביה Ianiach significat, dabit refrigerium: sicut parentes de Noah sperant, ac dicunt, quod illis praestabit quietem et liberationem a maledictione. Ille bifrons est, ut qui viderit prius et posterius seculum. Convenit etiam, quod in vetustissimo numismate Latinorum in uno latere bifrons Ianus, in altero navis, nempe arca et diluvii monumentum fuit expressa.

Sic Ceres Hebraice Hores, aratorem significat, nempe patriarchum Iacobum, qui amisit filium ad inferos in puteum ac carcerem abreptum, et post longum luctum ac inquisitionem veluti ex infernis redivivum reperit: quique etiam author fuit Aegyptiis colligendi frumenti contra famem imminentem: qui etiam postea solum divisit, et sementem quoque Aegyptiis suppeditavit. Roma quoque est Ramma ex celsa, quia in collibus fuit sita. Nero, teste Suetonio, strenuum, fortem, terribilem significat: quia non fuit excitatus bellator ut Romulus: vel quia crebro habuit in ore illud sacrum verbum, Neum dixit D. quem suorum institutorum semper autorem citavit. Unde forte etiam est Latinum Numen.

Sed omittamus hasce minutiores illecebras aut dulcoramenta huius linguae, quae tamen simul vetustatem linguae, gentis ac religionis Hebraeae demonstrant: ac illud tantum addamus, quod nihil possit vere piae menti suavius aut iucundius esse, quam ipsamet verba ac sermonem, quo Deus sese ei patefacit ac offert, suam voluntatem illi declarat, et totam rationem salutis commonstrat, coram diligentius expendere ac contemplari. Nemo certe nostrûm non malit cum charissimo amico summoque benefactore coram colloqui, ac veras audire et reddere voces, quam per intermedium aliquem interpretem.

Summa ergo voluptas est, bonae ac recte iudicanti menti, ipsa verba viventis Dei coram audire, contemplari, scrutari, et veluti aurum aut etiam longe preciosissimas gemmas ponderare et expendere.

Iactant aliqui Platonis stylum, tantamque esse eius dignitatem, elegantiam, copiam ac splendorem, praedicant, ut si Iupiter humano sermone uti voluisset, non alio (sicut et Varro de Musis Plautino sermone loquentibus scribit) quam illo usurus fuisset. Quanam vero lingua impurissimum Ethnicorum idolum loqui voluisset, ipsi Ethnici caeci ac duces caecorum viderint. Nos quidem scimus, hoc sermone verum, viventem ac omnipotentem Deum locutum esse, quin et quotidie nobiscum coram loqui, idque de summis rebus, nempe de sua gloria, nostroque tum aeterno, tum temporario exitio aut salute. Taceo nunc, quod eadem lingua olim primi nostri parentes et illi sanctissimi viri, per quos Deus veram religionem constituit, omnesque Prophetae, atque adeo ipsemet filius Dei locuti sint.

Quapropter haec sit nostra summa voluptas, ipsa verba viventis, et nobiscum loquentis patris caelestis audire, considerare, ac in eis die ac nocte meditari, eis tenacissime immorari, atque adeo etiam tandem suaviter immorari.

Ut vero id tanto libentius aut potius ardentius faciamus, praeter supra indicatas causas ac rationes etiam hae sequentes nos incitent ac compellant.

Paulus affirmat, seductores temere in docendo blaterare, non attendentes, neque quid neque de quo dicant: sed abuti pro libitu χρηστολογίαις, εὐλογίαις, καὶ καινοφωνὶαις : seu ut Lutherus p. m. apposite reddidit, Suesse und prechtige wort: quibus decipiant corda simplicium. Petrus quoque ait eos ὑπέρογκα ματαιότητος ϕθέγγεσθαι . i. tumida et vana verba iactare. Contra porro praecipit Sanctus S. ut habeamus in docendo savam verborum formam: et Esaias dicit de Meschia, quod Deus ei dederit linguam eruditam ad docendum et consolandum imbecillos. Certum igitur est, oportere sincerum doctorem non solum res veras proponere, sed etiam sanam verborum formam habere: quin et in tradendis gravioribus et obscurioribus rebus, ipsius potissimum Spiritus sancti verbis ac formulis uti. Quare necesse est, summa diligentia ipsum nativum sacrarum Literarum sermonem excutere, ac inde summa diligentia, acrique iudicio utiles formas sermonis et rerum summarum ac difficillimarum naturam apposite exprimentes deligere, vel certe illis quam maxime vicinas nostri sermonis usurpare.

Ipsemet Dominus et servator apposito triumphali titulo in sua cruce tribus sese linguis nobis, quisnam sit, declarare voluit, Hebraea, Graeca et Latina: ut sit nobis ingens non tantum dedecus, sed et piaculum, si nos vicissim tanti Domini ac servatoris agnoscendi ac celebrandi gratia, tres illas linguas addiscere non dignamur. Non sane dubium est, Deum cum sanctis angelis, totaque caelesti Ecclesia vehementer

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.