Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for hungarico

Quod quaesisti inventum est in 85 locis.

Preme hic ut KWIC videas

Hic sunt primi 25 loci inventi. Alios exhibebit nexus in ima pagina.


1. Crijevic Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ueluti humanum corpus, quum solito speciosius coloratiusque factum est, in grauiorem plerumque incidit morbum, intestina tyrannide fortunis aucta premi coepit, mortuo iam orbo liberis Seuropylo et Dalmatia, testamento ipsius Seuropyli, Hungarico regno non tam adiuncta, ut quidam tradidere, quam fidei et tutelae commendata. Ea enim prouincia, licet per se tunc reges haberet, non tamen ab imperio Constantinopolitano alienata erat, nomen magis senescentis imperii quam


2. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarica semper fuerunt, quamquam hoc tempore Valachi ad auertendas Turcarum incursiones regi Turcarum tributum pendunt, magisque in parte quam in ditione Hungarorum sunt. Itaque regiones Hungarico imperio subiectas multae incolunt nationes, quae inter se linguis differunt. Alia enim lingua Sclaueni, quos Hungari Gothos uocant, licet primam literam huius uocis per


3. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

alterum, ut quam optimus, quae quidem laus tota eorum est, qui regem creant, cooptetur. Nam ut discedamus a Matthia, Iani Chugniadis filio, qui, ut probe nostis, nec ulla cognatione stirpi regiae annexus fuit, et regnum Hungariae, praeterquam quod inuito senatu Hungarico occupauit, ita gessit, ut omnibus bonis non minus priuatae stirpis obscuritate quam tyrannide regno indignus uisus sit, trium nouissimorum ante Matthiam regum Vuladislauus est uerus in hoc regnum haeres ac successor, siue eius paternum, siue maternum respexeritis genus, quo


4. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

patre genitus, uirtute sua et regis Matthiae Chugniädis liberalitate assecutus fuerat, cum sexingentis equitibus, qui quidem omnes leuis armaturae fuerunt, in auxilium regi Vuladislauo uenere. Bartolomęus, prior Varanensis, quingentos equites misit, quo sane officio cum rege senatuque Hungarico in perpetuam gratiam reuersus fuisset, ni posthac grauiter deliquisset, quum in regem, tum in rempublicam Hungarorum, de cuius delicto suo loco memorabo. Demetrii et Stephani liberi, quos Iaxios cognominant, cum trecentis equitibus uenere. Milon Boemusius


5. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

magis id principibus uiris ac regibus est faciendum, utpote quorum facta caeteris documento esse debent? Quin etiam non modo curandum est, ut iustitiae famam conseruemus, sed multo magis inuigilare oportet, quemadmodum, si quid maculae nomini Hungarico insederit, deluatur. Solet enim hoc ab inimicis frequenter ferri sermonibus Hungariam cubicularis lecti et fidei esse inopem. Non obstet igitur, uiri Hungari, ulla nobis cupiditas, quin ab inuidis notam maligne inustam fide nostra deleamus, inimicosque nostros uanos ac mendaces esse


6. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

corpus, quum solito speciosius coloratiusque factum est, in grauiorem plaerumque incidit morbum, intestina tyrannide, fortunis aucta, premi coepit, mortuo iam orbo liberis Seuropylo, et Dalmatia testamento ipsius Seuropyli Hungarico regno non tam adiuncta, ut quidam tradidere, quam fidei et tutelae commendata. Ea enim prouincia licet per se tunc reges haberet, non tamen ab imperio Constantinopolitano alienata erat. Mos


7. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

ad concilium principum retulisset, nemini fere praeter Thomam, Strigoniensium pontificem et Romanae Ecclesiae cardinalem, uisi sunt Veneti armis defendendi. Quod enim meritum in se Venetorum esse pro se quisque dicebat, ut pro illis aduersus Turcas arma sumant? Contra satis sese scire Venetos Hungarico regno ualde esse iniurios, quippe qui maritimae Dalmatiae quasdam urbeis, iuris procul dubio regni Hungarici, post mortem Ludouici regis nefarie occupatas tenerent; reddant igitur prius, quae ad ius Hungarorum pertinent, deinde se auxilio


8. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

ex regiis purpuratis haud postremus ― classe utraque ei attributa, omnibusque rebus, quae ad nauale bellum usui essent instructa, Methonem petere iubet, satis gnarus se terreri tantum suisque artibus ab Hungaro peti. Non enim illum fugiebat eam mercedem, qua Veneti, ut Turcas bello Hungarico aliqua ex parte occuparent, cum Hungaris pacti erant, ad equos eorum calciandos, nedum ad iustum exercitum conducendum uix sufficere. Ferunt autem hanc classem trecentarum nauium numerum explesse, praeter illas naues, quae ad Aulonem constructae in Aoum flumen, quod quidam


9. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

Hac sententia a rege, simplicis ingenii homine, et qui ex suo animo amicos aestimabat, comprobata, eo magis, quia nihil minus utile id temporis esse quam ciuilis discordia uidebatur, attributisque Selyni regionibus Turcaici imperii, quae regno Hungarico adiacebant, iubet eum confestim in prouinciam sibi destinatam proficisci. Hic nihilominus bellum in patrem moliens


10. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

expeditionis aduersus Turcas suscipiendae, cui quidem expeditioni rex ipse nullam afferret moram, si tanto bello capescendo tempus idoneum foret, ad arma conuolasse; quare qui regi et nomini Hungarico hostes non essent, sese a flagitiosis et noxiis hominibus secernerent, atque in dexteram transirent partem. Magna eorum pars una cum Ambrosio transiere, metu magis pugnae instantis quam coniurationis poenitentia, et quia proprium rusticorum est in dimicatione ferocia magis quam


11. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcarum locus satis munitus est. Inde Turcae perinde ac e specula, quidquid Tauruni ab Hungaris incipitur, speculantur, suisque Samandriae agentibus renuntiant. Hanc arcem Hungari aeque ac Tauruni ceruicibus impositam, aut muralibus tormentis funditus euertere, aut deiectis inde Turcis praesidio Hungarico firmare exoptabant. Itaque Transiluanus praefectus, contractis circiter quinque millibus equitum peditumque, it locum oppugnatum. Iam Hungari deiecerant tormentis aliquantum muri, Turcaeque, qui in praesidio


12. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

id temporis agebant, trepidare coeperunt, pauoreque ac consternatione impediti, nihil, quod salubre esset, expediebant. Tandem terror instans coegit eos ad consultandum, quonam modo obuiam praesentibus periculis iretur. Itaque peractis Christiano ritu diuinis rebus regem armatum de more Hungarico equum ascendere, delectumque militum habere decernunt, misso prius Romam ad pontificem Leonem Decimum oratore, qui et periculum regni Hungarici indicaret, et pecuniam ad conducendum militem ab eo peteret. Quamquam plaerique e senatu Hungarico, caeteris prudentiores, hanc


13. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

ritu diuinis rebus regem armatum de more Hungarico equum ascendere, delectumque militum habere decernunt, misso prius Romam ad pontificem Leonem Decimum oratore, qui et periculum regni Hungarici indicaret, et pecuniam ad conducendum militem ab eo peteret. Quamquam plaerique e senatu Hungarico, caeteris prudentiores, hanc legationem ualde improbarunt, utpote quae ex dignitate Hungarici nominis haudquaquam esset. Nam Hungaris insperata re perculsis consilium magis et charitas in communem patriam, regiaque auctoritas, qua rex, quae in rem essent, imperaret, quam


14. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

cadere quam traditis per molliciem animi periuro ac crudelissimo hosti armis pecudum more aut trucidari, aut uenire, perpetuaeque ac miserrimae addici seruituti. Sed non adeo omnes, qui Sumonii obsessi fuerant, uigor animi destituerat, quin ex his quidam uirum sese dignum Hungarico nomine ostenderet, cuius quidem non indignum uidetur et locus admonet memorabile facinus attingere. Hic quum uidisset ingenteis hostium copias oppido circumfusas, nec ullo modo his resisti posse, atque iam metu omnibus consternatis de deditione urbis cum Turca


15. Brodaric, Stjepan. Brodericus Nicolao Olao suo,... [page 574 | Paragraph | Section]

locum habere possis. Quod ut fiat, et ego diligentem operam nauo. De serenissimae reginae, dominae nostrae clementissimae in me animo quid dicam, fortasse ob multa obsequia, quae pro virili mea in rem sacratissimorum fratrum eius maiestatis reginalis in negocio Hungarico feci et facio, mereor gratiam aliquam, vel merebor, quando obsequia mea magis clara esse incipient. Et spero, quod maiestas eius in me propitios conuertet oculos. Quod precor Deum, ut mihi contingat. Tu vero interim rogo, non cesses eius


16. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

maria obsideri, alibi Anthropophagos de humanis artubus epulas instruere, alibi pyratas quicquid vehit mare in suas praedas conuertere, alibi voragines subsidentium aquarum circumrotatas naues in abyssum absorbere: ita mihi dulce est Princeps Illustrissime, in memoriam reuocare exantlata in bello Hungarico pericula, durissima vincula, captiuitatem plusquam Babilonicam, seruitutem omnium acerbitate suppliciorum refertam, tum multiplices mei mutato domino nundinationes, tam varios in mea fuga casus. Caeterum quia mala eius seruitutis editis commentarijs


17. Rozanovic, Antun. Vauzalis sive Occhialinus Algerii... [Paragraph | Section]

prepravljeno iz descrescit centesimum reddidere fructum. fructus. Nascitur Z: fructus. Campus in Iure est certi numeri Familiarum, et quolibet Septennio dividitur, more Hungarico, in capita Familiarum; Feminae etiam si maneant innuptae, suam habent portionem. Si tamen nubant, et transeant in familias, quae in agro non habent, ipsae quoque Ius amittunt; tale Ius, nec ratione dotis, nec haereditatis, nec ulla


18. Sidic, Simun Juda. Antonii Judae Sidic, canonici... [page 6 | Paragraph | Section]

Eadem die de nocte etiam unum talem incendiarium caeperunt, qui eam domum ascenderat ac accendere uoluerat, deprehenso apud eundem igne pulueribus et sulfure. Eum sine omni questione excoriarunt. Per multos dies nullus in uestitu hungarico in publico comparere ausus fuit. Tres etiam Germani tempore istius obsidionis suspensi sunt, aliquot autem decapitati, qui literas a quibus ex ciuitate ad Turcas deportabant. Principales necdum sunt publicati, sine dubio debent esse ex maioribus,


19. Sidic, Simun Juda. Antonii Judae Sidic, canonici... [page 6 | Paragraph | Section]

quos foris in hortis rapiebant, comediebant, unum ouum quinque grossis uendebatur, sub finem etiam decem quindecim grossis pro infirmis uendebatur. Una gallina duobus grossis, capo tribus, pullus floreno Hungarico; bubula una libra, ad initium quasi per tres septimanas, quousque omnes illam habere potuimus quatuor grossis, post tres Septimanas amplius nec bolum habere potuimus, nisi quod aliquando milites in excursione aliquot boues


20. Krcelic, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 583 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cum continua banorum chronologia. Opus in 10 capita divisum. Ibidem adnectitur fragmentum posteriorum sex capitum.... folio. 4. Ejusdem: Vitae sanctorum Illyrici. Opus aeque non terminatum.... folio. 5. Ejusdem: Dissertatio de Hungarico in Chrovatiam iure.... folio. 6. Ejusdem: Tomulus diversarum collectionum; ubi 1o privilegia episcopatus Quinque-Ecclesiensis; 2do Dissertatiuncula de ecclesia s. Petri de Posega. 3io


21. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

Alexandri Albani congrua, floreni Rheinenses 4137 fuerint persoluti, et Roma hac summa contentata. (Taxa cancellariae.) Sed cum taxarum mentionem fecerim, addere visum est et Hungarico aulicae cancellariae taxam, quam Viennae in eadem deposui. Haec autem a moderno episcopo persoluta est, pro episcopatu fl. 1200, pro abbatia episcopatui conjuncta fl. 400, pro titulo supremi comitis de Berzenze fl. 300, pro mandate ad locumtenentiale


22. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 8 | Paragraph | Section]

obtenta ad illum delegatione, quoniam excellentissimus Zagrabiensis episcopus sub principium Martii ex Transilvania movens feliciter die 5. mensis Aprilis Viennam appulit mane circa horam septimam, et in collegio suo, dicto vulgo Croatico, condescendit. Ubi ab excellentissimo domino cancellario Hungarico Visitatus, aliisque pluribus, triduo commoratus, ob loci angustiam et domuum carentiam ad hospitium abire debuit et concessit. (Creatur canonicus a latere.) Eodem sui


23. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

sub finem Maji ad generalatum Varasdinensem, Crisii primum considens. Et licet post resignationem principis Hildburghausen nemo fuerit nominatus, occasionem promovendo Petazzio praebuerunt sequentia. 1. Ipsius peritia non solum in militaribus, sed et in rebus aliis ac scientiis, jure etiam Hungarico non vulgaris sed erudita plane notitia. 2. Domini comitis bani singularis in eum propensio. 3. Generalis Carolostadiensis Scherzzer alienus a rivali Petazzio animus. 4. Schismaticorum generalatus Varasdinensis dissensiones ac rixae, ut capitaneus Liubojevich schismaticus Viennae per


24. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 340 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cum 2000 ad castra sub initium Martii submisso, ipse quoque Viennam reversus est. Generalis in Croatia administrator constitutus. Camera quoque Posoniensis, urgente aulae cancellario hungarico, ne frater suus banus tot tantisque occupetur laboribus atque ob ista a castris removeatur, submittere in Croatiam debuit, qui civitatibus rebusque cameralibus, ut sunt tricesimae fiscalitates, bene regendis invigilaret; praecipue autem, quia commissarius |


25. Skrlec Lomnicki,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

provocato Elaborato §-pho 55. 57. et 59. ostendimus, produxit effectum, quod maxima pars commercii oeconomiae cum exoticis productis ad Germanos quaestores sit derivata. Ipsum cum bobus, praecipuo producto Hungarico, oeconomiae commercium, propter grave, quod iis defixum est, transitus portorium ad Germanos quaestores recidisse ex ejusdem Elaborati §-pho 58. perinde apparuit, ut adeo modernum vectigalis systema a


Bibliographia locorum inventorum

Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520]: Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica, Verborum 5404, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [tubero-comm-rhac.xml].

Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].

Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1536, Rim]: Brodericus Nicolao Olao suo, versio electronica., Verborum 313, ed. Arnold Ipolyi [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1536-04-22.xml].

Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml].

Rozanovic, Antun (1524-1594?) [1571]: Vauzalis sive Occhialinus Algerii Prorex, Corcyram Melaenam terra marique oppugnat nec expugnat, versio electronica, 15122 verborum, 255 versus, ed. Nives Pantar [genus: prosa oratio - historia; poesis - ode] [numerus verborum] [rozan-a-vauz.xml].

Sidic, Simun Juda (floruit 1683) [1683, Vienna]: Antonii Judae Sidic, canonici zagrabiensis et rectoris collegii Croatici Viennae, de obsidione Viennensi per Turcas A. 1683. relatio (Viennae, 1683-09-16), versio electronica, Verborum 2322, ed. Ivan Kukuljevic Sakcinski [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sidic-epistola-1683.xml].

Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Additamenta ad Annuas, versio electronica, Verborum 17030, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann-add.xml].

Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].

Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].

Omnes locos monstra

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.