Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Misso igitur ad Vuladislauum, cui Hungari ob segnitiem uaccae nomen indiderant,
oratore Sebastiano Iustiniano, oratione quam maxime miserabili (ipsi etenim eam aeditam uidimus) detegendo clades sibi ab hostibus illatas hortati sunt regem, non suo solum
nomine, quod quidem supplices infimis praecibus egerunt, sed etiam Romani pontificis,
Francorumque ac Hispaniarum regum, ad Venetos auxilio iuuandos bellumque communibus uiribus aduersus hosteis gerendum. Sed quum rex ex oratione et postulatis Veneti
oratoris ad concilium principum retulisset, nemini fere praeter Thomam, Strigoniensium
pontificem et Romanae Ecclesiae cardinalem, uisi sunt Veneti armis defendendi. Quod
enim meritum in se Venetorum esse pro se quisque dicebat, ut pro illis aduersus Turcas
arma sumant? Contra satis sese scire Venetos Hungarico regno ualde esse 196 iniurios,
quippe qui maritimae Dalmatiae quasdam urbeis, iuris procul dubio regni Hungarici,
post mortem Ludouici regis nefarie occupatas tenerent; reddant igitur prius, quae ad ius
Hungarorum pertinent, deinde se auxilio ab Hungaris iuuari postulent. Quod quum
Thomas pontifex, quem Veneti magnis muneribus cultum sibi conciliarant, animaduertisset, accersitum ad se Venetum legatum docet non esse cum Vuladislauo Hungarisque
uerbis sed auro agendum, quippe, ut fere fit, suo ipsius animo gentis suae animum
metiebatur; eius esse Vuladislauum ingenii, ut malit aurum quam gloriam, nihil non
illum spe pecuniae, cuius esset auidissimus, facturum.[ERROR: no reftable 1:]
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|