Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1536, Rim]: Brodericus Nicolao Olao suo, versio electronica., Verborum 313, ed. Arnold Ipolyi [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1536-04-22.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 574 --

Ad litteras tuas, quae mihi gratissimae fuerunt, cogor paucis respondere, cum non satis validus ob longam, quam ex multis laboribus contraxi aegritudinem ac renum incommoditatem in procinctu nunc eundi hac ipsa de causa ad balnea Senensia coacti intrare. Te et bene valere, et bene ac feliciter agere gaudeo magnopere. Nec diu patria cariturum spero, nisi tua sponte velis te prorsus ab ea perpetuo abdicare; quod, opinor, non facies, praesertim cum in ea, quod spero et opto, honoratum locum habere possis. Quod ut fiat, et ego diligentem operam nauo. De serenissimae reginae, dominae nostrae clementissimae in me animo quid dicam, fortasse ob multa obsequia, quae pro virili mea in rem sacratissimorum fratrum eius maiestatis reginalis in negocio Hungarico feci et facio, mereor gratiam aliquam, vel merebor, quando obsequia mea magis clara esse incipient. Et spero, quod maiestas eius in me propitios conuertet oculos. Quod precor Deum, ut mihi contingat. Tu vero interim rogo, non

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1536, Rim]: Brodericus Nicolao Olao suo, versio electronica., Verborum 313, ed. Arnold Ipolyi [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1536-04-22.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.