Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
In regnis, quae longinquas colonias fundarunt, necessitas ipsa eas leges expressit: 1-mo.
Ut coloniae producta sua nullas aliorsum quam in regnum, quod illas fundavit, distrahere
possint. – 2-do. Ut praeter opificia primae necessitatis nullas fabricas erigere audeant. –
3-io. Ut omnes, quibus opus habent, merces tantum a regno fundatore emere teneantur. Leges
hae eum suapte effectum producunt, ut ipsum oeconomiae commercium, tam cum
exoticis articulis, quam et cum coloniarum productis, penes regnum quod eas fundavit
permaneat, id est, quod si fundator regnum tales, quas colonistae optant, merces non
habeat, ejus mercatores has ab exotico procurent et illas colonis cariori vendant; si vero
vicissim hi plura, quam fundator regnum egeat, producta adferant, tunc iterum hujus
mercatores haec vili pretio coemant et deinde in alias provincias cariori divendant.
Partiales licet admodum hae leges in systemate coloniarum quodam modo
excusari possunt; fundator enim regnum in primam coloniarum deductionem , dein
impopulationem et cultivationem ingentes sumtus profundere
debuit, et cum hae longinque distent, earum defensio majoribus adhuc expensis
venit; has autem resarciendi nullus alius quam indirectus hic modus superest.
Et tamen an durum hoc systema vel quoad colonias , postquam tantisper
convaluerunt, retineri expediat? exemplum coloniarum Anglicanarum dubium effecit. Cum
Hungaria propriam habeat legislationem, principia haec relate ad eam per leges
stabiliri non potuerunt. Verum remota per aliquod tempus ab influxu conficiendi
Hungarici vectigalis legislatione, ipsa ferme haec principia partim Germanici, partim etiam
Hungarici vectigalis via indirecte inducta sunt: nimirum, nulla lex fabricas
in Hungaria prohibet: per elevata tamen necessariorum ad eas (si, quod saepe evenit, ab
exotico, aut e Haereditariis Provinciis peti debeant) materialium inductionis portoria
impeditamque artefactorum Hungaricorum in Germanicis Provinciis invectionem, ne fabricae in
Hungaria exsurgere possint, effectum est, uti id in [Elaborato Status Actualis §-pho
54.] et [55.] ostendimus. Nulla etiam lege Hungari ad procuranda sibi unice
e Germanicis Provinciis artefacta adstringuntur. Verum per prohibitam exoticorum
artefactorum inductionem, etiamsi haec Hungaria ab exotico longe leviori
habere, aut vero illa in vicem productorum suorum accipere posset, idem scopus obtentus
fuit, uti in [Elaborato Status Actualis §-pho 59.] apparuit; denique nulla lex
Hungaris imponit, quod producta sua tantum ad Germanicas Provincias distrahere debeant; sed
per prohibitam talium materialium, quibus Germanicae Provinciae egent, ad extra evectionem
idem magna sui parte procuratum est, ut id in eodem Elaborato quoad
tabacam
[§-pho 32.] quoad lanam vero, gallas quercinas ,
cineres clavellatos , pelles leporinas , cutes vitulinas
, caprinas , et ovinas
[§-pho 59.] ostensum est. Cum tamen 1176 principia haec generaliter ad
omnes, uti quoad colonias usu venit, articulos extendi non potuerint, neque
oeconomiae commercium in Germanicas Provincias poterant adhuc derivare. Verum
scopo huic alia iterum via in vectigali prospectum fuit; nimirum invectum et pro Germanicis
tantum quaestoribus reservatum naturalisationis beneficium, eum, ut in
[provocato Elaborato §-pho 55.]
[57.] et [59.] ostendimus, produxit effectum, quod maxima pars commercii
oeconomiae cum exoticis productis ad Germanos quaestores sit derivata. Ipsum
cum bobus, praecipuo producto Hungarico, oeconomiae commercium, propter grave,
quod iis defixum est, transitus portorium ad Germanos quaestores recidisse ex
[ejusdem Elaborati §-pho 58.] perinde apparuit, ut adeo modernum vectigalis
systema a coloniarum systemate in eo tantum discrepare appareat, quod onerosae
colonistis leges ad omnes indiscriminatim, onerosa autem Hungariae moderni
vectigalis principia tantum ad potiores mercium articulos referantur. Onerosum
hoc Hungariae vectigal eo potissimum specioso fundamento ab adverso sustinetur, quod
Hungaria cum Germanicis Provinciis unum Monarchiae corpus efficiat; hoc autem florere non
possit, nisi aequabile inter haec duo ejus membra commercii aequilibrium
constituatur; aequilibrium vero hoc, quod secus stabiliri non possit, nisi in omnibus, in
quibus commerciale Hungariae interesse cum Provinciis Germanicis in collisionem venit,
casibus vectigal in harum favorem dirigatur, idque duabus de causis; primum quod Hungaria
adeo fertilis sit, ut non obstante fabricarum defectu et oneroso sibi moderno vectigali,
notabile tamen activum commercium quotannis habeat, uti id tricesimales
tabellae remonstrant; adeoque quodsi favorabile insuper vectigal obtineret, maximam
circulantis pecuniae partem ad se adtraheret, sicque Germanicas Provincias exhauriret;
deinde quia Germanicae Provinciae longe majora atque Hungaria onera sustinent, adeoque
justum videatur, ut pro his fundus per favores vectigalis iisdem conservatur. Proinde cum
ad perferendam in Hungaria legem principis assensu opus sit, sustinetur ab adverso, quod
hujus non intersit, ut talibus legibus, quae favorabilia pro vectigali Hungarico principia
continerent, assentiatur.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
|