Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Regnum Hungarorum, quod Danubius, amnium Europae fere maximus,[ERROR: no reftable 1:] intersecat,
latissime patet: qua id septemtrionem spectat, Boëmorum ac Polonorum regnis
terminatur, ad austrum mari Adriatico adiacet, ad occasum conterminos habet
Noricos. Qua in orientem uergit, partim Istro, partim mari Euxino clauditur;
nam utrique Getae, quorum alteri Moldouii, alteri Valachi nunc appellantur,
in ditione Hungarica semper fuerunt, quamquam hoc tempore Valachi ad
auertendas Turcarum incursiones regi Turcarum tributum pendunt, magisque in
parte quam in ditione Hungarorum sunt.[ERROR: no reftable 2:] Itaque regiones Hungarico imperio subiectas
multae incolunt nationes, 10 quae inter se
linguis differunt. Alia enim lingua Sclaueni, quos Hungari Gothos uocant,
licet primam literam huius uocis per T efferant,
utuntur ― nam hi cum Illyricis communem habent sermonem ― alia Getae, qui ab
ipsis Hungaris Moroualachi appellantur. His enim sermo, quamquam non
incorruptus, Romanus est. A litore Dalmatico, quod mari Adriatico abluitur,
ad Drauum amnem gentes Illyricae sunt, quas Hungari partim Choruatos, partim
Sclauenos ac Rhaxianos dicunt. A Drauo Hungaricus incipit sermo, quo omnes
etiam Transistrani praeter Gothos, quos Boemi Slauenos nuncupant utuntur.
Atque inde conicio Slauenos et Gothos eandem esse nationem. Sed et Alemani
Hungaricas incolunt urbes, quippe qui soli in omnibus Transistranis
regionibus opifices ac mercatores sunt.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|