Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Itaque quum ex Hungaria, legato a Vuladislauo, licet nouo exemplo, in gratiam Christianorum retento, neque certum bellum, neque res quietae nuntiarentur, Iacobum Eunuchum ― is erat ex regiis purpuratis haud postremus ― classe utraque ei attributa, omnibusque rebus, quae ad nauale bellum usui essent instructa, Methonem petere iubet, satis gnarus se terreri tantum suisque artibus ab Hungaro peti. Non enim illum fugiebat eam mercedem, qua Veneti, ut Turcas bello Hungarico aliqua ex parte occuparent, cum Hungaris pacti erant, ad equos eorum calciandos, nedum ad iustum exercitum conducendum uix sufficere. Ferunt autem hanc classem trecentarum nauium numerum explesse, praeter illas naues, quae ad Aulonem constructae in Aoum flumen, quod quidam Aeantem dicunt,[ERROR: no reftable 1:] deductae erant nec emitti in salum poterant, eo quod fluuius nullis per aestatem imbribus auctus adeo diutino insuper aestu exaruerat, ut circa ostium[ERROR: no reftable 2:] maxime uix unius pedis alueo in mare effunderetur, quum et per se conuolutis rapido amnis cursu arenis, simul et marinis fluctibus ad ostium[ERROR: no reftable 3:] actis arenaeque effluenti

-- 167 --

occurentibus os amnis exaggeretur, nec fit nauibus peruium, nisi quum unda ad summas excreuit ripas. Ad haec accedebat Turcis ad Aulonem alia quoque haud minor his difficultas, quae eos quominus e flumine exirent, seque cum suis coniungerent prohibebat, propterea quod Veneti, ut est ea gens ad occurendum consiliis hostium solers, obiectis sex partim onerariis, partim longis nauibus ostio[ERROR: no reftable 4:] amnis eo facilius Turcas exitu arcebant, quod non nisi singulae naues propter fluuialis aluei angustias, et hae ne remis quidem instructae, nedum armatae fluuio educi in altum poterant, uel si is, ut per hyemem fieri solet, largissimis intumuisset imbribus. Valde autem Turcae timebant, utpote qui fortunae nihil committunt, ne, ut quaeque nauis euecta esset, antequam se ad pugnam instruere posset ab hostibus, qui praesto erant, interciperetur. Porro nullum ex aequo certamen fore uidebatur, nisi prius aliquot una constitutae naues atque in frontem instructae tantum spatii in altum procederent, quantum satis esset ad sese remis 198 aduersum hosteis concitandum.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.