Reuerendissimi et Admodum Reuerendi Domini, Domini Patroni
Gratiosissimi. Humillimam precum obsequiorumque meorum in gratiam Reuerendissimarum et admodum Reuerendarum Dominationum
Vestrarum commendationem.
Quod a longo tempore nullas dederim
ac (ad) Reuerendissimas et admodum Reuerendas Dominationes Vestras, nota Turcarum obsidio causauit. Tandem Deo propitio laqueus
contritus est, et nos liberati sumus; diu desideratus succursus 12.
currentis ex monte a monasterio Camadulensium aduenit, ac fortissime in hostem irruit, et primo tormenta eiusdem, quae ad
monticulum unum contra nostros superraduxerat, occupauit, ac
ita inde hostis ad aliam suam batariam
reddire coactus fuit, indeque fortiter longo tempore sese defendit. Nostri cum magna ui
sturmam fecerunt, perditis sine dubio nostris plurimis, hostem
tamen etiam inde pepulerunt, captis similiter tormentis, ad tertiam suam batariam iterum hostis recessit. Ibidem longissimo tempore fortiter resistebat; pulsus tamen etiam inde. Haec a mane
usque ad horam mediam secundam circiter durabant, postea circa
horam mediam secundam pomeridianam cum hoste, extra batarias,
-- 4 --
non per longum tempus confligerunt; paulo post enim hostis terga
dedit, relictis omnibus suis tentoriis, tormentis, munitione, ac
rebus uniuersis, quas habuit, Interim dum nostri diutius tentoria
pretiosiora (uiliora enim etiam post tres dies qui habere uoluit,
potuit) colligerent, ac reculas alias in praedam diriperent, hostis
uiros, mulieres ac infantes, quorum multas centurias, si non millia,
pro captiuis habuit, occidebat, ac ita eosdem miseros homines, alios
absolute occisos, alios parum uiuentes, omnes scissos, sequenti die
maximo cum dolore cernere debuimus, Plurimi tales captiui laesi
ad ciuitatem uenerunt, multi etiam sine omni uulnere. Circa horam
quintam pomeridianam, dum nostri hostem insequerentur, et euaginatis et sanguinolentis gladiis ciuitatem praetercurrerent, ex propugnaculis Ciuitatis iucundum ac laetissimum uidere fuit; iucundius milites inclamantes audire : uiuat LEOPOLDUS. Tandem nostri ex
omnibus quatuor partibus ad fossata Turcarum (quae directe ad
aulam Suae Maiestatis habuerunt, et per tales fossas iam plane sub
propugnaculis ac maeniis ciuitatis fuerunt) ac batarias eorundem,
in quibus plurima maiora ac minora tormenta habuerunt, ex quibus
ciuitatem iaculabant, ac propugnacula et muros ciuitatis frangebant, fortissime irruerunt et feliciter occuparunt. In fossis, (mirabile fuit, uidi meis oculis) Janichari, quorum multi in fossis manserunt, uix aliquo arma leuante, uelut pulli aut ouiculae, permiserunt
se capere ac mactare. Alii interim, dum hi in fossis Janicharos
iugularent ac caperent, fugientem hostem audacissime insequebantur; multos equos, copiosum argentum, aurum, stanum, butyrum,
orizam, boues plurimos, camelos etiam multos, denique res eiusdem
uniuersas, quia relictis omnibus fugit, nostri pro praeda habuerunt.
Studiosi, ciues, alii omnes ex ciuitate, etiam hodie copiosum butyrum, farinam, orizam, tentoria, ad ciuitatem important, et multis
adhuc diebus habebunt, quod importent. Serenissimus Rex Poloniae
(habeo ex ore Illustrissimi Domini Comitis Christophori Erdodi) ipse
pro sua parte habet plus quam quatuor milliones. Idem Serenissimus
Rex Poloniae ipse in persona in prandio adfuit, una cum filio suo
et 36 millibus Polonorum, ac decima tertia currentis, lustratis
prius omnibus batariis, fossis ac tormentis Turcicis, ita etiam periculis ac propugnaculis nostris per hostem dirutis, intrauit ciuitatem, ac in aulico templo in sacello Mariano, prouolutus ad
terram, ipse Te Deum Laudamus clarissima uoce orauit. Peractis
diuinis, apud Generalem Ciuitatis Illustrissimum D. Comitem a Storimberg prandium accepit; eodem accepto immediate ad castra sese
recepit, ac inde amplius non rediit. Sacratissima Maiestas interim
in Tullio mansit quatuor milliaribus abhinc. Eadem Sacratissima
Maiestas decima quarta praesentis cum Duce Saxoniae ac Duce Bauariae Viennam aduenit, ac similiter omnibus batariis turcicis, fossatis item et tormentis ac dirutis propugnaculis et periculis nostris
prius lustratis, omnium primo intrauit ecclesiam S. Stephani, hora
secunda pomeridiana. Ibidem habuit Sacrum et Te Deum Laudamus.
(Dominus Kollonich, qui toto tempore obsidionis nobiscum Viennae
-- 5 --
mansit, pontificauit) comitante suam Sacratissimam Maiestatem Duce
Bauariae et Duce Saxoniae, licet Lutherano. Decima uero quinta
currentis sua sacratissima Maiestas, cum Ducibus praetactis, summo
mane ad castra processit, ibidemque per totam diem mansit, ac
primo ad vesperum ad ciuitatem rediit, heri deinde Lincium abiuit.
Caeterum, Reuerendissimi ac admodum Reuerendi Domini, nisi succursum habuissemus, post tres dies actum de nobis fuisset, omnes
filii mortis fuissemus. Duodecim propugnacula, unum ad aulam
Suae Maiestatis, aliud Zrinianum propugnaculum dictum, partim
per minas, partim tormentis hostis destruxerat, ac facillimum sibi
ad Ciuitatem accessum parauerat, ita, quod plane facillime in equo
ascendere potuisset. Aula suae Maiestatis ac Viduae Imperatricis
tota tormentis destructa. Similiter etiam aliae domus ibidem propugnaculis viciniores dirutae ac destructae. Turris S. Stephani plurimos ictus globorum sustinere debuit. Frequenter enim ad eandem
hostis iaculatus fuit. Multas cifras in eadem Turri destruxit, plurimos plane decussit. Tectum etiam Ecclesiae multis in locis perfregit, in fenestris Ecclesiae etiam lapideas cifras decussit ac destruxit, non tamen adeo multas. Turris P. Minoritarum proxima est
ruinae. Monialium ad S. Laurentium ex ciuitate Leopoldinae tectum
quasi totum destruxit. Ita etiam magnam partem muri monasterii,
caminos plurimos decussit. Ecclesiae uero tecto parum nocuit, muro
nihil, miserae Moniales in cellario habitare debuerunt. Conuictorio
ad S. Barbaram etiam maiori ex parte tectum destruxit. Ita etiam
Collegii Pazmani. Denique nullum monasterium, nulla domus Viennae
datur, ubi hostis sui non reliquisset memoriam. In multis domibus
plurimi homines occisi, partim a globis, partim a bolidibus. Collegii
nostri muris nihil nocuit, praeterquam quod tectum in aliquibus
locis maioribus globis perfregerit. Exiguis expensis reparabitur. Caeterum ad Aream nostram, ac ad ambitum, plurimi autem ad tectum
ex ciuitate Leopoldina minores globi ueniebant, nihil tamen nocuerunt. Bolydes, quas hostis ad ciuitatem projiciebat, nullum prorsus
effectum habuerunt. Diu enim noctuque omni momento uigilare debuimus, aquam continuo supra tectum trahere, et ad extinguendas
bolides manere paratissimi continuo. Unicum stabulum Hispanicum
dictum, alias statim propugnaculo Zriniano contiguum, ex operatione
bolidum conbustum, praeterea plane nihil. 13 Julij hostis ciuitatem
obsidere incepit, et summo mane, adhuc in aurora aduenire, sequenti die, uidelicet 14 Julij iam habuit Batarias, et superinductis
tormentis ad muros (Suburbia enim omnia per nostros adhuc antea
incinerata fuere) statim post duodecimam ad ciuitatem ac propugnacula cepit iaculari fortissime. Eadem die decima quarta Julij
circa horam tertiam pomeridianam apud Scotenses incendium exortum
fuit. Monasterium, Ecclesia, maximo cum damno ac circumvicinae
domus omnes incineratae. Illa die eadem, et tempore eodem, ignoratur utrum per nostros aut uero Tartaros, crederem citius per
Tartaros, etiam Leopoldina Ciuitas accensa fuit. In Ciuitate omnes
fuimus in maxima confusione et consternatione, ex omnibus enim
-- 6 --
partibus timebamus; credo plurimos fuisse, qui prae timore nec
nomen suum dicere potuissent. Mansimus enim intra ignem, ac si
in inferno mansissemus. Hostis interim fortissime et incessanter
iaculabat et bolides etiam projiciebat, sed cum bolidibus nihil nocuit.
Ecclesia Scotistarum ab incendiariis per Tekelium (recte enim ibidem
praeces fuerunt, et consequenter maximus concursus populi) subordinatis et bene solutis accensa fuit. Tales incendiarios, alios Hungaros, alios Germanos, plurimos deprehenderunt, uestitu muliebri
uestitos, alios in uestibus Germanicis. Tales incendiarios eadem die
in foro S. Petri excoriarunt, excarnificarunt alios uiuos, suspenderunt
alios in nostra platea, in vicinia apud arcularium. Eadem die de
nocte etiam unum talem incendiarium caeperunt, qui eam domum
ascenderat ac accendere uoluerat, deprehenso apud eundem igne
pulueribus et sulfure. Eum sine omni questione excoriarunt. Per
multos dies nullus in uestitu hungarico in publico comparere ausus
fuit. Tres etiam Germani tempore istius obsidionis suspensi sunt,
aliquot autem decapitati, qui literas a quibus ex ciuitate ad Turcas
deportabant. Principales necdum sunt publicati, sine dubio debent
esse ex maioribus, credo paucos post dies ad questionem capientur.
Porro qualis fuerit in hac ciuitate miseria, qualis fetor ac nausea,
uel in mentem reuocare difficile est. Miseri milites in propugnaculis
ad meos oculos catos assos comedebant, ac eosdem per domos pro
pretio quaerebant, ad nos etiam saepius uenerant et tales bestias
rogarunt. Carnem asineam ac equinam etiam comedebant, et libram
talis (sic) carnis duobus grossis uendebant; imane dictu, adipe ac
pinguedine Turcica, caules, quos foris in hortis rapiebant, comediebant, unum ouum quinque grossis uendebatur, sub finem
etiam decem quindecim grossis pro infirmis uendebatur. Una gallina
duobus grossis, capo tribus, pullus floreno Hungarico; bubula una
libra, ad initium quasi per tres septimanas, quousque omnes illam
habere potuimus quatuor grossis, post tres Septimanas amplius nec
bolum habere potuimus, nisi quod aliquando milites in excursione
aliquot boues aquisiuissent. Talem carnem qui habere potuit, octodecim grossis libram soluere debuit. Tempore istius obsidionis plurimi homines mortui, et quasi omnes in disenteria, ita quod doctores
et pharmacopolae non magno numero plures tempore pestis mortuos
fuisse adstruant. Erat enim una ingens copia ac multitudo populi,
ita, quod pro habitando domus non suffecerint, uerum plateae omnes
plenae erant. Multi ita in plateis iacentes, ac per easdem obambulantes, iam a globis, iam a bolidibus occisi. Copiam hanc causauit
ingressus eorum, qui prius suburbia ac circumuicinos Pagos et
oppida inhabitabant, ex ciuitate autem praeter maiores uix aliqui
exiuerant, sed de repente omnes occlusi ac obsessi. Ego etiam multis
diebus dissenteria laboraui, deinde febribus calidis, certe difficulter
euasi, uix etiam non solui. Iam Dei ope perfecte pristinae sanitati
restitutus sum. Alumnus Spoliarich etiam nonnullam alterationem
habuit, euasit tamen et iam bene habet. Alumnus uero Funtek, iam
ab aliquod (sic) septimanis pessime constitutus est, laborat enim
-- 7 --
phtisi, qui medicis suadentibus et praescribentibus repatriare debet.
Super eo Reuerendissimarum et admodum Reuerendarum Dominationum Vestrarum ordinationem expectabo, siquidem uix citius, antequam resolutio ueniat, comoditatem habere poterit. Znika, cocus
et ephebus, diu infirmabantur. Znika quidem grauius, ita, quod
desperatum fuisset. Omnes tamen iam sani facti. Omnia tria Collegia
Jesuitarum laesis ac infirmis plena fuerunt, in collegio Pazmaniano
centum et uiginti, subinde plures, subinde pauciores, alii enim moriebantur, alii item recenter importabantur. Conuictus etiam plenus
talium militum fuit. Refectorium, dormitorium et ambitus pleni
erant miseris laesis militibus. Scholae etiam omnes plenae, ac omnia
per totam ciuitatem omnium religiosorum monasteria nemine excepto.
Qualis ibi fuerit fetor, qualis nausea, uel cogitare difficile est. Multi
Jesuitae mortui, ita etiam Regens Pazmaniani Collegii. Ego tales
milites laesos per Dei gratiam non habui, quamuis maleuoli Hungari, de Collegio Pazmaniano alumni, ut ego etiam tales milites
habuissem, non scio quo instigante, laborabant; et unum laesum
totum in sanguine natantem ad me direxerant, ac per milites, qui
eundem laesum apportauerant, ante portam Collegii deponi curauerant. Per longum tempus ante portam miser laesus miles iacuit.
Vrgebat maleuolus Hungarus saepius ad Collegii portam ueniens,
ut inferatur intro miles. Descendi post aliquod tempus solus ad
portam et maleuolum Hungarum cum bono capitulo a porta Collegii
expediui. Paulo post ad illorum Collegium laesus deportatus fuit.
Sequenti die uenit ad me Collegii Pazmaniani subregens Pater
Chakany et excusare incepit se et Patrem Regentem, ut Patribus
hoc non adscribam neque imponam, sed quod uel solus puer suo
proprio genio hoc fecisset, ac nobis tales laesos intrudere uoluisset,
et quod propter hunc actum statim officio priuatus fuisset, ac supra
bonum capitulum habuisset. Occasio istius excusationis fuit, quia
dum maleuolum Hungarum ego durius excepissem, allocutus fuit
me: „Dicam Patri Regenti". Respondi: „Dicas Prouinciali, nec tuus
Prouincialis, nec tuus Regens est meus superior, neque mei Collegii superintendens". Sopito hoc tumultu (nullam enim illi milites
schaedam, nullum mandatum, de suscipiendis talibus militibus ad
Collegium nostrum habuerunt, uerum ad Pazmanianum), paucos post
dies habui Commissarios duos comites, qui comoditatem et locum
pro talibus laesis militibus quaerebant. Eos, qua potui humanitate
excipere, excepi, ac rationes meas, quod tales ad Collegium meum
suscipere non possim, dedi. Primo, quod locus esset ualde angustus,
neque sufragaretur talibus infirmis. Secundo, quod hic nullum solatium
spirituale, propter quod forte uel plurimum ad religiosorum domus
importarentur, sed neque in agone absolutionem habere possent;
siquidem ego solus et unicus presbyter essem, et linguam germanicam non calerem. Tertio, occasione uictus (haec fuit maxima ratio,
quod ad religiosos domus tales laesi fuerint portati, quia illos alere
debuerunt) absolute protestatus sum, quod et si mihi tales intruserint, me eisdem ne in minimo iusculo subuenire posse, siquidem
-- 8 --
ipsemet pisa et lentes comedere deberem. Monstraui illis meam prouisionem (aliqua meliora absconderam), et quod maiorem, et meliorem non procurauerim, conquestus fui contra Domus Prouincialis
deputatos, quod ab illis interesse non potuerim habere, et quod
praeter hoc in Austria amplius nihil haberet hoc Collegium. Ita liberatus et absolutus fui a talibus laesis ac infirmis militibus. Quid
tandem ? Inceperunt mihi intrudere milites suos studiosos, ut illis
dem quarterium, praeterea nihil. Ab illis etiam ut liberatus fuissem,
omnem conatum adhibui; accesseram eo in passu Dominum Kolonich,
sed gratis, ipso etiam annuente debui studiosos suscipere, una cum
uno illorum Vice Capitaneo. Subinde illorum manserunt hic 20, subinde quindecim, aliquando nec quinque. Unicam domum refectionis
alumnorum occupabant, aliam illorum vice capitaneus, praeterea
nihil. Vice Capetaneus semper mecum comedit et bibit, militibus
autem quantum ad uictum nunquam aliquid dedi, sed haustum
vini eisdem dare debui. Fateor, non erant mihi multum molesti,
aliquantum in fetore, caeterum nihil, praeter saccos cum stramine,
qui sub dictis militibus fuerunt. Matracz nullum nec linteamen sub
illis fuit tantum pura stramacz. Stramen illud, una cum tela extra
ciuitatem euehi debebit, ne alumni futuris temporibus aliquem
morbum contrahant. De supellectili Collegii nihil est deperditum.
De renouatione scholarum adhuc nihil scitur. Ubi aliqua certitudo
fuerit, perscribere non intermittam. Pretium rerum omnium maximum
est, et quemadmodum adhuc ante obsidionem Reuerendissimis et
admodum Reuerendis Dominationibus vestris, nos cum ordinario
diario nostro subsistere non posse, insinuaueram: ad praesens eandem
insinuationem renouare cogor et demisse supplico Reuerendissimis et
Adm. Reuerendis D. Vestris, dignentur moderna tempora in considerationem accipere, ac unam paternam clementiam nobiscum facere. Circa circum Viennam ad multa milliaria nec radix petrosilini mansit, omnia ex longiquis partibus portabuntur, sed certe
etiam charissimo pretio uendentur. Expensae etiam deficiunt, si ad
festum S. Michaelis Archangeli a senatu debitum interesse non
accepero. Pro eisdem apud Reuerendissimas et Adm. Reuerendas
D. Vestras instantiam facere cogar. Quando Alumnos expediui,
multum exposui, qui, utrum in patriam aduenerint, simul cum
Domyanich et Beriszlauich, nihil scio. Ego illos expediui octaua Julij.
Caeterum me gratiae et fauori Reuerendissimarum et Adm. Rdarum D.
Vestrarum demisse commendando, maneo Earundem Reuerendissimarum et Adm.
Reuerendarum D. Vestrarum.
16. Septembris 1683.
Seruus et Capellanus minimus Simon Judas Sidich c. z.
m. p.
Nota a parte.
Dicitur, quod 300 Turcarum tormenta nostri aquisiverint. Ego non uidi nisi septuaginta, maiora per hostem omnia
destructa ne nostris seruiant. Viginti currus pleni miseris infantibus
ad suae Maiestatis Sacratissimae hospitale ex castris Turcicis adduxerunt. Ibidem prouisionem habebunt. Comes Palatinus cum Balassa et Kohary fuit in conflictu. Comes Christophorus Erdeodi cum
sua Maiestate aduenit.