Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for aegyptiis

Quod quaesisti inventum est in 53 locis.

Preme hic ut KWIC videas

Hic sunt primi 25 loci inventi. Alios exhibebit nexus in ima pagina.


1. Nikola Modruski. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

reddidit incendium! Similiter Amorrei, Euei, Iebusei, aliorumque populorum terrae promissionis, quos ob carnalia praecipue flagitia Dominus Moysi delendos repromisit. Quantos Babylonis Nabuchodonosor et regis Asueri flagella humana potius quam diuina sapere monuerunt! Numquam tanto malo Pharao cum Aegyptiis affectus est, quin et Israelico et Christiano populo maius inde obuenerit beneficium, neque illud conuenientius nisi indurato Pharaonis corde fieri potuit. Propterea Moysi iussit Dominus postulare a Pharaone populum suum ut dimittat: Ego autem, inquit,


2. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

improuisam aggrederentur, absque bombardis et murorum deiectione urbe potiri. Attalia urbs est litoralis, omnium maritimarum Asiae prouinciae maxima, habens portum multis turribus ab utroque latere munitum et catena clausum: propterea Aegyptiis ac Syriis mercatoribus celebrata. Quamobrem toti prouinciae commune emporium est. Igitur imperator praefectos nauium ad se uocat, uti scalas et crates binas aut ternas in naues conficerent iubet. Quibus strenue paratis


3. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_545 | Paragraph | SubSect | Section]

conspicerent. Adeo non strepitus aliquis, non susurrus, non saltem screatus audiebatur, denique multitudo solitudinem taciturnitate ęquabat. Libet hoc loco apponere, quanta diligentia qualique circumspectione hoc idem ab Aegyptiis monachis olim seruatum Ioannes Cassianus de coenobiorum institutis tractans dicat: Cum solennitates — inquit — (quas illi synaxeis uocant) celebraturi conueniunt, tantum a cunctis silentium prębetur, ut, cum in


4. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 684 | Paragraph | SubSect | Section]

Relinquendi sunt, quorum tibi nota fuerit peruersę mentis pertinacia, id est, qui uel errorem suum deposituri non uidentur | uel a scelere in quo perseuerant recessuri. Nocuit Israhelitico populo habitasse cum Aegyptiis. Inde enim Moyse duce egressi ritu eorum uiuere uolebant, crapulari, ludere, diis gentilium sacrificare . atque hęc causa fuit, ut posteri quoque eorum toties inimicis


5. Marulic, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 540 | Paragraph | SubSect | Section]

Parali. 29 Pręterea quoties ciuitas annonę caritate laborat | aliaue rerum molestia affligitur, plebi succurrendum esse a potentioribus docent | Ioseph Aegyptiis distribuens frumenta, Ezechias et Iosias offerentes pro regno, pro sanctuario, pro Iuda tauros, arietes, oues, hircos, ut eis quibus pręerant miserando, ipsi a suo pręside Deo misericordiam consequerentur. Docuit


6. Marulic, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

mundi appellauit. Despondit ei uxorem Assenez, Phutifar filiam, sacerdotis Heliopoleos. Tunc Ioseph erat annorum XXX. Nati sunt ei liberi Manasses et Ephraim. Transactis ubertatis annis fameque succedente distribuebat Aegyptiis frumenta pro pecunia. Per illud tempus Iacob decem filios suos frumentatum misit in Aegyptum. Beniamin apud se manere iussit. Cum uenissent, cognouit eos Ioseph ipse ab illis incognitus. Dissimulans, qui esset,


7. Marulic, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Vadam inquit, et uidebo filium meum Ioseph, antequam moriar. Aduentanti patri occurrit Ioseph in Iessen amplexatusque est eum. Eidem concessit rex pharao terram Iessen et possessionem Ramesses. Ioseph Aegyptiis iam pecunia uacuis pro pecore commutabat frumentum. Deficiente pecore accepit possessiones, ita ut cuncta subiiceret regi pręter terram sacerdotum. Distribuit fundos ad sementem faciendam quinta parte prouentus


8. Marulic, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Domino miserante propagata sunt ei uitę spacia longiora, cum ipsum peccasse poenituisset. Prędixit Iudeorum ad Babylonem translationem et inde postliminio reditum. Mala quoque futura denunciauit Caldeis, Moabitis, Syris, Aegyptiis, Tyriis, Aethipibus ob illorum superbiam. Deinde angelus calculo tangit os eius ostendens purioribus labiis eum loqui oportere de ueritate Euangelii quam de umbra Legis antiquę. Atque hinc uaticinari


9. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

se propediem daturum operam, ut Othomana progenies Syriae quoque ac Aegypto imperet pulsis inde Cercassis (ea natio Cercetarum soboles est, Ponti accola), nec permissurum mancipia aere empta Machomethanis hominibus tam impotenter dominari. Tametsi quidam affirment Turcam legatis Aegyptiis suppressa ira, cuius alioqui non erat potens, satis benigne, ioco an serio incertum, respondisse se plane officiis suis effecturum, ne Cansauus Alaudolam magnopere desyderet, neue illum poeniteat Selynem suis finibus conterminum habere. Qua profecto simulatione si usus est, a magnanimi


10. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

Thomam interfectum, tametsi nihil magis animo agitaret quam nomen ipsum Cercassorum estinguere. Vnde quum audisset ad octingentos Cercassos Alexandriae obuersari, eo cum parte copiarum terrestri itinere ante expectatum accurit, omnesque comprehensos occidit. Regressus Caërium, qui ex Aegyptiis opibus eminebant, ne ullam occasionem nouis rebus praeberent, excitos sedibus suis Constantinopolim traducendos curauit, dato negocio Ionae Dalmatae, qui eos nauibus imponeret. Et quia Ionae spem ostenderat Selynes Caërensis satrapeae, Caërenses, ipsos praesertim diuitiis claros, Ionas


11. Bucinjelic, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

tabellariisque insidias ponit, omnesque ad unum interficit. Praeterea milites praetorianos, quos Ianizaros, et quorum in Regem Turcarum nota fides erat, per diuersa loca non paruo ineruallo semota distribuit, hos ab Aegyptiis, suisque paulo post praecipit iugulari. Atque his peractis fratrem, cui Peloponnesi praefectura contigerat, de defectione certiorem facit, monetque ne se perditum eat, sed si quo modo possit euolet, Cayrumque ueniat,


12. Pribojevic, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

illustres uiros computandam, nam (ut caetera mundi regna ommitam) Diodoro Siculo teste Diodo. Sicu. lib. primo. (82) Macedones et qui ab eis manarunt annis ducentis septuaginta sex Aegyptiis imperauere. Libet solummodo Aristotelis Macedonis et proinde Slaui reminisci, Aristoteles Slauus fuit. ut noueris Slauis et robur corporis simul cum animi celsitudine necnon et ingenium ad prosequenda literaria studia non defuisse. Aristoteles enim


13. Grbic Ilirik, Matija. Aristeae historia cum conversione... [page 44 | Paragraph | Section]

tamen ili nunquam adoraverint: et tamen interim qui Graecorum talia finxerint et commenti sint de diis, haberi apud ipsos sapientissimos. Aegyptiorum idololatria De aliis vero, aiebat, longe stultioribus quid opus est dicere, ut de Aegyptiis et similibus, qui ad bestias et multa reptilia, aliaque animalia delapsi, ea venerantur, et iis tam mortuis quam vivis sacrificant? Haec ergo singula diligenter contemplatus, utpote sapiens, et a Deo omnium rerum cognitione instructus legislator noster,


14. Grbic Ilirik, Matija. Aristeae historia cum conversione... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

et omnium bonorum causa 62 Deus veritatis amator 63 Deus unus tantum, eiusque potentia 42. 43 Dei aequitas et mansuetudo imitanda 57. 63. 65 Dei homines, appellari soliti ab Aegyptiis Iudaei 45 Dei in conservando genere humano cura 58 Dei maiestas et potentia in tota lege illustrata 43 Dei operum vices et successiones 50 Dei voluntate hominum


15. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

ac mundo in Baptismo utimur. ABOMINATIO, et Abominor, vox composita ab aversanda aliqua re tanquam tristi omine, dicitur, cum scilicet abhorremus ab aliqua re: quin et eam insuper execramur ac detestamur, tanquam simul et foedam et perniciosam. Genes. 46, dicitur Aegyptiis omnis pastor esse abominatio. Et 1. Sam. 27, dicit rex Achis, Davidem abominari populum Israeliticum. Sic Levit. 11 dicitur, animalia immunda debere nobis esse abominationi, nec de eis vel comedendum, vel tangendum quicquam. Omnia vero impia dicuntur esse Deo abominatio: ut illusor,


16. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

10. Domine quis credet auditui nostro? Gal. 3, Hoc scire volo, an ex operibus, aut ex auditu fidei Spiritum acceperitis. Heb. 4, Non profuit eis sermo auditionis: id est, sermo auditus 1. Thess. 2. In Evangelistis, saepe pro fama, doctrina. Matt. 4. 14. 24. Marc. 1. 13. Cum auditus erit Aegyptiis, dolebunt iuxta auditum Sor, pro, cum audierint Aegyptii, timebunt sibi similem Tyriae cladem. Isaiae 23. Laudate eum in cymbalis auditus, aut auditionis. i. sonoris: Psal. 150. Amo auditus eorum: pro, obedient eis. Isa. 2. Auditus super auditum, Ezech. 7. pro, crebri


17. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

lib. 15. epist. 96. Primus Dei est cultus, Deum orare, deinde illi reddere maiestatem suam, reddere bonitatem, sine qua nulla est maiestas. Vis Deum propitiare? Bonus esto. Satis illum coluit, quisquis imitatus est. Dare gladium in manus alicui Exod. 5. accusant Isralitae Moysen, quod dederit Aegyptiis gladium contra eos: id est, causam aut occasionem saeviendi contra ipsos. In maledictionem et iuramentum dare, Numer. 5. In signum et proverbium dare. Ezech. 4. pro, tale exemplum poenarum divinarum ac calamitatum in aliquo constituere, ut omnes alicui malum imprecantes dicant,


18. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

tum ut ostendatur cito pervenire quocunque velit, quia nubes cito ab uno horizonte ad alium praetervolant. Deut. 33. Equitans caelum in auxilium tuum: scilicet, cito et ubique ad est. Sic equitare super Cherubin, Psal. 18. Isa. 19 etiam clarius exprimitur, ubi minatur propheta Aegyptiis, quod Deus veniet equitans in nube levi aut veloci, id est, cito veniet castigaturus. Equitare facere super excelso: id est, reducere ad terram promissionis. Isa. 58. Equitare super caput alicuius, Psal. 66. Equitare feceras hominem super caput nostrum: id est, molestum


19. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

est haec gratia concionandi inter gentes. Eph. 3. id est, haec functio. Quarta significatio est illa passiva Gratia, id est, quasi gratiositas alicuius erga alios homines, praesertim superiores: ut, Dedit Deus Iosepho gratiam coram praefecto carceris. Gen. 39. Dabo gratiam huic populo coram Aegyptiis. Exod. 3. Gratiam habebant coram omni plebe. Actor. 2. Item Christus proficiebat sapientia, aetate et gratia coram Deo et hominibus: Luc. 2. Quinto, ponitur haec vox etiam pro humano beneficio. ut 1. Cor 10: Qui gratiam vestram ferant Hierosolymam. Item, Petentes gratiam contra


20. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

quoddam meritum, aut (ut ita dicam) gratiositas inferioris apud superiorem:
I. Acceptum esse, ut gratiositas. Dedit ei gratiam coram praefecto carceris, Genesis 39. Dedit eis gratiam coram Aegyptiis, Exodi 3. Gratiam habebant coram omni plebe, Actor. 12. Proficiebat Christus gratia coram Deo et hominibus: Lucae 2. Mansuetis dabit gratiam, Proverb. 3.
II. Meritum. Lucae 6.


21. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

debere. Quid, quaeso te Christiane lector, hoc aliud est, quam Christum cum suis beneficiis abiicere ac sepelire, aliosque sibi agnos Dei, mediatores ac servatores constituere? Quid quaeso est Antichristum agere, si hoc ipsum non est? Sed forte aliquibus nonnihil condonandum esset, quia in illis Aegyptiis tenebris quid nam sit imputativa iustitia Christi, nec palpare, nec etiam somniare queunt: si non toties, tamque solide eis ex verbo Dei haec iustitia demonstrata esset Est vero observandum, quod sic prorsus olim Pharisaei, non concedentes imputativa iustitia agni Dei peccata mundi


22. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

regem nostrum, eumque tuo spiritu rege, ut ubique prudenter ac iuste agat, Iudicia Dei saepe horrendas poenas notant, ut supra indicavi, atque quasi grandia facta ac miracula Dei. Exodi 7, Educam populum meum in iudiciis magnis: id est, patratis grandibus miraculis, et afflictis horribiliter Aegyptiis. Num. 33. Et in diis eorum fecerat iudicia. Exodi 6. Iudiciis magnis redimam vos. Sic et Hierem. 51, Iudicium Babylonis dicitur pertigisse usque in caelum: id est, eius poena castigatio eius: forte tamen rectius id de reatu ac culpa exposueris. Iudicium arripere, est ipsam


23. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

veterum, tum et ipsa experientia aut usus qua illarum sententiarum utilitas ac necessitas perspecta est, accesserit, et eam doctrinam extruxerit. sicut et Aristoteles dicit, Ethicam doctrinam esse Ex et De communi vita. Constat etiam, Platonem, qui est pater Graecae philosophiae, plurima ab Aegyptiis ac ex Sacrarum literarum dogmatibus accepisse. Augustinus videns sequuturam impiam sententiam, si haec verba simpliciter intelligantur, in libro de Spiritu et litera, cap. 27. aliter conatur praeternavigare hosce scopulos. Dicit intelligendum


24. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 295 | Paragraph | SubSect | Section]

patrib. per manus traditas. Nec omnino fuit muta doctrina Iudaica, [?:-ut ] gentib penitus ignota: sicut Phocylides, Homerus, Hesiodus et alii quidam pene ad verbum ex Sacris recitant. Manifestum certe est, Platonem multa verae religionis dogmata, sacrarumque literarum sententias ab Aegyptiis percepisse. Is vero est fons Graecae philosophiae: primus in orbe Deos fecit timor,— timentes enim, et tonitrua ac fulmina audientes, mox cogitarunt, esse aliquam potentiam supra se, eamque placare et invocare coeperunt. Ordo etiam causarum et effectuum eruditiores ad unam


25. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 322 | Paragraph | SubSect | Section]

ut tibi totus Israel subiiciatur. 2. Reg. 15. Et dedit ipsi Phul mille talenta argenti, ut essent manus eius secum ad roborandum regnum in manu sua: pro, ut ei suppetias ferret ad obtinendum regnum. Ponitur pro externo opere: ut Exod. 14. Et vidit populus manum magnam, quam fecit Dominus in Aegyptiis: et timuit populus Domini, et credidit in Dominum et Mosen servum eius. ubi manum magnam vocat illud grande opus submersionis Aegyptiorum. Isaiae 3. Vae impio in malum, retributio manus eius fiet ei. id est, secundum mala eius opera rependentur ei poenae. Iud. 9, Sic secundum


Bibliographia locorum inventorum

Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1463]: Nauicula Petri, versio electronica, Verborum 6607, ed. Luka Spoljaric [genus: prosa - tractatus; prosa - epistula] [numerus verborum] [modr-n-navic.xml].

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477]: Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica, Verborum 16317, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [cipiko-k-petri.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].

Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].

Bucinjelic, Miho (1479 - c. 1550) [1524, Dubrovnik]: Epistula ad Gerardum Planiam, versio electronica, Verborum 2445, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [bucinjelic-m-epist.xml].

Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].

Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].

Omnes locos monstra

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.