Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ABOMINATIO, et Abominor, vox composita ab aversanda aliqua re tanquam tristi omine, dicitur, cum scilicet abhorremus ab aliqua re: quin et eam insuper execramur ac detestamur, tanquam simul et foedam et perniciosam. Genes. 46, dicitur Aegyptiis omnis pastor esse abominatio. Et 1. Sam. 27, dicit rex Achis, Davidem abominari populum Israeliticum. Sic Levit. 11 dicitur, animalia immunda debere nobis esse abominationi, nec de eis vel comedendum, vel tangendum quicquam. Omnia vero impia dicuntur esse Deo abominatio: ut illusor, corpravum, iniusta mensura, labium mendax, via impii, arrogans, et similia. Proverb. 3, 11, 12, 15, 16, et 24, ac alibi passim in Scriptura. Tametsi Proverb. 6 dicatur peculiariter, septem esse Deo abominabilia. Caeterum praesertim falsae religiones ac idola, tanquam res detestandae et execrandae, simpliciter dicuntur Abominationes, tanquam si hoc nomen esset eis proprium, posito abstracto pro concreto et eius subiecto. 2. Reg. 13. 2. Paral. 33. 34. 36. Iere. 16. Ezech. 5. 7. 8, et alibi passim. Causa huius appellationis est, quia nihil est Deo et vere piis abominabilius, quam idola, et falsa doctrina. Ideo ea Spiritus sanctus simpliciter Abominationes vocat: ut Comicus ille, scelus pro scelerato dixit, per Auxesin. Verum quia inter omnes abominationes aut idololatrias, quae unquam fuerunt, una vel in primis est eximia ac summa, nempe meretrix Babylonica, aut Antichristus: ideo illam praedicit, et sic specialiter vocat Daniel cap. 9. Sic et Christus Matth. 24, et Marc. 13. Nec tantum ei hoc abominationis nomen tanquam maxime genuinum tribuit Propheta, sed etiam addit, Abominationem desolationis, id est, idololatriam horribiliter Ecclesiam ac regnum Christi desolantem et vastantem. Fuerunt quidem et aliae abominationes ac idololatriae innumerae omnibus temporibus: sed quae tantum damni regno Christi dederit, ut haec, nulla unquam fuit, nec erit. Aliae enim haereses plerunque vel singulos errores, vel certe paucos habuerunt, et brevi tempore duraverunt. At haec est cloaca aut sentina errorum, et diutissime regnavit, idque magna ex parte potenter ac libere. Non enim est antea acriter ita perpetuo oppugnata, sicut aliae. Addit vero non sine causa Christus, quod in loco sancto stabit: id est, in ipso vero Dei populo, religione, ac hominum conscientiis. Quomodo stet, et semet pro Deo ostentet iste homo peccati, in templo Dei, satis explicat Paulus 2. Thess. 2. Adiicit vero Christus praeterea gravem admonitionem, inquiens: Qui legit, intelligat. ut ostendat, grande mysterium hic contineri. Nimium ergo frigidi, ne dicam inepti sunt, qui intelligunt abominationem desolationis a Christo et Daniele praedictam, esse exercitum Romanum. Fuerant et ante ibi exercitus Syriaci, ex fece hominum sceleratissimorum et impientissimorum

-- 16 --

7/8 conglobati, qui ceperant, et diu tempore Machabaeorum tenuerant Hierosolymam: nec tamen eos Daniel hisce verbis significari voluit. Nec obscure etiam Apocalypsis ad Antichristum hoc dictum trahit, cum pingit meretricem Babylonicam, tam splendide vestitam, ac superbe equitantem, gestantemque aureum poculum plenum abominationum, de quo propinet regibus ac magnatibus orbis terrarum: eamque matrem omnium abominationum vocat. Hoc igitur horrendum monstrum Caci Romani, cum toto suo famulitio, omnibus flagitiis, ac spiritualibus et corporalibus latrociniis, est abominatio desolationis, a Daniele et Christo praedicta. Memorabilis est et illa Christi sententia de Pharisaeis iustitiariis, Lucae 16: Vos estis qui vosmetipsos iustificatis coram hominibus, sed Deus novit corda vestra. Quod enim est eximium inter homines, coram Deo est abominatio. Unde apparet, quantopere Deus sanctulos istos operarios et iustitiarios oderit. Isaiae 14, abominatio ponitur pro abominabili idolo latria. Quem ad modum autem Scriptura vocat abominationem, posito abstracto pro concreto, ipsa idola, eorumque cultus et cultores: ita et omnia alia tetra peccata. Oriuntur autem hîc variae loquutiones, quarum aliquas explicabimus. Abominationem facere, id est, tetros cultus: Deut. 12, Omnem abominationem Domini, quam odit, fecerunt diis suis: pro, omne id quod maxime detestatur Dominus. Sic 1. Reg. 12. Et abominationem fecit valde, eundo post idola: pro, rem valde abominandam. Abominationes super aliquem proiicere, pro, reddere turpem, foetidum ac sordidum. Nahum. 3: Proiiciam super te abominationes, atque contumeliis afficiam te ponamque tanquam inquinamentum. Abominatio pro idolo, crebrum est. Sic abominatio Ammonitarum, 1. Reg. 11. Abominatio Aegyptiorum. In abominationem posuistis terram: Ierem. 2. pro, terram meam fecistis mihi abominabilem vestris idololatriis. Iuxta abominationes gentium, 2. Reg. 21. Fecit malum iuxta abominationes gentium: pro, fecit abominanda in suis idololatriis, et aliis sceleribus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.