Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 295 --

565/566 scriptum sit: aptam tamen cui aliquid inscribatur. Haec lis cum sit inter summos philosophos, etiam de communibus principiis, nec facile dirimi queat, ullasve firmas demonstrationes habeat, unde diiudicetur: quanto minus audebimus illa summa primae tabulae principia ei adscribere, ut nativa? Inter alia satis commode ac valde probabiliter dicit Aristoteles, valde mirum esse, si possit tanta lux principiorum esse in homine, nec tamen ab homine sciri: sic et nos dicere possemus, prodigii [?: ] , vel figmenti potius esse, quod sint in homine principia aut semina noticiae de uno vero Deo, cum non solius nulli tales fructus, sed plane contrarii passim in hominis vita et actionibus quotidie appareant, et se potenter exerant. Decimosexto, illa est vero evidentissima demonstratio, quod nulla sint talia principia de uno Deo, menti hominum inscripta, quod cum Paulus saepius agat cum Ethnicis, eisque de uno Deo concionetur, ut Actor. 14. 16. et Romanorum primo, ac alias, et petat argumenta undecunque potest, ex creatione, ex quotidianis beneficiis Dei, denique et ex poetis ipsorum, ac etiam inscriptione illa arae cuiuspiam: nusquam tamen dicit de principiis eorum menti de Deo innatis, cum quidem nihil aptius ac utilius fuisset Paulo quam proponere eis librum ipsorum propriae [?: mentis ] ac principiorum (quae illi, et semper philosophia, maximi faciebant) et dicere. Enlegite ipsimet vestrae mentis librum, reperietis ibi meae philosophiae doctrinam, quod sit unus verus Deus, non plures: quod is curet res humanas, quod talem obedientiam a nobis flagitet. Curigitur vos doctissimi Graeci et naturae in quisitores ac sectatores, ab innata vobis luce de uno Deo, eiusque providentia, atque ita a vobismetipsis et naturae ductu, quam esse optimam ducem praedicatis, deficitis ac degeneratis? Nihil profecto hoc argumento aptius, eruditius et efficacius reperiri et depromi apud tales homines, et in tali theatro potuisset. Extende vero hoc argumetum et per totam Scripturam, in qua cum Spiritus sanctus saepe ab effectibus aut operibus Dei, et ex aliis indiciis argumentetur, ac probet esse unum Deum sapientem et omnipotentem: nusquam tamen ne gry quidem de primis principiis ac innatis noticiis unius Dei et eius providentiae, nusquam eis librum mentis ipsorum legendum proponit. Unde apparet, Spiritum sanctum istam recentem Sophistarum sapientiam de innata Dei luce, plane ignorasse. At contra obiicitur: Philosophi et Poetae non raro dixerunt aliqua praeclara de vero Deo, Item. Omnes gentes habuerunt aliquas religiones: Ergo videtur aliquid naturale esse. Responsio: Habuerunt illas meliores sententias a primis patrib. per manus traditas. Nec omnino fuit muta doctrina Iudaica, [?: -ut ] gentib penitus ignota: sicut Phocylides, Homerus, Hesiodus et alii quidam pene ad verbum ex Sacris recitant. Manifestum certe est, Platonem multa verae religionis dogmata, sacrarumque literarum sententias ab Aegyptiis percepisse. Is vero est fons Graecae philosophiae: primus in orbe Deos fecit timor,— timentes enim, et tonitrua ac fulmina audientes, mox cogitarunt, esse aliquam potentiam supra se, eamque placare et invocare coeperunt. Ordo etiam causarum et effectuum eruditiores ad unam causam deduxit, sicut et reliqua mundi providentia, quae non bene a multis regibus, teste Aristotele, regitur. Dixerunt ergo, εἷς κοίτος ἐστη Denique variae poenae, beneficia Dei, prodipa minae, spirituum malorum coli se voleutium praedictiones, apparitiones, et similia, religionem hominines inculcarunt. Quarum narrationum de divorum apparitionibus, et religionum ac cultuum ortibus, omnes ethnici simul et Papistici libri ac Legendae plenae sunt. Sed quam eorum caecum cor ab ea noticia abhor [?: ruer-- ] , quam a primis patribus habuerunt, inde apparet, quôd non tantum non curaverunt unum Deum: sed etiam mox ad sua idola, atque adeo vanissimas vanitates, lapides, truncos, catos et canes recurrerunt. Ex hisce testimoniis ac rationibus manifestum est, noticiam veri Dei penitus ex corde hominis deletam esse, merasque ac longe tristissimas tenebras in pectore humani generis remansisse. Lutherus super Genesin testatur, hominem natura de Deo non plus scire, quam brutum. Verba eius sunt: Utile autem est, videre quam non possit longius progredi ratio, seu sapientia in aestimatione creaturae. Quid enim quaeso novit Philosophus de caelo et mundo, siquidem nescit unde sit, et quo tendat? Imo quid nos de nobis ipsis scimus? Videmus nos esse homines: sed quod hunc patrem, hanc matrem habeamus, an non credi hoc debet, sciri autem nullo modo potest? Sic omnis nostra cognitio seu sapientia tantum est posita in noticia causae materialis et formalis, quanquam in his quoque nonnunquam turpiter hallucinamur. Causam efficientem et finalem plane non possumus ostendere, praesertim (quod miserabile est) cum de mundo, in quo sumus et vivimus, item de nobisipsis est disputandum ac cogitandum. Haec an non misera et egena sapientia est? Ergo discamus: veram sapientiam esse in Scriptura sancta, et in verbo Dei. Id enim non solum de materia, non solum de forma totius creaturae: sed etiam de efficiente finali causa, de principio et de fine omnium rerum docet, quis creaverit, et ad quid creaverit. Sine harum duarum causarum cognitione, sapientia nostra non multum differt a bestiis, quae etiam oculis et auribus utuntur, sed principium et finem plane ignorant: sicut Philosophorum disputationes, de quibus iam diximus, satis ostendunt. Haec annon horribilis caecitas, et miserabilis est ignoratitia? etc. Si itaque Adam perstitisset in innocentia, neutiquam fuisset opus admoneri posteros de sua origine. Sicut non opus fuit, ut admoneretur Adam de conditione Hevae suae: ipse statim cum eam intuetur, agnoscit quod sit os ex ossibus suis, et caro ex carne sua. Talis cognitio sui et aliarum creaturarum, mansisset etiam in posteritate Adae: omnes statim animadvertissent finalem et efficientem causam: id est, Deum ipsum: de quibus nunc NIHILO PLUS scimus, quam ipsae PECUDES, etc. Hactenus Lutherus. Aliqui tamen boni ac docti viri putant, esse omnino adhuc aliqua principia in homine de Deo. Non dicunt quidem illi de uno Deo, multo minus de vero Deo: sed tantum quod sit aliqua divinitas, et aliqua potentia supra hominem. A quibus quidem mea sententia non ita multum discrepat. Respiciunt enim illi, ut opinor, ad illud quod Paulus affirmat, inter opera carnis esse idololatriam: quod etsi ad pravas ratiocinationes et prophanam audaciam, quidvis in religione temere fingentem, ut modo ab uno veroque Deo discedat, referri posset, (ad quem fontem et Paulus reducit idololatrias hominum, Romanorum primo:) tamen per me licet cuivis sentire, esse adhuc in homine quoddam perversum ac distortum lumen (ut supra in Libello de Originali peccato et libero arbitrio prolixius disseruimus) quod verum quidem Deum, eiusque religionem ut extremam stulticiam damnet, falsos vero deos ac cultus pro veris monstret: ut sicut olim imago Dei tantum verum Deum monstravit, ac repraesentavit, ita nunc contra haec praesens Satanae imago idola ac falsas religiones, ipsosque diabolos monstret, ac colendos esse praescribat ac praecipiat. Tale quoddam fallax, impostorium aut deceptorium lumen, aut prima principia esse iam in homine, facile concesserim, et supra in praedicto Libello abunde ostendi. Citant aliqui etiam pro primis istis principiis, illud Epicuri ex Ciceronis 1. de Natura deorum: Omnibus esse innatas noticias aut προλήψεις , quod

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.