Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 684 --

De consortio fvgiendo. Caput XXV

Conferet plurimum ad uitę sanctioris cultum nosse, quorum consuetudine uti debeas, quorum non debeas. cum quibus conuiuere, colloqui, conuersari, quos declinare ac fugere oportet. Relinquendi sunt, quorum tibi nota fuerit peruersę mentis pertinacia, id est, qui uel errorem suum deposituri non uidentur | uel a scelere in quo perseuerant recessuri. Nocuit Israhelitico populo habitasse cum Aegyptiis. Inde enim Moyse duce egressi ritu eorum uiuere uolebant, crapulari, ludere, diis gentilium sacrificare . atque hęc causa fuit, ut posteri quoque eorum toties inimicis subiecti seruirent. Recte itaque dicitur: Filii abominationum sunt filii peccatorum, et qui conuersantur secus domos impiorum. Contagione quippe trahitur uitium si conuersaris cum uitioso. ac ueluti pestilentię morbus afflatu tactu-que ęgrotantis inficere solet sanos, ita infidelium familiaritas plerunque fideli uiro perniciem parit. Iccirco per os Hieremię clamat nobis Dominus: Fugite de medio Babylonis, ut saluet unusquisque animam suam. et per os Oseę: Nolite ingredi in Galgala, et non ascenderitis in Bethauen; loca uidelicet prophana idolorum-que polluta culturis atque immunda. Saluator etiam noster et Dominus: In uiam gentium inquit ne abieritis | et: Cauete a fermento phariseorum. Hoc idem admonet et hortatur Paulus apostolus dicens: Nolite iugum ducere cum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.